Praeterito die Lunae maximo cum gaudio honoreque adfui acroasi professoris Andreae (Andrzej) Niwiński habitae in Instituto Archaeologiae Universitatis Varsoviensis, intitulatae "Prolegomena studiorum maat".
I. Quod maat sit ac quomodo definiatur longe esset disputandum; ad usum lectorum - quorum hac praeterita septimana duo tantum adfuimus: ego scilicet et Susanna, privigna mea, archaeologiae studens - professor definivit maat ut animam/legem/normam ethicam. Ceterum, dixit, "maat" potius sentire oportet quam definire.
II. Maat esse quasi regulatorem vitae/morum, quem Deus ponit in corde hominis. At simul observatorem. Niwiński comparat maat capsae nigrae aeronavis: animadvertit enim et inscribit sui quasi memoriae omnes hominis actus. Inde esse maat quoque legem; iudicia litium habebantur in templo Maat Carnaci (Karnak).
III. Inter alia memoratu digna, didici hac occasione nonnullas sententias et Veteris et (praesertim) Novi Testamenti originem habuisse in textibus hieroglyphicis III millenni a.Ch.n. Ut ex. gr.: In intio erat verbum..., Deus pastor bonus est..., Homo factus est in similitudinem Dei... Haec omnia quasi recte sumpta sunt e fontibus Aegyptiacis.
IV. Quoque de trinitate Christifidelium dixit prof. Niwiński eam fere sine dubio e triade deorum Aegyptiorum provenisse, quam triadem fuisse: Deum Patrem = Solem/Re, Dei Filium = Regem/Pharaonem, et Spiritum Sanctum = Maat (quod in hoc aspectu esse potestatem divinam, iunctam et Patri et Filio [conceptum ergo quasi propius "filioque"?] et insuper omni homini).
V. Ceterum dicit Niwiński se putare religionem Aegyptiacam... monotheisticam esse. Magis monotheisticam quam fides Hebraica, addidit. Quomodo id fieri potest? Tot dei, tot animalia sacra etc.? Nam, dicit, omnia in orbe terrarum entia creata sunt autofellatione Atum, ex eadem oriuntur fonte, omnes res ergo energiam divinam possidere, ex. gr. canis; Cur tunc tantopere mirantur Christiani nos - hic professor quasi verba veteris cuiusdam incolae Aegypti citabat - etiam canem colere?
VI. Credit quoque Niwiński cultum veterum Aegyptiorum verisimiliter cum fide Christiana cohaerendum fore, cultum quondam eclecticum Christiano-Aegyptium [quem ceterum partim est fides Coptica] creando, nisi... persecutiones Christianorum tempore Caracallae. Quae persecutiones ceterum quoque in Aegyptios veteris cultus fideles illisisse, sed, quia Aegyptii generaliter humili modo obsequebantur tyrannis, postea a Christianis collaboratores Romanorum putabantur. Deinde, potestate Imperii Romani a Christianis capta, hi persequi coeperunt et Romanos Graecosve et Aegyptios cultus.
Hactenus de maat et Aegypto. Pergent alia.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz