Modo divulgata est editio Polona (translatore Thoma Bieroń) libri
Petri Ackroyd Venetiae. Biographia
(Anglice: Venice. Pure City), Anglice
primum anno 2009 in lucem dati, post magnum successum eiusdem auctoris primi
huius generis libri, i.e. "biographiae" Londinii.
Historiae Londinienses domini Ackroyd sunt vero miraculum
miraculorum, cum Venetiis autem ei adhuc bene, sed iam non tam optime contigit.
Genius loci Venetiarum quasi in libro adest, sed, rogant nonnulli, estne hic
verus huius loci genius an imago eius, quae in mente tantum Ackroydiana exstat?
John Julius Norwich, diurnarius-aestimator "Telegraphii" Britannorum
suspicitur Ackroyd non satis... se delectasse Venetiis ac verisimiliter non
satis temporis ibi trivisse.
Sine dubio multae cogitationes Ackroydianae sunt ad rem
factae, sicut thesis de "urbe-pantopolio, quae in fine venum dedit [peregrinatoribus
pecuniosis] sui ipsius animam ", nam fere nemo incola verus hodie Venetiis
remanet, adsunt ibi tantum peregrinatores necnon laboratores industriae
periegeticae, ut caupones, operarii deversoriorum aut gondolieri.
Norwich citat errores factuales ab Ackroyd in scirbendo
commissos, cum dicit e.g. in pictura Tintorettiana
"Paradisus"...figurae sanctorum Theodorum et Marcum necnon Moysis et Christi
ad se invicem spectant iisdem e locis, ut ab ipsis nominatae ecclesiae in urbe;
quod verum non esse. Aut cum narrat de oppugnatione urbis ab Austriis anno
1849, contra veritatem dicens: icta
pyrobolis sunt omnia palatia iuxta Canale Grande posita. Aut alibi, de
optima urbis charta delineata anno 1500 manu Jacobi de Barbari, quam putat esse sine ulla destinatione practica.
Deesse quoque quartam navem ecclesiae
cathedralis insulae Torcello.
Ego insuper inveni duo menda, quae ad Latinitatem/Graecitatem
spectant, nam his linguis plane auctor non callet. Dicit enim verbum 'pantomimum'
provenisse e... Pantal(e)one, una personarum commoediae popularis (commedia dell'arte), quod genus
commoediae natum esse Venetiis; ignorat Ackroyd ita ludum pantomimicum claram
originem Graecam habere. Simili modo de etymologia duarum personarum maxime in
usu tempore carnelevarii, i.e. bauta
et larva, cum disputat, de prima dicit
eam originem habere in voce "bau bau!" puerorum secum ludentium, quam
vocem putat esse quasi... pipiatum (avi- ergo, non, ut est re vera baubatio,
cani-similem); de larva autem
miratur, ne ad larvas (sensu infantium insectorum) id verbum spectare, plane
nesciens principalem verbi larva significationem
(=umbra mortui), optime cum aura saturnalium congruentem. Talibus mendis sunt
nonnulla in libro.
Rebus ita stantibus timeo ne dominus Ackroyd casu consilia
capiat "biographiam" urbis Romae scribendi...
Nihilominus, legi librum maxima cum iucunditate, permulta
didici. Valde aestimo levitatem styli Ackroydiani: verba fluant suaviter quasi
in fabula puerili.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz