Irrumatorem tamen (ut Aurelius Catullianus) necnon pedicatorem (ut eiusdem auctoris Furius), utrumque ex versibus omnibus bene notis:
Pedicabo ego vos et irrumabo,/
Aureli pathice et cinaede Furi.
factos esse per... chiasmum.Ut explanat in puncto 5. (vide infra) prof. Loescher in commentariis ad Catulli carmen XVI, hoc modo sodalibus Gregis Latine Loquentium a Victorio Ciarrocchi polyhistore Pisaurensi benigne allatis (spero Victorium non stomachaturum ob hanc citationem, etsi licentia ipsius scripta citare, quam mihi olim dedit, solum ad "Ephemeridem" spectat):
In
adnotationibus Italicis, quas Maximus Lenchantin de Gubernatis omnibus
carminibus Catullianis adiecit
(qui
liber a. 1964 apud domum editoriam Loescher, Augustae Taurinorum, editus
est) leguntur haec (p.38):
1)
Melius est 'pedicare' quam 'paedicare'; "Pedicabo"=
mentulam podici inmittam.
2)
"Inrumabo"= in rumam vel os mentulam inseram (i. e., nisi fallor ego:
mentulam in modum rumae praebere)
3)
"Pathicus"= est qui omnia patitur et ipsam inrumationem.
4)
"Cinaedus"= est qui posticam venerem subit
5) Per
chiasmum: "Pathice" spectat ad verbum, quod est "irrumabo";
"cinaede" ad "pedicabo".
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz