Allergia horribili hoc vere laboro, primum in vita mea. Aut
fere primum, nam apud mulieres, ubi iuvenis pernoctare solebam, si adfuissent
feles, paululum pituita laborabam ("Per aspera ad astra", mihi tunc
dicebam). Nihil tamen ut nunc: cutis pruritas, oculi a terendo ruberrimi, sternutatio
continua, dyspnoea... Usque quinquagesimum vitae annum me di allergiis immunem
protegebant, finem tamen huic rei videlicet posuerunt.
At nescio in (contra) quam rem allergia. Primum timui ne in
canem tam mihi gratam. Sed experimentis didici nullam esse iuctionem inter eam (i.e.
tempus, ubi cum cane ludo, pellem mulceo etc.) et allergiae gravidinem. Dis
gratia!
Alteram meam coniecturam esse me allergia laborare in...
hominem. Nam saepissime dolores isti allergici me invadunt cum occasiones mihi
sunt ut ita dicam sociales, quas, ut bestia autistica, maxima e parte vitare
conor.
Fortasse autem in plantas nunc florescentes, ut ex. gr.
betula. Videbimus.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz