Cum in Aegypto, i.e. paeninsula Sinai, per septimanam versabar, miratus sum me facile memoriae impegisse Arabicos numeros: 'tres', 'quattuor', 'quinque' etc. usque 'decem', sed difficilius 'unus' (wahid) et, praesertim!, 'duo' (ithnan). Totiens hoc ithnan in dictionario Polono-Arabico spatio septem dierum quaesivi, ut putarem me fortasse aut morbo Alzheimeriano aut carcinomate cerebri laborare incipere. Sed causa erat alia (id saltem spero!), in ipsa lingua Arabum latens. Nam numquam antea linguae studueram, quae haberet praeter singularem ac pluralem etiam numerum dualem. Certe, scio Graecae Homericae dualem adfuisse, sed postea eum maxima ex parte evanuisse, neque me tam diligenter Graecae umquam studuisse. At nunc in orbe Arabum vidi dualem numerum maxime potentem esse.
Cur ergo numerum 'duo' Arabicum memoria discere nullo modo valui? Nam... numquam fere eum ab hominibus pronuntiatum audivi! (Item cum 'uno', sed numero wahid quodammodo in fine potitus sum.) Si enim Arabs dicere vult: Ecce tibi una puella aut Ecce tibi duae puellae, numeris 'una', 'duae' minime utetur; dicet simpliciter bint pro una puella et bintan pro puellis duabus (finis -an dualem monstrat). Si autem monstrare velit tibi puellas pluras (tres, quattuor, quinque etc.), numero exacto adhibere debebit, nam aliter interlocutor nesciat de quot puellis narretur; dicet ergo Arabs puellas monstrans (parthenodeictos?): thalatha bintat (tres puellae), arba'a bintat (quattuor puellae), khamsa bintat (quinque puellae;-at suffixum esse numeri pluralis).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz