In libro "Felicissimi sumus" (We Are All Completely Beside Ourselves) Karen Fowler nuntiat rem (mihi
saltem) ignotam: studentes Americanos festum Bacchicum finis septimanae (vulgo weekend drinking) iam vespere diei
Mercurii incipere. Hem, cum annis 1989-90 in campo studentium Ohio State
University tempus sat longum terebam, initium bibendi fuit semper vesper
Veneris, sed... tempora mutantur et nos mutamur in illis (memini enim temporis,
cum, ante a. 1980, ne Saturni quidem dies otiosus operariis discipulisque in
patria mea esset – ceterum, hunc rerum statum habueramus ab initio mundi, si
liber Genesis est nobis credendus). At
alia ex parte: ante abhinc plus minusve decem annos visitavi scholam quandam
Belgicam – tunc obstupefactus didici pueros praeter Solis Saturnique, etiam Mercurii
diem ludo vacuum ibi habere; eo enim tempore Belgica atque, ut puto,
Francogallia cogitabant de novo (tertio) die hominibus otioso dato(quod
experimentum utrum successerit, ignoro). [Ego, ergomaniacus (workoholic), libenter viverem in mundo,
ubi ne unus quidem dies in toto anno sine labore esset; sed haec est mea res
meique fortasse psychiatrae (quem nondum adeo, licet multi suadeant).]
At in fine addam sententiam alicuius Americani, videlicet
republicanae factionis fautoris, de statu hodierno vitae studentium (ignoscat
mihi lector pro translatione Latina non data):
It should come as no surprise that, when students
admit to spending a majority of their time sleeping and socializing, as they do
today, they fill the void created by a lack of academic rigor and substance
with drinking and extreme behaviors.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz