Ut scribunt Benedetto Bravo et Eva Wipszycka-Bravo in symbola „Fata
litterarum antiquarum”, quae simul est prooemium in „Dictionarium scriptorum
antiquorum” (Varsoviae, 2001), primo in dimidio saeculi XIX inventi sunt in solo
Aegyptiaco, quasi inopinate, multi papyri lingua Graeca inscripti, inter quos
adhuc nobis ignotae comoediae Menandri, mimi Hero(n)datis, cantica choralia
Bacchylidis, nonnulla scripta Pindari, Saphonae, Alcaii, Archilochi
Callimachique. Inter res repertas maximi momenti fuisse „Systema politicon Athenarum”
Arystotelis, sermones Hypereidis, evangelia apocrifica ac magna fragmina
ignotorum antea dramatum Sophoclis et Euripidis.
Papyri hi maxima e parte inventi sunt inter strues sordium agricolarum
(nam ibi, extra agros arvales, tutissimi erant contra umiditatem). Sed simul,
sicut natura est rerum inter sordes iactarum, erant hi papyri semper exemplaria
valde iam usu trita deletave; saepissime in singulas chartas scissa. Porro,
fuerunt haec sordes rusticorum; si iidem inventi essent in urbibus, exspectare
possemus largiorem indicem librorum, magis gustui eruditiorum lectorum aptum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz