I. De veneno in garo condito ideam dedit mihi Conradus Kokoszkiewicz, conditor olim Gregis Latine Loquentium, quocum mihi nuper breve commercium epistularum erat. Nam ante abhinc annum ambo locuti sumus de fabula criminali spectante ad vitam, seu potius sortem mortemque ignotas Gaii Valerii Catulli. Conradus enim peritissimus est et vitae et carminum primi, ut puto, Romanorum poetarum (secundum esse Martinum Zythophilum; minime iocor). Mihi optimum videatur initium talis fabulae: anno circiter a.Ch.n. XV mulier quaedam vetus (re vera Lesbia, id est Clodia Catulliana) pulsat ad ianuam domus "indagatoris criminum" – re vera deerant tales indagatores Romae; Steven Saylor nihilominus creavit personam "quaesitoris", viri scilicet, qui sicut hodierni biocolytae aut detectores privati in rebus obscuris criminosisque "fodit" ad usum actorum causarum in litibus (ut Cicero); mihi magis placeat nomen "indagatoris", pro nunc saltem.
Ergo venit Clodia vetus ad criminum indagatorem mandatque ei munus: invenire quomodo mortuus sit amator olim sui, poeta omnium clarissimus – Catullus. Utrum necatus fuerit? A quo sicario? Cuius iussu? Mihi placuit idea eum a Caesare clam necari iussum esse propter malos versus in Caesarem a Catullo scriptos, licet postea ambo (officialiter saltem) in veterem amicitiam reverterint. Conradus tamen non putat ita fuisse. Si non ergo ita, cur ille poeta poetarum – cuius nomen versusque cotidie in ore tam multorum! – anno a.Ch.n. LIV subito e "scaena" sine ullo vestigio evanuerit. Res mirissima.
Occasione huius nostri de Catulli sorte sermonis, Conradus dixit plus minusve talia: Interdum putares aliquem propter amorem occisum esse, aut in re quadam obscura politica periisse, at in fine apparebit homicidam hic fuisse simplicem venditorem gari, qui liquamini venenum addidit.
Verbis Conradi motus, postero die quaesivi condimenta liquaminis/gari, invenique optimum ad necandum candidatum esse conium maculatum, quod, dum iuvene, multo forma simile esse petroselino (petroselinum autem ad garum faciendum adhibetur). Foetor est conio haud parvus, sed foetor in garo facile condi potest.
Ab eo tamen tempore non multum fabula mea progressa est, nisi in soliloguiis meis nocturnis.
II. Ceterum in libro Jacques Heurgon "Vita cotidiana Etruscorum" scibit ille Graecos Romanosque scriptores putasse Etruscos esse: 1) crudeles, praesertim in capivos a se in bellis captos, 2) obesos, 3) libidini Veneriae nimis datos, unde et amicitia ipsorum cum Sybaritis, 4) imperio Italiae a se amisso, laborantes demissione quadam animi, qua factum esse, si bene intellego, ut ultimo evanuerint, se in gente Romana ut ita dicam dissoluerint (sicut Hungari, post cladem a. 1918 aut Russi post a. 1989, cum ambae hae gentes liberos procreare porro quasi noluerint ac maxime ad suicidia ebrietatemque proni facti sint).
Si umquam fabulam meam criminalem scirbere incipiam, sine dubio personam adhibebo "satyri" cuiusdami obesi Tuscae gentis/originis. Primum tamen... plus de Etruscis discere debeo.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz