Hodie, id est modo praeterita nocte nihil somniavi, aut saltem nihil somnii memoria tenebam, cum mane experrectus sum. Sed in mentem statim venit reminiscentia alii viri somnii, Constantini caesaris scilicet somnii de cruce in caelo, cruce subscripta verbis: In hoc signo vinces, aut potius, nam Constantinus somniator Graecophonus fuit: en toútōi níka. Quomodo, meipsum rogavi, crucem viderit, si crux ipsa ut signum Christifidelium adhibebatur ab his primum - quoad scimus - exeunte saeculo quarto, dum somnium Constantini ad annum spectat Domini 312?
Citissime in "fontibus" (=interreti) quaesivi atque inveni quod vos lectores, me eruditiores (quod ceterum non est tam diffiicile), iam diu certe novistis: nempe non crucem sed ligaturam litterarum X (chi) et P (rho) conspexisse in caelo Constantinum, primas scilicet litteras nominis Christi.
Sed... nonne fieri potest ut litterae in somnio a Constantino visae ad alias res spectarent? [Ipse tunc nondum Christianus fuit, Solem Invictum colebat - ex quo cultu ceterum usque hodie Solis, non, more Iudaeorum, Sabbatum, festum diem habemus.]
Fieri ergo potest, ut viderit Constantinus initium verborum ex. gr.:
chreia - necessitas
chremetisma - hinnitus
chremma - sputum
chreos - debitum
chreokopia - decoctio (argentaria)
chrema - res, negotium, pecunia
chremosyne - indigentia
chresis - usus
chresmos - oraculum
chrestoetheia - morum probitas
chrestologia - sermo blandus
chronos - tempus
chronotribeo - tempus tero et nihil efficio
chronotribe - cunctatio
chrysanthemon - chrysanthemum
chrysos - aurum*
Mihi videtur subconscientiam caesari eo somno aut 'chrema' aut 'chryson' monstrasse (sine quibus mox 'chreokopia' et 'chremosyne'), sed videlicet male imaginem nocturnam Constantinum intellexisse. Ceterum chrema/chryson re vera vicisse in vita hominum omnis temporis, etiam super crucem.
*Ne me tam agile inter Latinam et Graecam movere putet lector: usus sum Lexico Graeco-Latino, edito Athenis, domi editoria P.D. Sakellariou, AD 1926
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz