Nunc autem, cum denuo, post tot annos, munus mihi adest in re diurnaria, nihil (paene) rogo atque omnibus fere in rebus meipse sententiam profero. Cum e.g. in originali (Anglico) textu mendum parvum conspiciam, rectori nil dico, sed in Polona versione (cuius responsalis sum) mendum corrigo. Aut, cum sine causa quis verba faciat (nos Poloni de "verbis aquaticis" tali in casu dicimus), omnino ea deleo, nisi certe nimis longa sunt. [Mea sententia 10-15% verborum in scriptis diurnariis Anglophonis hodiernis verba omnino vana sunt, nullos sc. nuntios portantia, nullamve rei affectationem; effectum id puto aut stupiditatis scriptoris aut rationis ei pro numero verborum pecuniam solvendi. In Polonis scriptis similem aestimationem numeralem dare non audeo, nam nimis stomachor ea legens.]
Decrevi ergo - fortasse ob aetatem, iam alilquantulum provectam - me tanta ut solebam porro rogare minime decere.
Ceterum, in mentem venit me hic, ante duos annos, iam scripsisse, de more non-rogandi apud Australienses:
Paulus K., artis linguisticae theoreticae peritus, qui Canberrae linguis Aboriginum Australiensium studebat, dicit nonnullis Aboriginum sermonibus deesse facultatem quaestiones ponendi.
- Quomodo ergo rogant? – quaesivi.
- Omnino non rogant – respondit Paulus. – Scientiam vitae (ut e.g. artem venandi) parentium actus imitando discunt.
Addidit, eos tempore primi conventus Anglorum, cum ab horum missionariis rogati quid sint, responsa (per translatorem) dedisse quaesi caece, sine ulla scilicet ratione logica. Deinde inventum est eos urbanitatis causa semper ad primam partem rogationis ancipitis ("aut... aut...") confirmando respondisse; ita exempli gratia rogati "Malitis ova aut carnem?", respondebant semper se ova malle. Aliter timuerunt se rogantem offensuros.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz