piątek, 27 lipca 2012

De viro omnium ferissimo


Dixi nos Slavos homines feros esse, silvas paludesque colentes, nam in palude iuxta utramque ripam fluminis Pripet (in hodierna Ruthenia Alba sive Belorussia) iacenti incunabula nostrae genti (secundum anthropologos saltem) essent. Maxime autem ferus omnium nostratum videtur esse Lucas L., doctor atque indagator disciplinae botanicae, qui studet ut quam proxime naturae una cum familia – habet enim uxorem duasque filiolas – vivant. Iam satis clarus factus ille Lucas est propter scholas aestivales in montibus Carpathis unoquoque anno habitas, ubi docet discipulos vitam in silva sub Iove agere. Adhortatur quoque omnes suos ad edendum herbas malas, insecta varia necnon has carnis bestiarum partes, quibus normaliter non vescimur (notus est confessione se placentam sui uxoris post utriusque filiae partum comedisse).
Berenice dicit Lucam se olim – antequam scilicet uxorem hodiernam cognovit – adamasse, illa tamen amorem eius abiecit, nam nimis iuvenis (puella quindecim annorum) tunc erat. Hodie autem huius repudiationis paenitet, licet, ut ipsa narrat, Lucas sapone quidem numquam utatur, sola aqua tantum corpus sui lavans. Sicut maiores nostri in palude degentes facere solebant.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz