In ludo kibbutziano docebant nos phaenomena. Ut
ex. gr. quod in Australia aqua e labro pyelove dimissa rotatur non, sicut in
nostra haemisphaera, contra horologii manus sed secundum eas, scripsit Jael Neeman in autobiographia puellae
kibbutzianae "Fuimus spes nationis", quem librum K. nunc legit.
Paulisper cogitavi. Re vera,
si directionem rotationis aquae in labro esse effectum revolutionis terrae,
tunc in haemisphaera australi debet aqua aliter quam apud nos rotari. Nam
motum, erga terram, esse eundem, nos tamen ex aliis locis eum spectamus: ego
aquam e septentrione ("desuper") intueor, Australus autem e
meridionali loco ("de deorsum").
An fallor?
Iam satis esse putares apud
eos Solem ab ortu sui usque occasum non per meridiem, sed boreales terras
itinerari! At aquam quoque aliter fluentem habent. Ne dicam de crocodilis,
anguibus, squalisque marinis. Quomodo homo ibi vivere potest?!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz