Canis mea merdas est. (Iam Martialis de tali canum more mentionem
fecit.) Deo gratia, non saepe, rarissime. Numquam caninas, quas libenter odoratur
sed non gustat. Aliter tamen cum merda equorum, cui rei ceterum non reclamo,
nam... merda equina vix merda dici potest. Sunt qui stercus equorum ad temetum
faciendum adhibentur – avunculus K. tale temutum ante nonnullos annos in
orientali parte Poloniae gustavit dixitque optimum esse! (Temetum id solum
verno tempore facere licet, herba recentiore equis comessa, quae partim tantum ventre intestinisque equinis conficiatur.) Scimus ceterum de coffea kopi luwak Indonesiana, quae facitur e
fabis partim tractatis atque una cum merdis emissis e corpore civettarum (Paradoxurus hermaphroditus); coffea haec
maximo in mundo pretio venumdatur, Londini, ut audivi, 30 libris per poculum!
Ergo cum equina merda nulla mihi est
difficultas, sed, pro dolor, quoque humanam manducare amat. Scit mea canis callida me id
minime pati, sed cum extra oculos mei maneat ac merdam humanam conspiciat...
anquis in herba!
Deo gratia non habemus Varsoviae tot merdas humanas in locis
publicis, ubi cum cane ambulare soleo. Sed hic et illic adsunt loca infestata a
miseris hominibus qui tecto carent – hi sub Iove et renes et intestina
exonerant. Ceterum, propter hunc improbum meae canis morem melius nunc scio, ubi
homines tecto carentes in tribu mea degant – haec loca evitare conor.
Hem, putares hos homines miserrimos res pessimas comedere;
at adsunt merdis ipsorum substantiae canibus saltem gratae.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz