In quodam scripto equitis David Alton (Liverpolitani) legi
nomen gregis islamistici Boko Haram, qui praesertim Nigeriae et vicinarum
terrarum incolas non-Musulmanos terret atque legem Koranicam introductum iri vult
in omnibus civitatibus Nigerianis (nunc solum in boreali huius terrae parte sharia valet), significare: Prohibete educationem occidentalem!
Hem, rem apud fontem – id est imprimis Vicipaediam:-) – inspexi.
Haram re vera '(id quod) prohibitum (est)'
significat, oppositum ad halal – ambo
plus minus vocibus Latinis nefas et fas simillimi sunt; nos, occidentales, interdum
novimus verbum halal e cauponis
Arabicis, ubi significat cibos Musulmanis rite puros (ut Iudaeorum kosher). Sed cum prima parte nominis,
i.e. boko, res non tam facilis. Boko enim in linguis gentium Hausa
significare litteras Latinas aptatas ad usum Hausa aut linguae Arabicae. Bellatores
ita gregis Boko haram contra usum alphabeti Latini (etymologice saltem)
pugnant, at in eius loco proponunt, ut puto, litteras Arabicas adhibendas. Non
sunt tamen (etymologice saltem) osores educationis sensu proprio.
Ceterum, variae translationes nominis Boko haram
proponuntur, ex. gr.: Qui libros legit,
peccat [Al-Kuranum qui legit, peccat quoque???], Educationem modernam esse peccatum, Illudere sensus falsis factis peccatum esse. Nulla tamen harum
translationum (etymologice saltem) ad rem veram pertinet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz