sobota, 30 kwietnia 2016

De bibulo ingenioso, formidine nautarum

Modo legi de bibulo ingenioso, qui in oppido portuensi Ustka ad mare Balticum a vigilibus apprehensus est quod noctu irrumpere solebat in naves parvas (et veliferas, et motro propulsas) a nautis relictas. Non primum iam id facinus perfecit, non primum est a vigilibus in eo facto apprehensus, sed... adhuc numquam alicui videbatur eum quamlibet rem e navi furari conatum esse. Vigiles, una cum navium ab eo petitarum possessoribus, putabant hominem miserrimum tecto carentem velle se in navi vacua condi, ne sub Iove pernoctaret. Nihil furti, ergo cur hominem punire?
Nihilominus, modo post paenultimam huius viri apprehensionem, nave in mare profecta, invenerunt nautae acum magneticam minime fungi. Repertum esse hominem bibulum esse, qui alcohol acus magneticae bibere clam solebat [novissimis acubus deest materia alcoholica, sed vetustioribus, quibus adhuc multae naves instructae sint, adest haud parva copia]. Technam specialem bibulo noster didicit: os applicare scivit recte ad foramen parvum acus, unde sugeret, ne poculo quidem opus ei esset.
Nunc in custodia manet, nam ob sui facinora nautis acu magnetica carentibus periculum in mari imminebat.

Allergia laboro

Allergia horribili hoc vere laboro, primum in vita mea. Aut fere primum, nam apud mulieres, ubi iuvenis pernoctare solebam, si adfuissent feles, paululum pituita laborabam ("Per aspera ad astra", mihi tunc dicebam). Nihil tamen ut nunc: cutis pruritas, oculi a terendo ruberrimi, sternutatio continua, dyspnoea... Usque quinquagesimum vitae annum me di allergiis immunem protegebant, finem tamen huic rei videlicet posuerunt.
At nescio in (contra) quam rem allergia. Primum timui ne in canem tam mihi gratam. Sed experimentis didici nullam esse iuctionem inter eam (i.e. tempus, ubi cum cane ludo, pellem mulceo etc.) et allergiae gravidinem. Dis gratia!
Alteram meam coniecturam esse me allergia laborare in... hominem. Nam saepissime dolores isti allergici me invadunt cum occasiones mihi sunt ut ita dicam sociales, quas, ut bestia autistica, maxima e parte vitare conor.
Fortasse autem in plantas nunc florescentes, ut ex. gr. betula. Videbimus.

Fabella Polono-Nipponica

Heri decrevimus cum K. nos cauponam Iaponicam in via nobis proxima modo apertam inire, ut gustationes sushi gustaremus. Hora nona cum dimidia vespertina in ianua cauponae stamus. Salutat nos caupo (Iaponice vestitus Polonus):
- Venite libenter, sed... oryza caremus.
Putarem citius Esquimensibus defore nives quam cauponae Iaponicae oryzam. In mundo certo longe a perfectissimo vivimus.

środa, 27 kwietnia 2016

Urbs mea heri et hodie

Heri, anno scilicet 1964. Compitum viarum Aviatorum et Valachiensis (haec annis 1967-92 nominabatur Komarowa, in honorem cosmonautae Sovietici Vladimir Komarov, qui in reditu e volatu cosmico vitam amisit):

Idem locus hodie, media in tribu grapheocratica, vulgo ab incolis (aut potius operariis, nam incolae huic loco fere desunt) Mordor nuncupata:

wtorek, 26 kwietnia 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Tromocratae islamistici gregis Abu Sayyaf occiderunt civem Canadiensem John Ridsdel, qui ut peregrinator ab istis captus erat mense praeterito Septembri in insulis Philippinis.

Mortuus est 57 annorum Prince Rogers Nelson ("Prince"), cantator multa musicae genera – R&B, funk, soul, dance rock et pop – cantans. Maxime notus est cantilena "Pluvia purpurea".

Loco praesidis Andrew Jackson US-Americani habebunt in chartinummo 20 dollariorum imaginem Harriet Tubman, mulieris nigricoloris, quae in bello civili (1861-65) pro Unionistis militabat – nuntavit secretariius thesauri USA Jack Lew.  

Magna cum praestantia super alios candidatos, Donald Trump victor discessit praeelectionis republicanorum in US-Civitate Neoeboracum (New York) habitae.

Mersae sunt in Mari Mediterraneo quattuor naves plenae migratoribus illegalibus, qui ex Aegypto petebant oras Italiae. Plus quam 400 homines perierunt, solum 30 migratores vitam servaverunt.

272 homines vitam amiserunt, dum plus quam 1.500 sauciati sunt in terrae motu, qui Aequatoriam vastavit. Fuisse hunc maximum tremorem terrae in 40 annos.

Quinque homines, quos biocolytae Britanni tromocratiae suspiciuntur, apprehensi sunt Birminghamiae atque in aeriportu Gatwick. Apprehensionem esse effectum collaborationis Britannorum cum vigilibus publicis Gallis et Belgicis.

niedziela, 24 kwietnia 2016

Venetiarum biographia

Modo divulgata est editio Polona (translatore Thoma Bieroń) libri Petri Ackroyd Venetiae. Biographia (Anglice: Venice. Pure City), Anglice primum anno 2009 in lucem dati, post magnum successum eiusdem auctoris primi huius generis libri, i.e. "biographiae" Londinii.
Historiae Londinienses domini Ackroyd sunt vero miraculum miraculorum, cum Venetiis autem ei adhuc bene, sed iam non tam optime contigit. Genius loci Venetiarum quasi in libro adest, sed, rogant nonnulli, estne hic verus huius loci genius an imago eius, quae in mente tantum Ackroydiana exstat? John Julius Norwich, diurnarius-aestimator "Telegraphii" Britannorum suspicitur Ackroyd non satis... se delectasse Venetiis ac verisimiliter non satis temporis ibi trivisse.
Sine dubio multae cogitationes Ackroydianae sunt ad rem factae, sicut thesis de "urbe-pantopolio, quae in fine venum dedit [peregrinatoribus pecuniosis] sui ipsius animam ", nam fere nemo incola verus hodie Venetiis remanet, adsunt ibi tantum peregrinatores necnon laboratores industriae periegeticae, ut caupones, operarii deversoriorum aut gondolieri.
Norwich citat errores factuales ab Ackroyd in scirbendo commissos, cum dicit e.g. in pictura Tintorettiana "Paradisus"...figurae sanctorum Theodorum et Marcum necnon Moysis et Christi ad se invicem spectant iisdem e locis, ut ab ipsis nominatae ecclesiae in urbe; quod verum non esse. Aut cum narrat de oppugnatione urbis ab Austriis anno 1849, contra veritatem dicens: icta pyrobolis sunt omnia palatia iuxta Canale Grande posita. Aut alibi, de optima urbis charta delineata anno 1500 manu Jacobi de Barbari, quam putat esse sine ulla destinatione practica. Deesse quoque quartam navem ecclesiae cathedralis insulae Torcello.
Ego insuper inveni duo menda, quae ad Latinitatem/Graecitatem spectant, nam his linguis plane auctor non callet. Dicit enim verbum 'pantomimum' provenisse e... Pantal(e)one, una personarum commoediae popularis (commedia dell'arte), quod genus commoediae natum esse Venetiis; ignorat Ackroyd ita ludum pantomimicum claram originem Graecam habere. Simili modo de etymologia duarum personarum maxime in usu tempore carnelevarii, i.e. bauta et larva, cum disputat, de prima dicit eam originem habere in voce "bau bau!" puerorum secum ludentium, quam vocem putat esse quasi... pipiatum (avi- ergo, non, ut est re vera baubatio, cani-similem); de larva autem miratur, ne ad larvas (sensu infantium insectorum) id verbum spectare, plane nesciens principalem verbi larva significationem (=umbra mortui), optime cum aura saturnalium congruentem. Talibus mendis sunt nonnulla in libro.
Rebus ita stantibus timeo ne dominus Ackroyd casu consilia capiat "biographiam" urbis Romae scribendi...
Nihilominus, legi librum maxima cum iucunditate, permulta didici. Valde aestimo levitatem styli Ackroydiani: verba fluant suaviter quasi in fabula puerili.

sobota, 23 kwietnia 2016

Noli (nimis) rogare!

Cum in agentura Reuteriana munus mihi erat, notus ibi eram saepissimis rogationibus ad pervarias res spectantibus. Quibus rogationibus collegae magis periti circum me sedentes sine dubio valde laborabant. Putavi nihilominus me melius stupidum esse a collegis conspici quam errorem quendam horribilem in scriptis producturum.
Nunc autem, cum denuo, post tot annos, munus mihi adest in re diurnaria, nihil (paene) rogo atque omnibus fere in rebus meipse sententiam profero. Cum e.g. in originali (Anglico) textu mendum parvum conspiciam, rectori nil dico, sed in Polona versione (cuius responsalis sum) mendum corrigo. Aut, cum sine causa quis verba faciat (nos Poloni de "verbis aquaticis" tali in casu dicimus), omnino ea deleo, nisi certe nimis longa sunt. [Mea sententia 10-15% verborum in scriptis diurnariis Anglophonis hodiernis verba omnino vana sunt, nullos sc. nuntios portantia, nullamve rei affectationem; effectum id puto aut stupiditatis scriptoris aut rationis ei pro numero verborum pecuniam solvendi. In Polonis scriptis similem aestimationem numeralem dare non audeo, nam nimis stomachor ea legens.]
Decrevi ergo - fortasse ob aetatem, iam alilquantulum provectam - me tanta ut solebam porro rogare minime decere.
Ceterum, in mentem venit me hic, ante duos annos, iam scripsisse, de more non-rogandi apud Australienses:
Paulus K., artis linguisticae theoreticae peritus, qui Canberrae linguis Aboriginum Australiensium studebat, dicit nonnullis Aboriginum sermonibus deesse facultatem quaestiones ponendi.
- Quomodo ergo rogant? – quaesivi.
- Omnino non rogant – respondit Paulus. – Scientiam vitae (ut e.g. artem venandi) parentium actus imitando discunt.
Addidit, eos tempore primi conventus Anglorum, cum ab horum missionariis rogati quid sint, responsa (per translatorem) dedisse quaesi caece, sine ulla scilicet ratione logica. Deinde inventum est eos urbanitatis causa semper ad primam partem rogationis ancipitis ("aut... aut...") confirmando respondisse; ita exempli gratia rogati "Malitis ova aut carnem?", respondebant semper se ova malle. Aliter timuerunt se rogantem offensuros.

czwartek, 21 kwietnia 2016

Boko Haram contra Latinitatem pugnans?

In quodam scripto equitis David Alton (Liverpolitani) legi nomen gregis islamistici Boko Haram, qui praesertim Nigeriae et vicinarum terrarum incolas non-Musulmanos terret atque legem Koranicam introductum iri vult in omnibus civitatibus Nigerianis (nunc solum in boreali huius terrae parte sharia valet), significare: Prohibete educationem occidentalem!
Hem, rem apud fontem – id est imprimis Vicipaediam:-) – inspexi. Haram re vera '(id quod) prohibitum (est)' significat, oppositum ad halal – ambo plus minus vocibus Latinis nefas et fas simillimi sunt; nos, occidentales, interdum novimus verbum halal e cauponis Arabicis, ubi significat cibos Musulmanis rite puros (ut Iudaeorum kosher). Sed cum prima parte nominis, i.e. boko, res non tam facilis. Boko enim in linguis gentium Hausa significare litteras Latinas aptatas ad usum Hausa aut linguae Arabicae. Bellatores ita gregis Boko haram contra usum alphabeti Latini (etymologice saltem) pugnant, at in eius loco proponunt, ut puto, litteras Arabicas adhibendas. Non sunt tamen (etymologice saltem) osores educationis sensu proprio.
Ceterum, variae translationes nominis Boko haram proponuntur, ex. gr.: Qui libros legit, peccat [Al-Kuranum qui legit, peccat quoque???], Educationem modernam esse peccatum, Illudere sensus falsis factis peccatum esse. Nulla tamen harum translationum (etymologice saltem) ad rem veram pertinet.

piątek, 15 kwietnia 2016

Aegyptiaca Niwińskiana

Praeterito die Lunae maximo cum gaudio honoreque adfui acroasi professoris Andreae (Andrzej) Niwiński habitae in Instituto Archaeologiae Universitatis Varsoviensis, intitulatae "Prolegomena studiorum maat".
I. Quod maat sit ac quomodo definiatur longe esset disputandum; ad usum lectorum - quorum hac praeterita septimana duo tantum adfuimus: ego scilicet et Susanna, privigna mea, archaeologiae studens - professor definivit maat ut animam/legem/normam ethicam. Ceterum, dixit, "maat" potius sentire oportet quam definire.
II. Maat esse quasi regulatorem vitae/morum, quem Deus ponit in corde hominis. At simul observatorem. Niwiński comparat maat capsae nigrae aeronavis: animadvertit enim et inscribit sui quasi memoriae omnes hominis actus. Inde esse maat quoque legem; iudicia litium habebantur in templo Maat Carnaci (Karnak).
III. Inter alia memoratu digna, didici hac occasione nonnullas sententias et Veteris et (praesertim) Novi Testamenti originem habuisse in textibus hieroglyphicis III millenni a.Ch.n. Ut ex. gr.: In intio erat verbum..., Deus pastor bonus est..., Homo factus est in similitudinem Dei... Haec omnia quasi recte sumpta sunt e fontibus Aegyptiacis.
IV. Quoque de trinitate Christifidelium dixit prof. Niwiński eam fere sine dubio e triade deorum Aegyptiorum provenisse, quam triadem fuisse: Deum Patrem = Solem/Re, Dei Filium = Regem/Pharaonem, et Spiritum Sanctum = Maat (quod in hoc aspectu esse potestatem divinam, iunctam et Patri et Filio [conceptum ergo quasi propius "filioque"?] et insuper omni homini).
V. Ceterum dicit Niwiński se putare religionem Aegyptiacam... monotheisticam esse. Magis monotheisticam quam fides Hebraica, addidit. Quomodo id fieri potest? Tot dei, tot animalia sacra etc.? Nam, dicit, omnia in orbe terrarum entia creata sunt autofellatione Atum, ex eadem oriuntur fonte, omnes res ergo energiam divinam possidere, ex. gr. canis; Cur tunc tantopere mirantur Christiani nos - hic professor quasi verba veteris cuiusdam incolae Aegypti citabat - etiam canem colere?
VI. Credit quoque Niwiński cultum veterum Aegyptiorum verisimiliter cum fide Christiana cohaerendum fore, cultum quondam eclecticum Christiano-Aegyptium [quem ceterum partim est fides Coptica] creando, nisi... persecutiones Christianorum tempore Caracallae. Quae persecutiones ceterum quoque in Aegyptios veteris cultus fideles illisisse, sed, quia Aegyptii generaliter humili modo obsequebantur tyrannis, postea a Christianis collaboratores Romanorum putabantur. Deinde, potestate Imperii Romani a Christianis capta, hi persequi coeperunt et Romanos Graecosve et Aegyptios cultus.
Hactenus de maat et Aegypto. Pergent alia.  

czwartek, 14 kwietnia 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Post abdicationem Arsenii Iatseniuk novus minister primarius Ucrainae factus est Volodymyr Hrosjman, qui adhuc munere burgimagistri Oenopolis (Vinnitsae) fungebatur.

Regimen Bohemiae officialiter rogaturum esse Nationes Unitas, ut loco hodierni huius terrae nominis Anglici internationaliter adhibiti: Czech Republic (i.e. Res Publica Bohemica), ahibeatur abhinc nomen: Czechia (Bohemia).

Saltem 100 homines perierunt et 250 sauciati sunt in incendio templi hinduistici Puttingal in meridionali parte civitatis Indicae Kerala.

Arabia Saudiana structura est super Mare Rubrum pontem inter se et Aegyptum, nuntiavit rex Saudianus Salman, occasione visitationis Cairi Magnae.

Bruxellis a biocolytis apprehensus est Mohamed Abrini, unus machinatorum, qui ictus tromocraticos in cives Lutetiae Parisiorum mense Novembri praeteriti anni patraverunt. 

Proportione suffragiorum 61 contra 38 centesimarum Batavi, ut prima gens UE referendum de hac re habens, decreverunt Ucrainae statum associationis cum Unione Europaea datum non iri. Rebus ita stantibus, conatus Ucrainensium se Bruxellis appropinquare ullo sensu carent.

16 milites mortui sunt in novissimis pugnis in Karabachia, neglectis indutiis. Regimen Azerorum minatur se impetum in urbem Stepanakert facturum, nisi incursus Armenorum in suos desinantur.

Nomina 140 politicorum – inter quos hodiernus dux Russorum Vladimir Putin, praeses Ucrainae Petro Poroshenko, rex Arabiae Saudianae necnon ministri primarii Islandiae et Pachistaniae – qui pecuniam purgare solebant in paradisis fiscalibus palam prodiderunt diurnarii "Sueddeutsche Zeitung". Nomina clam sumpta sunt e documentis negotiationis iuridicae internationalis Mossack Fonseca.

wtorek, 12 kwietnia 2016

De utilitate merdarum (II)

I. Hodie cum cane ambulando allocutus sum puellam quandam canem suam cursu citato sequentem. Respondit se timere ne canis merdas in spinetis nobis proximis latentes comederet.
- Merdas? - rogavi miratus. - Hic? (Scio enim hoc in loco homines tecto carentes deesse.)
- Ita - respondit puella.
Nam, explanavit, aura in dies calidiore, matres cum parvulis ambulantes iis in spinetis cacare sinere.
Quam merdam infantium maxime canis eius (femina, sicut et mea canis) manducare amat.
Mea, diis sit gratia, non tantopere difficilis hoc in sensu est - ut dixi heri, ter aut quater ei merdam comedisse contigit per duos praeteritos annos. Aut... fortasse callidior est oculis meis? (=edit plus quam video).
II. Ceterum, de merdis cogitanti in mentem venit memoria stercoris bubulorum (yak) in oppidis Tibetanorum, stercoris scilicet statim a pueris de via capti. Nam sunt stercora bubulorum alimenta ignis maximi in Tibeto momenti.

De indagatore criminum necnon obeso viro Tusco

I. De veneno in garo condito ideam dedit mihi Conradus Kokoszkiewicz, conditor olim Gregis Latine Loquentium, quocum mihi nuper breve commercium epistularum erat. Nam ante abhinc annum ambo locuti sumus de fabula criminali spectante ad vitam, seu potius sortem mortemque ignotas Gaii Valerii Catulli. Conradus enim peritissimus est et vitae et carminum primi, ut puto, Romanorum poetarum (secundum esse Martinum Zythophilum; minime iocor).  Mihi optimum videatur initium talis fabulae: anno circiter a.Ch.n. XV mulier quaedam vetus (re vera Lesbia, id est Clodia Catulliana) pulsat ad ianuam domus "indagatoris criminum" – re vera deerant tales indagatores Romae; Steven Saylor nihilominus creavit personam "quaesitoris", viri scilicet, qui sicut hodierni biocolytae aut detectores privati in rebus obscuris criminosisque "fodit" ad usum actorum causarum in litibus (ut Cicero); mihi magis placeat nomen "indagatoris", pro nunc saltem.
Ergo venit Clodia vetus ad criminum indagatorem mandatque ei munus: invenire quomodo mortuus sit amator olim sui, poeta omnium clarissimus – Catullus. Utrum necatus fuerit? A quo sicario? Cuius iussu? Mihi placuit idea eum a Caesare clam necari iussum esse propter malos versus in Caesarem a Catullo scriptos, licet postea ambo (officialiter saltem) in veterem amicitiam reverterint. Conradus tamen non putat ita fuisse. Si non ergo ita, cur ille poeta poetarum – cuius nomen versusque cotidie in ore tam multorum! – anno a.Ch.n. LIV subito e "scaena" sine ullo vestigio evanuerit. Res mirissima.
Occasione huius nostri de Catulli sorte sermonis, Conradus dixit plus minusve talia: Interdum putares aliquem propter amorem occisum esse, aut in re quadam obscura politica periisse, at in fine apparebit homicidam hic fuisse simplicem venditorem gari, qui liquamini venenum addidit.
Verbis Conradi motus, postero die quaesivi condimenta liquaminis/gari, invenique optimum ad necandum candidatum esse conium maculatum, quod, dum iuvene, multo forma simile esse petroselino (petroselinum autem ad garum faciendum adhibetur). Foetor est conio haud parvus, sed foetor in garo facile condi potest.
Ab eo tamen tempore non multum fabula mea progressa est, nisi in soliloguiis meis nocturnis.
II. Ceterum in libro Jacques Heurgon "Vita cotidiana Etruscorum" scibit ille Graecos Romanosque scriptores putasse Etruscos esse: 1) crudeles, praesertim in capivos a se in bellis captos, 2) obesos, 3) libidini Veneriae nimis datos, unde et amicitia ipsorum cum Sybaritis, 4) imperio Italiae a se amisso, laborantes demissione quadam animi, qua factum esse, si bene intellego, ut ultimo evanuerint, se in gente Romana ut ita dicam dissoluerint (sicut Hungari, post cladem a. 1918 aut Russi post a. 1989, cum ambae hae gentes liberos procreare porro quasi noluerint ac maxime ad suicidia ebrietatemque proni facti sint).
Si umquam fabulam meam criminalem scirbere incipiam, sine dubio personam adhibebo "satyri" cuiusdami obesi Tuscae gentis/originis. Primum tamen... plus de Etruscis discere debeo.

poniedziałek, 11 kwietnia 2016

De utilitate merdarum

Canis mea merdas est. (Iam Martialis de tali canum more mentionem fecit.) Deo gratia, non saepe, rarissime. Numquam caninas, quas libenter odoratur sed non gustat. Aliter tamen cum merda equorum, cui rei ceterum non reclamo, nam... merda equina vix merda dici potest. Sunt qui stercus equorum ad temetum faciendum adhibentur – avunculus K. tale temutum ante nonnullos annos in orientali parte Poloniae gustavit dixitque optimum esse! (Temetum id solum verno tempore facere licet, herba recentiore equis comessa, quae partim tantum ventre intestinisque equinis conficiatur.) Scimus ceterum de coffea kopi luwak Indonesiana, quae facitur e fabis partim tractatis atque una cum merdis emissis e corpore civettarum (Paradoxurus hermaphroditus); coffea haec maximo in mundo pretio venumdatur, Londini, ut audivi, 30 libris per poculum!
Ergo cum equina merda nulla mihi est difficultas, sed, pro dolor, quoque humanam manducare amat. Scit mea canis callida me id minime pati, sed cum extra oculos mei maneat ac merdam humanam conspiciat... anquis in herba!
Deo gratia non habemus Varsoviae tot merdas humanas in locis publicis, ubi cum cane ambulare soleo. Sed hic et illic adsunt loca infestata a miseris hominibus qui tecto carent – hi sub Iove et renes et intestina exonerant. Ceterum, propter hunc improbum meae canis morem melius nunc scio, ubi homines tecto carentes in tribu mea degant – haec loca evitare conor.
Hem, putares hos homines miserrimos res pessimas comedere; at adsunt merdis ipsorum substantiae canibus saltem gratae.  

sobota, 9 kwietnia 2016

De aqua in Australia aliter rotante

In ludo kibbutziano docebant nos phaenomena. Ut ex. gr. quod in Australia aqua e labro pyelove dimissa rotatur non, sicut in nostra haemisphaera, contra horologii manus sed secundum eas, scripsit Jael Neeman in autobiographia puellae kibbutzianae "Fuimus spes nationis", quem librum K. nunc legit.
Paulisper cogitavi. Re vera, si directionem rotationis aquae in labro esse effectum revolutionis terrae, tunc in haemisphaera australi debet aqua aliter quam apud nos rotari. Nam motum, erga terram, esse eundem, nos tamen ex aliis locis eum spectamus: ego aquam e septentrione ("desuper") intueor, Australus autem e meridionali loco ("de deorsum").
An fallor?
Iam satis esse putares apud eos Solem ab ortu sui usque occasum non per meridiem, sed boreales terras itinerari! At aquam quoque aliter fluentem habent. Ne dicam de crocodilis, anguibus, squalisque marinis. Quomodo homo ibi vivere potest?!

piątek, 8 kwietnia 2016

Quid in somnio viderit Constantinus, mea saltem sententia

Hodie, id est modo praeterita nocte nihil somniavi, aut saltem nihil somnii memoria tenebam, cum mane experrectus sum. Sed in mentem statim venit reminiscentia alii viri somnii, Constantini caesaris scilicet somnii de cruce in caelo, cruce subscripta verbis: In hoc signo vinces, aut potius, nam Constantinus somniator Graecophonus fuit: en toútōi níka. Quomodo, meipsum rogavi, crucem viderit, si crux ipsa ut signum Christifidelium adhibebatur ab his primum - quoad scimus - exeunte saeculo quarto, dum somnium Constantini ad annum spectat Domini 312?
Citissime in "fontibus" (=interreti) quaesivi atque inveni quod vos lectores, me eruditiores (quod ceterum non est tam diffiicile), iam diu certe novistis: nempe non crucem sed ligaturam litterarum X (chi) et P (rho) conspexisse in caelo Constantinum, primas scilicet litteras nominis Christi.
Sed... nonne fieri potest ut litterae in somnio a Constantino visae ad alias res spectarent? [Ipse tunc nondum Christianus fuit, Solem Invictum colebat - ex quo cultu ceterum usque hodie Solis, non, more Iudaeorum, Sabbatum, festum diem habemus.]
Fieri ergo potest, ut viderit Constantinus initium verborum ex. gr.:
chreia - necessitas
chremetisma - hinnitus
chremma - sputum
chreos - debitum
chreokopia - decoctio (argentaria)
chrema - res, negotium, pecunia
chremosyne - indigentia
chresis - usus
chresmos - oraculum
chrestoetheia - morum probitas
chrestologia - sermo blandus
chronos - tempus
chronotribeo - tempus tero et nihil efficio
chronotribe - cunctatio
chrysanthemon - chrysanthemum
chrysos - aurum*
Mihi videtur subconscientiam caesari eo somno aut 'chrema' aut 'chryson' monstrasse (sine quibus mox 'chreokopia' et 'chremosyne'), sed videlicet male imaginem nocturnam Constantinum intellexisse. Ceterum chrema/chryson re vera vicisse in vita hominum omnis temporis, etiam super crucem.
*Ne me tam agile inter Latinam et Graecam movere putet lector: usus sum Lexico Graeco-Latino, edito Athenis, domi editoria P.D. Sakellariou, AD 1926

środa, 6 kwietnia 2016

De numero duali ipsum "duo" necante

Cum in Aegypto, i.e. paeninsula Sinai, per septimanam versabar, miratus sum me facile memoriae impegisse Arabicos numeros: 'tres', 'quattuor', 'quinque' etc. usque 'decem', sed difficilius 'unus' (wahid) et, praesertim!, 'duo' (ithnan). Totiens hoc ithnan in dictionario Polono-Arabico spatio septem dierum quaesivi, ut putarem me fortasse aut morbo Alzheimeriano aut carcinomate cerebri laborare incipere. Sed causa erat alia (id saltem spero!), in ipsa lingua Arabum latens. Nam numquam antea linguae studueram, quae haberet praeter singularem ac pluralem etiam numerum dualem. Certe, scio Graecae Homericae dualem adfuisse, sed postea eum maxima ex parte evanuisse, neque me tam diligenter Graecae umquam studuisse. At nunc in orbe Arabum vidi dualem numerum maxime potentem esse.
Cur ergo numerum 'duo' Arabicum memoria discere nullo modo valui? Nam... numquam fere eum ab hominibus pronuntiatum audivi! (Item cum 'uno', sed numero wahid quodammodo in fine potitus sum.) Si enim Arabs dicere vult: Ecce tibi una puella aut Ecce tibi duae puellae, numeris 'una', 'duae' minime utetur; dicet simpliciter bint pro una puella et bintan pro puellis duabus (finis -an dualem monstrat). Si autem monstrare velit tibi puellas pluras (tres, quattuor, quinque etc.), numero exacto adhibere debebit, nam aliter interlocutor nesciat de quot puellis narretur; dicet ergo Arabs puellas monstrans (parthenodeictos?): thalatha bintat (tres puellae), arba'a bintat (quattuor puellae), khamsa bintat (quinque puellae;-at suffixum esse numeri pluralis).  

Pudet me mendi...

Quod scilicet in epistula necnon in ipso titulo eius 'Catulianus' pro 'Catulliano' scripserim (nunc iam correxi). Fortasse de alternatione 'mille/milibus' (duo "l"/unum "l") scribendo putabam, fortasse nihil cogitabam.
Homo sum nimis rapax - scribo antequam cogitem.
Ignoscat mihi lector.

Irrumator per chiasmum! (Catulliana)

Pathicum fieri posse aut natu (ut filius meus, ceterum, usque nuper saltem, pius Iudaeus), aut voluntate (ut amicus meus M., ceterum Polonus-catholicus).
Irrumatorem tamen (ut Aurelius Catullianus) necnon pedicatorem (ut eiusdem auctoris Furius), utrumque ex versibus omnibus bene notis:
Pedicabo ego vos et irrumabo,/
Aureli pathice et cinaede Furi.
factos esse per... chiasmum.
Ut explanat in puncto 5. (vide infra) prof. Loescher in commentariis ad Catulli carmen XVI, hoc modo sodalibus Gregis Latine Loquentium a Victorio Ciarrocchi polyhistore Pisaurensi benigne allatis (spero Victorium non stomachaturum ob hanc citationem, etsi licentia ipsius scripta citare, quam mihi olim dedit, solum ad "Ephemeridem" spectat):
In adnotationibus Italicis, quas Maximus Lenchantin de Gubernatis omnibus carminibus Catullianis adiecit
(qui liber a. 1964 apud domum editoriam Loescher, Augustae Taurinorum, editus est) leguntur haec (p.38): 
1) Melius est 'pedicare' quam 'paedicare'; "Pedicabo"= mentulam podici inmittam.
2) "Inrumabo"= in rumam vel os mentulam inseram (i. e., nisi fallor ego: mentulam in modum rumae praebere)
3) "Pathicus"= est qui omnia patitur et ipsam inrumationem.
4) "Cinaedus"= est qui posticam venerem subit
5) Per chiasmum: "Pathice" spectat ad verbum, quod est "irrumabo"; "cinaede" ad "pedicabo".

Utrum fistulae plumbeae aquae ductuum everterint Imperium Romanum...

... disputandum certe est:
http://penelope.uchicago.edu/~grout/encyclopaedia_romana/wine/leadpoisoning.html

wtorek, 5 kwietnia 2016

De superstitionibus (ceterum scientifice probatis!) ad statum caeli spectantibus (porro)

Dominus Christophoros, despotes insulae nostrae, sicut et ego putat hiemem post Pascha non fore. Ergo ante ca. 10 abhinc dies, eo adhortante, ambo nos flores domi hiemantes (apud me pelargonia, apud eum... ignoti mihi flores) in atrio insulae sub Iove posuimus. Tunc autem uxor domini Christophori nos castigavit, dicendo ante "Sophiam frigidam" (vulgo Zimna Zośka) omnia fieri posse: id est ante diem Sanctae Sophiae (15 Maii) temperies usque et infra zero Celsianum (punctum glaciale aquae) cadere posse, flores etc. occidendo.
Phaenomenon "Sophiae frigidae" – notum quoque nomine "Frigidorum hortulanorum" (vulgo Zimni ogrodnicy), id est sanctorum: Pancratium (12 V), Servatium (13 V) ac Bonifacium (14 V) – esse scientifice probatum. Secundum studia observatorii astronomici Universitatis Cracoviensis annis 1881-1980 facta, in 95 ex his centum annis inter Kalendas et 25 diem Maii observatum esse subitum casum temperiei, interdum plus quam decem graduum per noctem. Maximum periculum gelicidii esse, secundum astronomos Cracovienses, inter 10 et 17 Maii (probabilitate 34%).
Christophoros uxorem timens flores suos domum rursus adportavit [iam potius Antho- quam Christophoros mihi ille videtur]. Ego mea pelargonia in atrio ad tempus reliqui, credens probabilitatem 66% gelicidia non fore, sed cotidie prognosin temperiei caute in interreti inspicio.
Ceterum 15 Maii commemoramus quoque, praeter Sophiam, sanctum Isidorum, qui secundum eundem morem nostratum nominatur Arator (Oracz): significat nomen ab eo die sine metu gelicidii agros arare licet. 

De sordibus magni pretii (2)

In Instituto Battelliano (Battelle Memorial Institute) urbis Columbus civitatis US-Americanae Ohio, ubi  annis 1989-90 primum munus mihi erat (sc. translatoris linguarum Slavicarum), parieti adfixa erat scriptio plus minusve tali sensu:
Your trash may be your enemy's treasure. (=Tuae sordes inimico thesaurus fieri possunt.)
I.e. cura, quas res ut sordes in situlam purgatoriam mittas, ne sint hae casu documenta secreta maximi momenti.
Nam Institutum Battellianum re vera fuit fortasse maxima in toto orbe terrarum officina inventorum; ibi natos esse vestes astronautarum, thermometrum numquam congelans necnon... pilulae M&M. Magna ex parte Institutum ad usum exercitus Americani tunc fungebatur. Qua re post cladem communismi ac simul belli frigidi pecuniam magnam e Pentagone a. 1990 accipere sivit. Qua re eos reliqui et in patriam meam, tunc valde miseram, remigravi.  

Classicum minime classicum

Heri, in sermonibus Lunariis fautorum Latinitatis vivae unoquoque die Lunae in bibliotheca Instituti Philologiae Classicae Universitatis Varsoviensis hora sexta cum dimidia pomeridiana (18:30) habitis, sodalis nostra memoravit "papissam" vivae Latinitatis Caeciliam Koch, quae solet - cuius rei etiam ego testis - semper cum quidam sui discipulus interlocutorve verbo non satis Ciceroniano utatur, dicere:
- Minime classicum!
Sed, puto, ipsum 'classicum' (i.e. adiectivum: classicus, -a, -um) esse minime classicum, nam primum huius verbi significationem fuisse... 'cornu militare':
1. classĭcum , i, n., a field or battle-signal upon the trumpet: “classicum cecinit,” Liv. 28, 27, 15: “classicum canere jubet,” Tac. A. 2, 32; cf.: “classicum cani jubet,” Caes. B. C. 3, 82: “classico ad contionem convocat,” Liv. 7, 36, 9: “cum silentium classico fecisset,” id. 2, 45, 12: “classica sonant,” Verg. A. 7, 637: “neque excitatur classico miles truci,” Hor. Epod. 2, 5;Suet. Caes. 32id. Vit. 11Quint. 2, 11, 4Luc. 4, 186 al.— “Since only the leadercommanded it to be givenclassicum praetorium (alpraeconium),” Prop. 3 (4), 3, 41. cf. Caes. l. l.; Liv. 28, 27, 15Veg. Mil. 2, 22.—
Multo serius 'classicus' significare coepit 'aliquid pertinens ad (primam) classem' incolarum Romae:
classici dicebantur non omnes qui in quinque classibus erant, sed primi tantum classis homines
at deinc demum, in post-classica Latinitate, 'classicum', i.e. rem spectantem ad optimos mores (praesertim modos scribendi) veterum.

poniedziałek, 4 kwietnia 2016

Ex libris: Sordes parum aut magis eruditae

Ut scribunt Benedetto Bravo et Eva Wipszycka-Bravo in symbola „Fata litterarum antiquarum”, quae simul est prooemium in „Dictionarium scriptorum antiquorum” (Varsoviae, 2001), primo in dimidio saeculi XIX inventi sunt in solo Aegyptiaco, quasi inopinate, multi papyri lingua Graeca inscripti, inter quos adhuc nobis ignotae comoediae Menandri, mimi Hero(n)datis, cantica choralia Bacchylidis, nonnulla scripta Pindari, Saphonae, Alcaii, Archilochi Callimachique. Inter res repertas maximi momenti fuisse „Systema politicon Athenarum” Arystotelis, sermones Hypereidis, evangelia apocrifica ac magna fragmina ignotorum antea dramatum Sophoclis et Euripidis.
Papyri hi maxima e parte inventi sunt inter strues sordium agricolarum (nam ibi, extra agros arvales, tutissimi erant contra umiditatem). Sed simul, sicut natura est rerum inter sordes iactarum, erant hi papyri semper exemplaria valde iam usu trita deletave; saepissime in singulas chartas scissa. Porro, fuerunt haec sordes rusticorum; si iidem inventi essent in urbibus, exspectare possemus largiorem indicem librorum, magis gustui eruditiorum lectorum aptum. 

niedziela, 3 kwietnia 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Indutiae annuntiatae sunt inter agmina Armenorum et Azerorum post duos dies pugnarum in regione Karabachiae Superioris. In pugnis prope vicum Martakert (50 chm ad septentionem ab urbe capitali Karabachiae, Stepanakert) diebus Veneris et Saturni mortui sunt circiter 30 milites.

Mortuus est Imre Kertész, 86 annorum scriptor Iudaeo-Hungarus, qui anno 2002 donatus erat praemio Nobeliano. Maxime noti eius libri sunt: Sors amissa, Preces pro puero numquam nato, Acta K., Diarium ad remos damnati.

Tribunal Internationale Hagense declaravit ducem factionis nationalistarum Serbiae Vojislav Seselj innocentem esse scelerum genocidiique tempore belli in Croatia et Bosnia (1991-95) patratorum, quorum accusatus erat.

Urbs antiqua Palmyra, praeterito anno capta et valde deleta a bellatoribus Civitatis Islamicae, denuo expugnata est agminibus exercitus regiminis praesidis Baszar el-Asad, nuntiavit ministerium rerum externarum Russorum (Russi socii sunt praesidis el-Asad).

Cruci fixus mortuus est die Parasceves sacerdos Austriacus ordinis salesianorum Thomas Uzhunnalila, antea abductus ab islamistis in Iemenia – nuntiavit pater cardinalis Salzburgensis Christoph Schönborn.

Ob ictum tromocratae-suicidae necati sunt saltem 65 incolae urbis Pachistanicae Lahore, 300 sauciati sunt. Ictus in hortis publicis patratus est tribus urbis, ubi societas localis Christiana habitat. Inter mortuos multas adesse mulieres puerosque.

In bombardatione aeria Americanorum necatum esse vicarium ducis Civitatis Islamicae Abdel Rahman al-Kaduli, nuntiavit secretarius defensionis USA Ashton Carter.

Olim dux Serborum Bosniae & Hercegovinae Radovan Karadzic damnatus est ab iudicibus Tribunalis Hagensis in 40 carceris annos propter homicidia tempore belli civilis Bosniensis (1992-95) perpetrata. Praesertim reus esse pronuntiatus est Karadzic genocidii plus quam 8 milium incolarum urbis Srebrenica.

De postmortali traumate suicidarum

Adesse adhuc Polonis morem barbarum suicidas extra coemeteria sepelire, aut, more paululum reformato, intra coemeteria, sed in fine eorum, prope murum, longe ab aliis "piis" mortuis. Ecce photographema, quod mense Novembri feci Nemiroviae (Niemirów) in limite Polono-Ruthenico.


Tumulus est alicuius iuvenis, qui annis sexagenariis praeteriti saeculi vitam finivit. Certe in ipso tumulo, cruce instructo, nihil scriptum est de morte voluntaria, sed ex loco tumuli certitudine centum centesimarum (100%) coniectare possumus eum suicidam fuisse. Fortasse ob amorem sibi negatum sua sponte mortuus est? Nescimus. Semper, cum Niemiroviae adsum, paululum in hoc loco meditor, quasi pro animis hic iacentibus preces dicendo, praesertim pro eo iuvene. Aliquis tamen eum memoria tenet, ut flores (artificiales, sed renovati) necnon purgata circa tumulum locus gramenque monstrare videntur.  
Ceterum puto, legibus nostratum tam barbaris ipse sanctus Iohannes Paulus II simili sub-murali loco iacere debeat, nam ipse, in ultimo vitae momento, gesticulis automata vitam sui artificialiter sustinentia excludere iussit. Nonne id ut suicidium, ergo peccatum gravissimum contra Deum, a meis papa ipso sanctioribus concivis videri debet?
Coemeterium Niemiroviense quasi in fine mundi positum est. Post murum quem videtis, adesse silvam haud magnam, deinde, 400 metris postea, limitem Rutheniae filo spinoso instructum, quem transgredi nullo modo licet.  

sobota, 2 kwietnia 2016

Res male se apud Finnos habent...

http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/qrfogps.html#bottom

O tempora, o mures! (nuntius Thomae-Ioachimis Vulpeculae/Fuchs)

Quomodo numerus epistularum ad gregem Latinum datarum augeatur
Salvēte, sodālēs!
Quōmodo augeātur numerus litterārum, quae ad gregem Latīnē loquentium dentur, dēlīberātis.
Egō, sī sodālis eius gregis essem, multīs epistulīs tot et tantās contrōversiās iocandī causā excitārem, ut multī īra incēnsī ferē cottīdiē litterās ad gregem vestrum darent.
Haec sunt prōposita mea novissima: Quī pastā vermiculātā vēscētur, is post mortem in paradīsum perveniet. Quī Antium petet, glaciēscet. Muscae *drosophilae, quae in culīnā meā circumvolitant, *Hungaricē numerandī sunt. Egō post mortem figūra *cummea erō. *Donaldus *Trump vir fortis atque ācer est. Domī meae lārva appārēbit. Rūpēs *planētoīdēs in Arabiam dēcidet et *islāmum opprimet. *Putīnus, imperātor *Russiae, M. Ulpiō Trāiānō similis est. Templa *islāmica ā vermibus rapidīs (Britannicē: "tremors") suffodientur. Mūrēs porcellī, quī omnium animālium edācissimī atque vorācissimī sunt, omnium holerum dēvorandōrum causā coniūrātiōnem contrā cellās penāriās fēcērunt: Ō tempora! Ō mūrēs!
Haec argūmenta omnīnō īnsulsa atque inepta multīs verbīs atque iīsdem Latīnīs explānābō, sī sodālis gregis vestrī factus erō.
Bene valēte et rīdēte!
Thōmās vester, *īnsulsifex maximus

piątek, 1 kwietnia 2016

De fine septimanae, quae longior longiorque fit

In libro "Felicissimi sumus" (We Are All Completely Beside Ourselves) Karen Fowler nuntiat rem (mihi saltem) ignotam: studentes Americanos festum Bacchicum finis septimanae (vulgo weekend drinking) iam vespere diei Mercurii incipere. Hem, cum annis 1989-90 in campo studentium Ohio State University tempus sat longum terebam, initium bibendi fuit semper vesper Veneris, sed... tempora mutantur et nos mutamur in illis (memini enim temporis, cum, ante a. 1980, ne Saturni quidem dies otiosus operariis discipulisque in patria mea esset – ceterum, hunc rerum statum habueramus ab initio mundi, si liber Genesis est nobis credendus). At alia ex parte: ante abhinc plus minusve decem annos visitavi scholam quandam Belgicam – tunc obstupefactus didici pueros praeter Solis Saturnique, etiam Mercurii diem ludo vacuum ibi habere; eo enim tempore Belgica atque, ut puto, Francogallia cogitabant de novo (tertio) die hominibus otioso dato(quod experimentum utrum successerit, ignoro). [Ego, ergomaniacus (workoholic), libenter viverem in mundo, ubi ne unus quidem dies in toto anno sine labore esset; sed haec est mea res meique fortasse psychiatrae (quem nondum adeo, licet multi suadeant).]
At in fine addam sententiam alicuius Americani, videlicet republicanae factionis fautoris, de statu hodierno vitae studentium (ignoscat mihi lector pro translatione Latina non data):

It should come as no surprise that, when students admit to spending a majority of their time sleeping and socializing, as they do today, they fill the void created by a lack of academic rigor and substance with drinking and extreme behaviors. 

Trimalchio Varsoviensis

Sicut Trimalchio fabulas mythologicas, ita ego historicas misceo. Heri enim, tempore cenae cum K. et capitaneo W., de Salamina cum narrabatur (praeter quam insulam W. modo navigabat, Panormo scilicet Siculorum Athenas petens), dixi:
- Nisi fallor, post pugnam Darius mare loris caedi iussit...
Capitanei memoria melius mea se habet, ergo correxit me, dicens neque a Dario, nec ad Salaminam mare caedebatur. 
Misera memoria, miser Iconoclastes...
At satis mihi erat distichon carminis didactici Nicolai Simonidis "Alphabetum" pro X littera memoria tenere:
Xerxes caedit mare loris,
Xystus - Eden fututoris.
Ceterum totum carmen lectoribus puto esse praebendum:
Vale memoria, ignorantia salve!