Modo legi de bibulo ingenioso, qui in oppido portuensi Ustka
ad mare Balticum a vigilibus apprehensus est quod noctu irrumpere solebat in
naves parvas (et veliferas, et motro propulsas) a nautis relictas. Non primum
iam id facinus perfecit, non primum est a vigilibus in eo facto apprehensus,
sed... adhuc numquam alicui videbatur eum quamlibet rem e navi furari conatum
esse. Vigiles, una cum navium ab eo petitarum possessoribus, putabant hominem
miserrimum tecto carentem velle se in navi vacua condi, ne sub Iove pernoctaret.
Nihil furti, ergo cur hominem punire?
Nihilominus, modo post paenultimam huius viri apprehensionem,
nave in mare profecta, invenerunt nautae acum magneticam minime fungi. Repertum
esse hominem bibulum esse, qui alcohol acus magneticae bibere clam solebat [novissimis
acubus deest materia alcoholica, sed vetustioribus, quibus adhuc multae naves
instructae sint, adest haud parva copia]. Technam specialem bibulo noster didicit:
os applicare scivit recte ad foramen parvum acus, unde sugeret, ne poculo
quidem opus ei esset.
Nunc in custodia manet, nam ob sui facinora nautis acu
magnetica carentibus periculum in mari imminebat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz