poniedziałek, 19 grudnia 2016

Eale quid sit

Apud Plinium (Nat. hist. 8,73) legimus: fera, quae vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis [=hippopotami], cauda elephanti, colore nigra vel fulva.
Dictionarium maximum Latino-Polonum prof. Mariani Plezia suggerit de rhinocerote hic agere. Cur tamen, rogo, nullam mentionem adesse cornus?

4 komentarze:

  1. Pergit Plinus (saltem in editione quam ipse habeo) de animali isto loqui: maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quæ alterna in pugna sistit variatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstravit.

    OdpowiedzUsuń
  2. Gratias tibi ago pro hac additione, ipse non habeo nunc in promptu aditum in Plinium (neque maiorem partem bibliothecae meae, quae domi "uxoris" manet). Sed... hic locus denuo non vero de rhinocerote narrare videtur, nam videlicet de duobus cornubus mobilibus Plinius dicit. Nonne potius bos quidam ferus (aut quid simile) eale est?

    OdpowiedzUsuń
  3. Sunt qui putent Plinium nomine 'eale' ad Afrum rhinocerotem nigrum siue Dicerotem bicornem referri uel etiam ad bouem quendam. Alii animo fingunt "eale" esse genus ibicis qui quasi bestia fabulosa Anglice nuncupant
    "Yale" .

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. De hac bestia fabulosa (Angl. yale) omnino nescivi. Ut lego in Vicipaedia, verisimiliter nomen Hebraicae originis esse.

      Usuń