Indutiae annuntiatae sunt inter agmina Armenorum et Azerorum
post duos dies pugnarum in regione Karabachiae Superioris. In pugnis prope
vicum Martakert (50 chm ad septentionem ab urbe capitali Karabachiae,
Stepanakert) diebus Veneris et Saturni mortui sunt circiter 30 milites.
Mortuus est Imre Kertész, 86 annorum scriptor
Iudaeo-Hungarus, qui anno 2002 donatus erat praemio Nobeliano. Maxime noti eius
libri sunt: Sors amissa, Preces pro puero
numquam nato, Acta K., Diarium ad remos damnati.
Tribunal Internationale Hagense declaravit ducem
factionis nationalistarum Serbiae Vojislav Seselj innocentem esse scelerum
genocidiique tempore belli in Croatia et Bosnia (1991-95) patratorum, quorum
accusatus erat.
Urbs antiqua Palmyra, praeterito anno capta et
valde deleta a bellatoribus Civitatis Islamicae, denuo expugnata est agminibus
exercitus regiminis praesidis Baszar el-Asad, nuntiavit ministerium rerum
externarum Russorum (Russi socii sunt praesidis el-Asad).
Cruci fixus mortuus est die Parasceves sacerdos
Austriacus ordinis salesianorum Thomas Uzhunnalila, antea abductus ab islamistis in
Iemenia – nuntiavit pater cardinalis Salzburgensis Christoph Schönborn.
Ob ictum tromocratae-suicidae necati sunt
saltem 65 incolae urbis Pachistanicae Lahore, 300 sauciati sunt. Ictus in
hortis publicis patratus est tribus urbis, ubi societas localis Christiana
habitat. Inter mortuos multas adesse mulieres puerosque.
In bombardatione aeria Americanorum necatum
esse vicarium ducis Civitatis Islamicae Abdel Rahman al-Kaduli, nuntiavit
secretarius defensionis USA Ashton Carter.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz