wtorek, 24 lipca 2012

De vexillo Poloniae necnon Indonesiae

Vexillum nos Poloni habemus simplex: albo-rubrum, id est superna vexilli pars est albicoloris, intima alba. Re vera fuerat olim hic ruber color amaranthinus, e tempore Napoleonico originem trahens, sed de his rebus hodierni concives mei nihil sciunt, maneamus ergo cum coloribus ab omnibus nostratibus probatis: albo et rubro. Sed, si inverse ponas vexillum Polonorum – id est rubro colore insuper, infra autem albo – obtinebis vexillum Principatus Monaci aut Indonesiae. Unde et fabella mea hodierna: nam aedes legati Indonesianorum erant olim Varsoviae in tribu Mokotoviensi, spectans ad perpulchram Promenadam Independentiae. Recte pro his aedibus autem amicus meus Georgius, cum ebrius domum suam quoque Mokotoviensem ambulando petivisset, tempore nocturno decrevit se ibi renes oneraturum, at contigit ei quoque simul vomitare. Hoc in statu animi corporisque, clatra saepis aedium legati manibus firme tenens, capite in terram demisso, casu vexilllum Indonesiacum conspexit et, credens se Polonorum vexillum videre, ad se ipsum murmurando dixit: Di boni, tantum ebrius sum ut res omnes inversas conspiciam!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz