niedziela, 31 grudnia 2017

Praeter picos...

... coraces audivi haud paucos, aves illas onomatopoeicas, nam: Cor! Cor! semper clamant, aut rectius: Cr! Cr!, 'r' more Gallorum potius ut 'h' proniuntiantes.
Ceterum alces duas vivas conspexi, unam autem mortuam canis mea invenit:
Saltuarios telephonavi, advenerunt, cadaver inspexerunt, dicunt animal iuvene fuit, verisimiliter ob morbum mortuum, deinde carnem canes vagi aut lupi comederunt. Non putant lupos hanc alcem necasse, nam nimis prope aedes hominum cadaver inventum est - licet non excludant rem ita se habuisse (i.e. lupos alcen necasse), nam hac hieme in silvis Kampinos primum ab annis sexangenariis XX saeculi duo toti greges luporum operantur (adhuc solum solitarii lupi huc itinera faciebant).
* In photographemate canis mea intestina alcis odoratur.


Martinus Zythophilus in Novum Annum

Tempus it atque annus fugit longissimus ante.
Vltima denique adest, ultima et una dies.
Respice: Quid menses tibi, amice, dedere peracti?
Prospice nunc sperans fausta futura tibi!
Heu! Fortasse tibi ueniens dabit annus iniqua:
Dura feras, maneat mens tibi laeta, precor.
Laetitiamque hilaresque nouus certe dabit horas
annus. Dante Deo, quidquid erit, tibi erit.

piątek, 29 grudnia 2017

Res olim peius se habebant...

... immo bruma anni salutis 1993., cum, Dresdae Germanorum vitam ebriam agens, e lecto surgere solebam demum post occasum Solis. Hodie autem, in silvis Kampinos prope Varsoviam, iam hora 11:30 AM experrectus sum.
Amo loca, ubi "nihil fit". Ut hic, in silva. Nulla sunt hic oblectamenta vera naturae, ut aequor, montes lacusque, solum terra plana arboribus sparsa, aliter vacua. Sunt loca, ubi nunc, tempore hiemali, ante sc. adventum avis peregrinatoriae, interdum ne sonum singulum audias per totam minutam vel longius. Deinde, subito, ut mihi heri evenit, terebratio sonora! Picus vermes sub cortice arboris querit.

czwartek, 28 grudnia 2017

Catillus supervacaneus (3)

De catillo supervacaneo Natalicio rogavi (Polonice) amicos-internautas in pagina mea Facebookiana. Rogavi scilicet, utrum alicui umquam evenerit, ut "hospes inopinatus" re vera ad ianuam tempore cenae Nataliciae pulsaret. Eva K., una mearum FB-amicarum, respondit:
Nos modo <i.e. die vigiliarum Natalitatis, hoc anno> visitavit homo pauper tecto carens. Noluit domum nostram inire, nam, dixit, se pediculosum esse. Noluit sibi auxilia dari, prater cibum & potionem calidos, deinde pyxidem vitream aqua fervente plenam, ut corpus in via calefaceret. His sibi datis, vale nobis dixit. Sed per totum tempus cenae de eo tantum cogitabamus.   

Verba effutitia variarum linguarum - secundum Iohannem Comenium

"Taceo verba effutitia*, ab aliquo privatim conficta, et ab aliis forte arrepta, quae nihil formate significant: sed gestum aliquem alterius indecorum, aut aliquid simile, exprimunt. Quales quidem Graecis et Latinis perpaucae sunt, et Interjectionibtus ferme annumerantur (ut Bombax, Taratantara, etc.), moderni plures habent. Ex. gr: Poloni: Bziu, Fiu, Fikmik, Farafamfa, Lelom-polelom, Terefe etc. et Bohemi: Fifi, Halabala, Hrbr, Famfarum, Hurdy burdy, Hakmak etc., Germani: Mischmasch, Pamperlepamp, Ripsraps, Im sauß etc."
* quae sc. nihil significant
Invenit in scriptis I. Komensky et in sua pagina FB divulgavit Martinus Loch.

środa, 27 grudnia 2017

Horologium a latronibus neglectum

N. vir est aliquantulum iam vetus Graecus Alexandrinus, qui per totum orbem terrarum (aut saltem magnam eius partem) itinera continua facit negotiorum causa - est enim negotiator industriae frumentariae. Magnam partam vitae in deversoriis agit. Noctu insomnia laborat, tunc solet ambulare per vias urbium, ubi ad tempus manet. Negotiator est severus, sed aliter homo hilaris, fortasse... nimis hilaris. Ambulat ex. gr. interdum noctu per vias plateasque sola camisia nocturna vestitus - ob hanc rem Varsoviae a vigilibus publicis apprehensus est, nam putabant eum insanum esse. Fortasse insanus re vera paululum est, aut fortasse semper aliquid secum meditatur, neque de vestitu proprio curat.
Modo Islamabadiae, cum noctu ambulabat, a latronibus apprehensus est, qui, ut marsapium sibi daret, "poposcerunt". Dedit marsupium, deinde:
- At supra horologium meum nolitis? - rogavit, monstrans latronibus pulchrum horologium brachiale.
Latroni obstupefacti eum suspiciose intuebantur. Dux mandrae horologium inspexit et:
- Noli conari nos fallere. Tales res Sinenses tribus dolariis fabricantur - dixit, iubens suos abire.
Horologium N. plus quam 10.000 $ valet.    

wtorek, 26 grudnia 2017

Geographiae patriae scientia non semper homini prodest

Exeunte anno 1944 Germani ultima vice conati sunt cursum belli mutare, adgredientes Americanos et Britannos in Silva Arduennica Belgarum (Fr. Ardennes). In quo conamine adhibiti sunt quoque ut speculatores milites delectos duce Ottone Skorzenny, qui umbellis desultoriis de aeronavibus deiecti sunt in regiones ab hostibus occupatas. Speculatores hi vestiti erant uniformibus Americanicis aut Britannicis necnon optime lingua Anglica loquebantur (Skorzenny tales quasiverat per totam Germaniam). Americani cito certiores facti sunt de praesentia speculatorum sibi vestitu ac lingua similium. Ut eos caperent, coeperunt omnes suos milites suspiciose se agentes interrogare quaestionibus ad res pertinentibus, quarum scientiam tantum veri Americani possiderent. Ut ex. gr. quod sit nomen amatricis muris Mickey? (Mus Minnie). Inter suspiciosos apprehensus tunc est ipse dux generalis Omar Bradley. Qui, rogatus de nomine urbis capitalis civitatis Illinois, respondit (recte): Springfield. Miles-interrogator tamen putabat urbem capitalem Illinoiensium esse Chicagiam, ergo generalis Bradley ad tempus breve in custodiam datus est.
Hanc historiam in sui pagina Facebookiana modo posuit - Polonice - Aleksy Uchański, investigator similium factorum inopinatorum alterius belli mundani.

poniedziałek, 25 grudnia 2017

Catillus supervacaneus (2)

Posui cenam mortuis in maeniano, sed nemo, neque mortuus nec avis quaedam, escam spatio noctis tetigit.

Salutationes a Gratiano nobis missae

Gratianus  Stanislao spd.
                                   Non servavi heri ieiunium, hodie autem satis superque comedi nec mihi opus fuit "catillo" tuo in maeniano posito. "Quis est iste"? fortasse dixeris. Olim (duo fere iam praeterierunt anni) in Ephemeride meum scriptum- Lydia adiuvante - pervulgasti , id est "S. A. Burri memorialem libellum". Ipse, iam munere docendi perfunctus, interdum Latine scribo; saepius vero ea quae alii scribunt perlego (praesertim carmina  Martini) . Nuper legi  quaedam iam dudum a te pervulgata in "Iconoclastes". Gratulor tibi primum quia iucundus, facetus lepidusque es, deinde quia sermone Latino optime uti scis ( etsi  aliquando res et verba aetatis nostrae magna quadam audacia Latine vertere  minime dubitas). Opto ut dies festos Natalis  laete peragas atque venturus annus sit tibi faustus  multaque alia ornate scribas: valde equidem legens delectabor. Feliciter! Gratianus Dall'Ava                                                                                                                                                                                                                                                                                                                                                                                                          

niedziela, 24 grudnia 2017

Catillus supervacaneus

Hodie apud Polonos vigiliae Nataliciae. Quae maioris momenti sunt quam ipse Natalis dies. Talem morem solum apud nos puto valere. Alibi Natalitas incipit cum missa pastorali media hodie in nocte, apud nos - statim post occasum Solis, aut rectius: cum prima stella in caelo illucescet (hoc anno, ut in actis diurnis lego, aster huius honoris erit Vega), i.e. circiter horam 5 pm. Tunc omnes familiae Polonorum cenae sollemni adsident, crustulum oblatae sacrae (=panis eucharistici) sibi invicem necnon vota praebentes. Deinde 12 cibi sunt rite edendi, omnes sine carne - licet desit officialiter hodie in ecclesia catholica carnis privatio sive ieiunium. Ius ergo betaceum (vulgo barszcz), carpa (piscis) frita, crustum brassica fartum (pierogi) et alia, quorum nomina Latine reddere difficillime mihi esset. Debent esse cibi duodecim, ut numerus apostolorum.
Mensae debet adesse unus catillus supervacaneus, datus "hospiti ignoto". Nonnulli credunt catillum hunc dari huius temporis hospitibus: Mariae & Iosepho cum Infantulo. In veteribus temporibus praebebatur catillus peregrinatoribus in via amissis, si casu tales advenirent. Domi matris meae, ante bellum mundanum, nominabatur hic catillus "lamina mendicantium". Veram tamen fontem huius moris fuisse... cibum animis mortuorum praebere. Usque hodie in orientali parte Poloniae, apud ruricolas orthodoxae fidei, gente Ruthenica, valet mos catillos post cenam relinquere in mensa usque crastinum mane, ut noctu umbrae propinquorum cenent. De simili more apud monticolas in Alpibus degentes narravit mihi Herimannus Novocomensis - valebat hic mos etiam tempore Herimanni pueritiae, ergo ante abhinc plus minusve 60 annos. Si bene memini fabulam, monticolae Itali (rectius: partim Itali, partim gentis Tyrolicae) cibum mortuis in laminis extra domum efferre hodie vesperi solebant - relinquentes laminiam cum semi-comessis cibis ante ianuam aut fenestram.        
Ego in maeniano catillum cum quadam esca hodie post cenam ponam.

Vota natalicia Martini Zythophili, omnium optimi poetae

Omnibus ut uobis, precor, haec sint otia laeta,
quae Dominus nascens patre uolente sacret.
Pinguis corpus auis sit non sine caule rubenti,
plena dapes habeat mensa, sit acre merum.

sobota, 23 grudnia 2017

Cogitationes obsessivae (possessivae?)

De his heri hodieque nolens volens cogito, quos iam ter quaterve sepelivi, at recurrunt, si non aliter - in somniis.
Nonnullos tales habeo. Tres saltem.
Interdum velim per rete quaerere, vivi adhuc sint an non. Sed... nescio, utram optionem malim.

Tempus antenatale

Iam nihil fere in urbe nostra fit praeter parationes ciborum necnon rixas familiarium, qui sese invicem primum post tempus longum vident. Etiam qui se cotidie invicem vident, cogitationibus malis his diebus vexantur - nam nimis otii habent. Mariti dolent se tam foedas uxores habere, mulieres - tam inutiles maritos. Vicina, quae uno tabulato supra me habitat, ululat - maritus eius voce sonora queritur. Deus meus, interdum gaudeo me solitarium vivere.
Ceterum, heri sancti Zenonis dies, de quo nihil fere scimus - videlicet casu obtinuit diem in toto anno fortasse maximi momenti, diem scilicet quo lux tenebras superat. Ob hanc etiam causam puto nos hodie s. Victoriam celebrare (ut homo piger nolo quaerere, quae sanctarum Victoriarum haec fuisset - Victoria est victoria!).
In caupona caffearia hodie per plus minusve horam sedi, duo pocula caffeae expressae (sint graves!) ducens, per fenestram intuens homines ultima obsonata antenatalia stomachose facientes ac mirans me ob lapsum temporis porro non dolere, econtra - est mihi hic lapsus *meditative* iucundus, parvulis morsellis. Gratia abstinentiae, iam 19 septimanarum, a potionibus alcoholicis - nam mihi alcoholia nocent. Ante abhinc unum annum, praeterito tempore natalicio, me omnino aliter habebam.  

czwartek, 21 grudnia 2017

Thomas ille infidelis, Iesui quodam sensu proximus

Hodie autem festum sancti Thomae apostoli, qui - ut Scriptura nuntiat - carnem Christi tetigit, ut crederet eum vero resurrectum fuisse (inde Thoma Infidelis, patronus dubitantium). Nemo ergo apostolorum physicaliter propius Iesui adfuisse - non solum cutem tetigit, sed corpus ipsum Salvatoris digito intravit; hanc "communionem corporalem" sine dubio significationem symbolicam habuisse, sicut Iohannis caput ad pectus Christi tempore Cenae Ultimae positum.
Nomen apostoli verisimiliter ex Arameico t'oma, 'geminus', sed nescimus quis frater sui geminus fuerit. Secundum gnosticos fuit Thoma frater geminus ipsius Iesu, qui sibi summam veritatem de Deo aperuit.

Dominicus aves fugat

Heri, die sancti Dominici, in calendario matris meae legi adagium homoioteleuticum ruricolarum Polonorum: Na świętego Dominika śpiew ptactwa zanika ("Die s. Dominici non audiuntur voces avium"). Legi deindem biographiam huius sancti, sed nullum locum inveni, qui explanaret inimicitiam eius erga genus alatum.
Puto causam non in sancto, sed in tempore esse - aura enim brumalis omnibus animalibus, etiam alitibus, non est facilis.  

Cum cane ambulando...

Cum cane mea ambulando incidimus in mulierem haud impulchram cane suo stipatam. Canes nostri ambo statim ludere secum coeperunt. Id mulier passa est spatio 15 fortasse secundarum, deinde ad canem suum vocat:
- Elmo, Elmo!
Ego ad mulierem (nam volui eam longius mecum manere):
- Elmo? Nomen rarum. A sancto datum? [De quo sancto ceterum nihil sciebam praeter ignes s. Elmi, a nautis in antemnis navium interdum conspectos, qui ignes saepe gemini a Romanis, ni fallor, nuncupabantur nomine Castoris & Pollucis. Nunc, gratia machinae Googleanae, inveni eum sactum Erasmum Formiensem fuisse.]  
- Minime. E "Via Sesamina" - dixit abiitque, sine etiam "vale" ad me dicto.
Televisorium, puto, est mihi emendum.

Salus natalicia

"Salutem nataliciam" mittit nobis Martinus Freundorfer (Zythophilos), optimus omnium temporum poeta, ceterum Austriacus versutus:-), ad Vindobonam habitans:
Adueni, diuine puer, relinque
regiam caeli stabulique faenum
triste caeci pauperiemque duram,
    rex, pete, noster!
Te uocat, desiderat, optat omnis,
Christe, fidorum populus; precamur:
„Ad tuos descende, fuga tenebras,
    redde salutem!“

Aduola, custos ouium gregisque
pastor, atque audi Domino canentes
angelos laudaque Deum fideli
    tu quoque uoce!

Quem tegit faenum uigilante matre,
turba miratur reuerens putatque
principem pacis puerum stupentque
    bos asinusque.

środa, 20 grudnia 2017

De versutia Austriacorum

Hans-Dietrich Genscher, praeterito anno mortuus olim minister rerum externarum Germaniae, dicitur dixisse (privatim) haec: Ob maximam versutiam diplomatarum Austriacorum mundus coepit putare Adolfum Hitler fuisse Germanum at Ludovicum de Beethoven Austriacum.

Primum cibus, deinde cetera

Novus Mundus (vulgo Nowy Świat) est nomen viae maxime luxuriosae Varsoviensis, plenae cauponis, ubi esca Lucullo digna praebetur, necnon tabernis mercatoriis pervariis, ex. gr. cum vestibus a designatoribus modariis (Anglice fashion dictators) paratis ac venum hic datis. Hi autem (=tabernae) ab illis (=cauponis) saepius saepiusque superantur. Varsovienses enim imprimis bibere manducareque volunt, de vestibus ceterisque rebus emendis cogitantes postea.
Modo clausa est in via Novi Mundi taberna cuppedinaria familiae Blikle, quae spatio 150 praeteritorum annorum dulcia eodem in loco venum dabat. Possessores tabernae hodierni dicunt sibi nimis caro esse solvere mercem annualem loci occupationis - 1020 eurones per metrum quadratum. Talem mercem, dicunt, solae nonnullae cauponae solvere valent - eae scilicet, quae habeant continuum fluxum pransorum solventium in summa intermedia 30-40 dolaria per cibum (multo maius cum potionibus alcoholicis). In hornotino indice viarum luxuriosissimarum totius orbis terrarum a peritis agenturae Cushman & Wakefield parato Nowy Świat locum 38. tenet.
Ut scribunt diurnarii ephemeridis Polonae "Gazeta Wyborcza", fieri potest ut mox Novus Mundus longissima mundi via cauponaria fiat.  

Cave ab homine unius libri!

Nam errores orthographicos facit; voluit, puto, Sola Scriptura scribere. Aut fortasse iocose id scripsit. (Paries aedium ecclesiae s. Thomae*, vicus Varsoviensis Ursinovia.)
* In ipsa hac ecclesia placet mihi scriptum (Polonice), in fine relationis de importatione reliquiarum sancti apostoli ex Italia in Poloniam: Inflidelis Thoma, ora pro nobis!

wtorek, 19 grudnia 2017

Archangele, vicisti!

Archangelus Michael calcat pede caput Satanae in sculptura ecclesiae s. Sophiae Barat suburbii Varsoviensis Pyry. Ut verum fatear, antequam figuram conspexerim, putaveram Archangelum tantum contra dracones pugnasse.
Satanas monstratur capite cum cornubus caprinis - sicut satyri Graecorum.

Berlusconi

Tantopere vellem, ut vivus nobis adhuc esset praemature cancro mortuus "Ephemeridis" redactor ac amicus mihi tam bonus Herimannus Novocomensis (Erimano Pizzotti, mortuus ante duos annos), qui tanto odio praesidis olim regiminis Italorum Silvii Berlusconi laborabat.
Nunc Berlusconi ut solus vir politicus Italiae immigrantes defendit. Quanta mutatio rerum! Si hoc videres, Herimanne...

Saepiens numquam credit fatis

Heri in taberna veterum librorum conspiciendo encyclopediam Polonam a dominis Gebethner & Wolff ante alterum bellum mundanum divulgatam, decrevi me paululum arte bibliomantiae lusurum. Posui ergo caece (=oculis conditis) digitum in lexema... 'diabolus' (vulgo diabeł).
Hodie autem mane poculum caffeae e taberna domum portans, in magno speculo aulae (opaco lumine illustratae) insulae nostrae primo visu conspexi capiti mei adesse... cornicula! Deinde, imaginem meipsius cautius intuens, inveni cornicula esse re vera cornus perspicilli, quod ad libros etc. legendos adhibeo ac, cum alias res tunc breve curam, saepe in caput summum positum perspicillum relinquo. Cuius rei oblitus sum domo exiens.
Diabolus fortasse nondum sum. Nondum totus. Aliqua mei pars vitabit Lilith.

Initia semper dura

poniedziałek, 18 grudnia 2017

Tempus triste Saturnale

Virum hunc convenio cotidie fere mane, cum in tabernam iuxta me ibo ad caffeam habendam - haec est mea "luxuriositas": unum aut duo pocula caffeae in taberna empta, licet adsit mihi domi, ubi nunc habito - Ursinoviae scilicet - machina caffearia (numquam tamen ea usus sum, nam timeo ne quid mali machinae faciam necnon... amo in tabernam ire). Ceterum, bibo nunc (per plus minusve unum annum) non porro caffeam (more Italorum) expressam, sed "Americanam" aliquantulum aqua dilutam - gustus meus mutatus est, puto, ob aetatem senescentem: caffea expressa nimis gravis mihi esse videtur.
Sed ad virum ipsum supradictum reveniendum nobis est. Cum caffeam emo, ille, ante me stans, lagoenam aut duas lagoenas aquae vitae (secalinae, vi alcoholis 40%) petit. Necnon ephemerides ad vitam athleticam spectantes. Deinde passibus parvulis exambulat, non titubans - ut mos est horum, qui continuo bibunt (in tramine bibendi sunt). Cum autem cum cane mea ambulationem matutinam facio, video eundem virum aquam vitae sub Iove bibere.
Est vir ca. 60 annos natus. Vestibus adhuc non maculatis - fortasse aliquis (uxor?) eum curat. Bibit tamen ita, ut bibunt homines, qui nihil porro sibi iucundum eventurum putant.
Cum ei portam tabernae hodie mane aperuissem - nam caffeam mihi in machina prope portam stante paravi (ita mos est in hac taberna, solvis 1,5 dolarium atque ipse caffeam facis) - "Gratias!" dixit ac mihi risu hilari arrisit. Ergo hilaritatis adhuc est capax.   
Utinam di boni eum servent, si ipse se servare nescit.

niedziela, 17 grudnia 2017

Bitcoin divitior divitiorque fit

20 milia dolariorum - hic est valor hodiernus cryptonummi. Bitcoin crevit ita hoc anno passu 1950% - anno ineunte venum ibat 970 dolariis. A die crastino nummus electronicus mercabitur in bursa Chicagensi CME. Capitalizatio forensis bitcoin aequat nunc 334 miliardis dol., quod non multo minus est quam capitalizatio 10. maioris societatis mercalis totius mundi - Johnson & Johnson (347,5 mld USD).

Documenta ad UFO spectantia adaperta

Pentagonon divulgavit cinemata ab aeroplanigis exercitus aerii US-Americani (USAAF) facta, quae monstrant res inexplicabiles volantes, quas lingua Anglica UFO nuncupare solemus (acronymon pro unidentified flying object). Primum quoque duces Americani confessi sunt se pecuniam (22 miliones dolariorum - non multum, aliis expensis militaribus comparatae) solvisse ad similia phaenomena investiganda. Programma - in quo participaverunt praefecti militum USAAF necnon classis militaris (US Navy) - institutum esse a Harry Reid*, perclaro senatore factionis Democratarum, anno 2007, clausum autem quinque annis postea (i.e. a. 2012). Ita officialiter, nam unus huius programmatis participantium, James Elizondo, putat similes investigationes adhuc clam ductas esse ab aliis regiminis institutionibus.
Adhuc duo cinemata divulgata publice sunt, in quibus alii vident "sine dubio naves cosmitarum", alii tamen nihil praeter quid mirum. Aeroplanigae USAF valde excitati subito conventu videntur - audimus inter se vociferantes duos gubernatores navis insectatoriae F/A-18 Super Hornet (Fucus Fucorum):
- Di boni!** Isti porro volant!
- Tota classis!
*Huic rei faventibus, ut asseverat H. Reid, inter alios primo astronauta Americano John Glenn necnon senatore Republicano Ted Stevens - hic ut aeroplaniga tempore alterius belli mundani semel super Pacifico observabat inexplicatam rem volitantem, quae diu aeronavem eorum secuta esset; tunc multi aeroplanigae US-Americani nuntiaverunt se vidisse in caelo sphaeras fulgentes (foo fighters), quas putaverunt esse naves speculatorias aut Germanorum aut Iaponum.
** Anglice: shit!, fuck!
[fons nuntii: NYT, citatum in foro Wirtualna Polska]

piątek, 15 grudnia 2017

Callidae acaciae, camelopardales vero callidiores

Ut docet Peter Wohlleben, saltuarius Germanus, in libro suo "Secreta vita arborum", arbor acaciae, quae in zavana* Africana nascitur, cum folia sua camelopardalibus carpuntur, ut se protegat, spatio nonnullarum minutarum mittit in omnia sui folia substantias toxicas, quibus animal hoc repellitur. Non satis id - arbor gasium (ethylenium) in aera emittit, quo gasio commonet alias prope se nascentes acacias de praesentia invasorum. Camelopardales tamen huius technae acaciarum bene scii sunt, ergo, toxicis foliis gustatis, non ad proximam sequentem arborem, sed ad aliquem longius stantem ad folia porro carpenda progrediuntur. Aut, si in proximam arborem eunt, semper contra ventum.
* Anglice savannah.

quo diversa abiit?

Per septimanam non allati sunt nuntii novi antea cotidie scribentis puellulae nostrae Singapuranae. Hodie paginam eius inspexi, sed pagina... mortua est. Spero ipsam vivere.

Tramen in coemeterio

In somnio hodie mane vidi me in tramine subterraneo transientem coemeterium nostrum metropolitanum*, i.e. per cuniculum infra sepulchra ductum. Subito tramen statum est et omnes epibatae audiverunt de supra venientes voces (parum comprehensibiles) mortuorum, clamores, strepitus ab iis factos (strepitus, quasi supellectilia gravia circum locum moverent).
* ubi avia mea et matertera conditae sunt; re vera, deest ibi linea traminis subterranei    

Cura pedum

Heri, prima vice in vita mea, ad mulierem ivi, quae ungues pedum pedesque ipsos curat, quae cura apud nos more Gallico nominatur pedicure. Semper putabam hanc rem 100% muliebrem esse aut fortasse quoque rem virorum nimis luxuriosorum, de capsula totorum etc. Sed verum est, ultimis annis animadverti ungues pedesque meos peius se habere quam antea.
Quid dicam? Post curam 40 minutarum levamen sentio haud parvum, ambulatio mihi est plus minusve 10% facilior. Ceterum, didici me semper male ungues secasse: nam secabam eos quam brevissime, at - docet mulier - ungues quoque functionem suam habent: digitis protegendis sunt. (Sicut capilli capiti.)

środa, 13 grudnia 2017

Quid vero occidit patrem Hamlet?

Cum primum legi (aut in theatro vel televisorio vidi) drama "Rex Hamlet", valde motus sum scena homicidii veteris regis. Quam scenam primum umbra regis narravit, deinde histriones in horto castrensi recreantur, agentes "Necem Gonzagae"* paululum mutatam. At imprimis movit me modus regi per aurem venenum infundere. Num per aurem potes vero hominem dormientem occidere?, rogavi tunc meipsum. Nonne potius statim expergisceret ac super se inclinantem homicidam conspiceret?
At nunc lego aliquem laryngologum - nomine R.R. Simpson - AD 1950 divulgasse symbolam de sui huius rei cauta perscrutatione.
Inspiciamus tamen primum verba ipsius umbrae regis Hamlet:
Sleeping within my orchard, 
My custom always of the afternoon,
Upon my secure hour thy uncle stole
With juice of cursed hebenon in a vial,
And in the porches of my ears did pour
The leperous distilment...
Id est:
Horti mei intus dormiens,
Ut mos mihi erat pomeridianus, 

Fruendo hora secura, quam patruus tuus furatus est
Usu exsecrabilis hebenonis in ampulla,
Qui in vestibula auris** meae, heu, infudit
leprosam stillaticiam...
Dicit ita R.R. Simpson fieri posse, ut - rege meridiatione fruente "hora secura" ac "(abdomine) pane impleto ("full of bread"), i.e. se minime ieiunante"***, ergo verisimiliter somno gravi dormiente - laticis venenosi paucarum guttarum in aurem tactum Hamlet non sentiret. Praesertim cum ampulla ac latex calefacti essent ad temperaturam corporis humani.
Alia res est cum hebenone. Est, ni fallor, hapax legomenon Shakespearianum, at philologi botanicique putant id fuisse: taxum, viburnum opulum, cicutam aut hyoscyamum. Quod vero genus horum adhibitum a Claudio fuerit, numquam verisimiliter sciemus.
* Num vero drama "Nex Gonzagae" tempore Shakespeariano exstasset ac populo gratum esset, invenire nequeo.
** Plurale 'ears' reddidi sensu singulari '(vestibula) auris', nam... non puto tam calidum Claudium fuisse, ut infunderet venenum simul in AMBAS regis aures. Ignosce, Shakespeare.
*** Hic alia res: Hamlet Maior non ieiunando peccaverat ac ita peccato non confesso mortuus est; sed haec quaestio ad nostram rem (disputationem, quae substantia necaverit regem) minime refert.

Res in caelo evenientes die sanctae Luciae

Ab hodierno die sanctae Luciae Sueci dicunt se conspicere "lumina novi anni". Re vera, dies noxque iam stant uno in loco, neque crescunt, nec deminuuntur.
Hodie vespero meteorites Geminidi spectandi sunt in caelo. Volo ire cum cane in partem urbis semi-desertam, ubi parva est vis luminis domuum, ut stellas has cadentes inspiciam. Spero nullam in caput meum casuram.

13. pes humanus fluitans

Modo repertus est in mari prope litus Columbiae Britannicae tredecimus iam ab anno 2007 pes humanus calceatus fluitans. Primus horum pedum conspectus est a piscatoribus anno 2007. Usque finem sequentis anni quinque tales pedes corporibus disiuncti reperti in mari aut in litore sunt, semper calceati atque impiliis induti. Tunc biocolytae Canadiani Agminis Equestris coeperunt rem caute investigare, nam cives timuerunt adesse Canadae (aut proximis Civitatibus Unitis, nam fieri potest, ut exinde undae pedes ferant) mandram horribilium pedum secatorum. Investigatoribus contigit octo ex duodecim tunc repertis pedibus ad sua cadavera "adiungere" - omnes pertinebant ad homines qui non homicidio, sed infortunio in mari mortui erant.  
Verisimiliter fluitant pedes solum propter suos... calceos. Cadaver enim humanum in aquis oceani normalibus in condicionibus omnino dissolvitur. Calceus autem textilis in superficie maris fluitat, pedem sequm trahens.

wtorek, 12 grudnia 2017

Casus canis Yorkiani - enuntiatio finalis

Restabat, ut dominae T. recuperationem Fabricii nuntiaremus. Sed... quomodo? Decrevimus ut ego clam cum cane perato deversorium intrarem ac eum in limine conclavis baronessae relinquerem. Quod feci.

Denuo in Lunam

Nova itinera in Lunam (ubi castra permanentia struantur), atque fortasse etiam in Martem, praevidet "directivum politicae cosmicae no. 1", quod modo firmavit praeses USA Donald Trump. Ultimum iter in Lunam peractum est ante 45 annos, AD 1972, navi "Apollo 17", cosmonautis Eugene Cernan et Harrison Schmitt.

poniedziałek, 11 grudnia 2017

De vi sempiterna sacrorum

(In archivis paginae inveni notatiunculam d. 20 m. Nov. a. 2016, quem numquam, ob causam mihi hodie ignotam, hic divulgavi:)
Ivan(um) Vyrypaev esse Russae gentis sat iuvenem (natum a. 1974) dramatum scriptorem qui in itineribus inter Moscoviam et Varsoviam vitam agit (habet uxorem Polonam, ceterum histricem satis in terra nostra claram). Tribus vel quaternis ab eo scriptis ac dispositis – nam est quoque dispositor scaenarum – dramatibus adfui; valde mihi placebant. Maxime autem placent nonnulla eius cogitata. Ex. gr. in percontatione diurnaria, rogatus utrum Deum adesse crederet, respondit plus minusve tali in modo: sacrum re vera extare in mundo nostro religionibusque eius, neque peccata sacerdotum ei nocere posse. Ita, dixit, etiam cum sacerdos peccator est maximus – ut paedophilus aut homicida – ritus ab eo, manibus spurcatis, actus vim divinam porro habet.
Cum haec ante nonnullos annos legissem, tantopere motus verbis Vyrypaevianis fui, ut per tempus quoddam meditarer de reditu meo in ecclesiam catholicam. Sed non redivi at hodie... non multae sunt ecclesiae quas una cum cane intrare possis (nam ubique fere cum cane mea nunc dego).

Ambulatio cum canibus

(In archivis paginae iveni notatiunculam, quam scripsi die 29 Oct. a. 2016, sed numquam divulgavi:)
Conveni hodie M., veterem amicum; una cum canibus nostris ambulabamus satis longe per hortos publicos; deo gratia caelum pluere cessavit. Narravi amico de meis recentibus cruciatibus, omnia mihi nota ante eum aperiens, quasi in confessione. Deinde rogavi:
- Quid nunc, pater [ridendo certe, nam non est M. sacerdos], absolvesne me a peccatis meis?
- Absolvam.
- At paenitentia?
- Paenitentia est tibi vita tua.

Mors hominis-araneae

Sinensis casicator* cinematographicus Wu Yongning mortuus est decidendo de 62o tabulato caeliscalpii** Huayuan Hua Center urbis Changsha. 26 annos natus homo-aranea, qui scilicet parietes aedium ascendit, pernotus omnibus in Regno Medio erat, nam cinemata monstrantia ascensiones suas caeliscalpiorum - cum nullis instrumentis protectivis utebatur - per interrete divulgabat.
Modo ante ascensionem fatalem Wu pactus est se pretio 100.000 dolariorum cinematographaturum "eventum periculosissimum".
* a sero-Latino casicare, id est frequenter cadere; Anglice: stuntman, Francogallice: cascadeur
** Anglice: sky-scraper
Fons nuntii: The Telegraph

"Detector Vacca" - pars 7 emendata

Gratia professoris Thomae Ihnken Coloniensis habemus emendatam versionem partis septimae fabulae de scaevo detectore V. (Adhuc non emendatae manent partes 4-6.)
Ecce septima pars:
VII. Hora quarta cum quadrante (ut vult pronavarchus) aut paulo post (nam scimus senescentes nautas visitare “materteras” aliquantulum longius exspectato) lupus noster marinus tramine repetivit Nycteriam. De tramine tamen descendit solus an cum cane?
- Aderatne tibi Fabricius in statione? – rogavi.
- Ut verum tibi dicam, non memini – respondit pronavarchus. – Aderat certe... lorum.
Timui primum ne canis in tramine sit amissus; putabam eum Nycteriae una cum nauta non descendisse, sed porro Sosopolin petivisse (fortasse ob insitam Yorkianis cupiditatem orbis terrarum visitandi). Nam, si aliter res sese haberent – id est si canis Nycteriae de tramine descendisset atque hic demum amissus esset – cur ipse deversorium Fabricius non inveniret? Oppidum non esse, putabam, tam magnum ut non canis quilibet iter unius miliaris aut paulo maius discere valeret, praesertim cum cotidie fere, secundum testimonium pronavarchi, ambulationes longas per vias angiportusque Nycterianas facere solebant – putares post septimanam, cum baronessa T. “Lari” morata est, canem mente chartam geographicam oppidi clare pictam possidere.  
Ergone Sosopolin tramine vectus est Fabricius? At in metropoli tam magna difficile erit eum invenire. Sed... quomodo in tramine de loro ac collari se liberavit, nam utrumque manui nautae relictum est?
- Deversoriumne – rogavi pronavarchum – via recta e statione ferriviaria petisti?
- Ita – respondit citissime. Ac... vehentissime. Nimis cito ac nimis vehementer, ut id verum esse crederem. Intuens ita oculos nautae diu tacebam.
- Re vera... – confessus est – via fortasse non omnino... rectissima.
- Hem...?
- Tabernam visitavi, ubi vinum ab ipsis factum ac sapidissimum praebent.
- “Apud Gryphitas”?
- Ita. Tu quoque eorum vinum amas?
Ergo telephonandi mihi erant “Grypihtae”. Nox iam erat, sed tabernae potatoriae quoque noctu operantur – telefonavi ac rogavi num meminissent visitationis pronavarchi.
- Ita, meminimus – respondit vox cauponae. – Canicula illa miserrima comitatus advenit. Ambo quoque tabernam nostram reliquerunt directionem deversorii petentes. 
Mulier certe de rapina Fabricii audiverat.
Hem, mecum meditabar, si directionem deversorii petiverunt, cur, hercle, tantum unus huc pervenit?
- Post „Gryphitas” aliquo in loco mansisti? – rogavi nautam, automatice poculum vino nigro replens. – Noli mentiri, quaeso!
- Veritatem verissimam tibi dico! – respondit poculum statim exsiccans. – De “Gryphitis” via rectissima huc reversi sumus... Id est, ego reversus sum. Admitto, volui et “Sub rosa” vinum gustavi, sed, primo, hora iam erat sera ac nolui baronessam propter me stomachari. Secundo, cum praeterito tempore “Subrosanis” adfui, vappam mihi dederunt. Praeterivi ergo hac vice locum eorum deversorium recte petendo.
Mente pinxi viam e “Gryphitis”, iuxta popinam “Sub rosa”, usque “Larum”. Omne compitum, omnem aedem. Non est via tam longa...
Et... statim intellexi! Eureka!  
- Canem puto – dixi – adhuc vivum esse. Degentem septingentis plus minusve passibus a loco nostro.
Pronavarchus intuitus est me suspiciose.
- Iocumne dicis, adulescentule?
- Minime.
Noveram Nycteriam fortasse magis quam urbem meam patriam – hic enim unoquoque anno a pueritia tempus aestivale cum matre trivi (pater semper negotiis aliquo alio loco aderat). Cum aliis pueris tum Sosopolitanis cum localibus solebamus omnem oppidi angulum lustrare. Scivi ergo adesse Nycteriae duo sola loca, quae olfactum caninum fallerent possent ita ut iter ad deversorium canis pergere posset. Aut fortasse non tam olfactum, quam ipsam voluntatem domum revertendi. Aut utrumque. Haec loca erant: portus piscem redolens (sed illuc pronavarchus ferali die Lunae non ivit) atque laniena redolens carnem. Quae laniena in media via posita erat inter “Gryphitas” et “Subrosanos”.
Post decem minutas Fabricium vivum validumque, opaco lumine lampadis viariae illustratum, invenimus in hortulo parum culto aedibus lanienae addito, os magnum – se fere maius – in pace corrodentem.    
Ut mox didicimus, canis in casula lanienae adposita noctibus praeteritis mansit, ubi custos aedium cubile ei e pannis veteribus constravit. Qui vir senex ephemerides non legens nescivit totum fere oppidum caniculam a raptoribus raptam quaerere. Biocolytas, qui num canem vidisset praeterundo hunc locum fortasse rogabant (nam omnia loca oppidi perscrutati sunt), gestu manus tantum ac vultu hilari salutavit, nam... homo surdus erat scopuli instar[1].
Quomodo autem collaris amplexum Fabricius laxare valuit, titubante pronavarcho nihil huius rei sentiente? At, sunt fortasse Yorkiani magis ingeniosi, quam putarent hi, qui vident in iis tantum ludibrium muliebre.



[1] Ita fortasse Romani dicerent, nam hi surditatem in maris litus mirum in modum ponunt; cfr. “surdas clamare ad undas” (Ov. A. A. 1,531), “tuas lacrimas litora surda bibent” (Prop. 4[5], 11, 6), “scopulis surdior” (Hor. C. 3, 7, 21), “saxa surdiora navitis" (Hor. Epod. 17, 54). Poloni autem: surdus ut caudex (głuchy jak pień), Angli: surdus ut palus (deaf as a post).

Russi e Syria revocandi?

In castris militum Russorum ad Laodiceam ad mare (Arabice Latakia) praeses Russorum Vladimir Putin dixit milites hic degentes in domos mox revocatum iri, nam bellum contra "maxime effeciosum gregem terroristarum" [videlicet ISIS, sive Civitas Islamica] victoriose confectum est.
Verisilimiter tamen non omnes Russi domum repetent, nam ipsa castra ad Laodiceam sunt Russis a praeside Syrorum Bashir al-Assad pacto data in 49 annos, sicut et proximus eis portus classiarius.
Sine dubio Russi nolunt se facile privatum iri propugnaculo sui Mediterraneo.    

Mutatio rerum in Arabia Saudiana

Post 35 annos prohibitionis, a novo anno licebit civibus Saudis cinematea* adire ut pelliculas spectent. (Incertum tamen manet, utrum mulieribus haec licentia quoque data sit - verisimiliter alia loca cinematographica iis, alia viris praebebuntur.)
Annus 2017 (islamica numeratione: 1438/1439 post Hegiram) testis erat verae mutationis morum in regno Saudiano. Primum, mulieribus licitum est automobilia gubernare. Secundum, feminis apertae sunt portae trium in hac civitate stadiorum ut spectacula athletica vivis oculis aspiciant. Nunc cinematea omnibus restituta...
Labiturne ultimum propugnaculum ultraconservatisimi islamici?
* 'cinemateum' est propositum Nicolai Gross pro quod Anglice 'cinema'

"Detectoris Vaccae" pars prima nugis purgata

Purgavi, carissimi lectores, partem primam meditatione nugatoria de methodo deductionis, nam... ommnino erronea erat. Insuper nonnullas res parvas addidi. Ecce initio fabulae emendata:
Nomen mihi est Vacca. Iacobellus Vacca. Detector[1] sum privatus, aenigmata criminum instans, mandante homine hoc aut illo. Saepissime mandant mulieres, ne solum quidem investigationes maritorum infidelium - talia abominor, neque accipio. Mulieres, puto, crebrius quam viri veritatem noscere cupiunt. Nam pati amant. Veritas enim saepissime dolorem sibi curiosis adportat. (Scio Christum aliter de hac re[2], sed quid faciam? Ita sentio.) De mulieribus autem meoque cum istis cruciatu aliis in locis[3].
Ut vir provectae aetatis rude donatus[4] sum, sed, primo, pecunia emeritaria, quam mihi improvidenter comparavi paucissima est – non putavi enim tam longe me victurum. Secundo... detectores, praesertim privati, re vera numquam otio fruantur. Nisi in sepulchro fortasse. Crimina investigare est ceterum quasi alea – semel cum luseris, semper ludebis.
Ita hodie septuagenarius porro res investigo, fortasse non tam crebras ut olim solebam, sed aeque cum acri animo.
Vacca cognomen est, non nomen verum, sed adhaesit bene – multi putant id meum nomen gentile. A collegis in ludo id accepi. Ob tarditatem mentis. Quasi cogitam tam diu quam vacca cibum ruminans. Bene, sit illis! Fortasse cogito lente, sed sine dubio funditus – cavete mihi male optantes! Iam potius vacca fiam, quam cerebrosus quidam, qui celerrime at negligenter res tangat.
Certe aderant et ante me detectores tardae ut ita dicam mentis, sicut ille televisorius Colombo. Hic tamen magis se esse tardum simulavit quam re vera fuit, dum ego, econtra, re vera sum tardus, licet interdum simulam me celerem esse – ita bene, ut nonnulli credant. Damni huius evidentis bene scius, particeps non fio rerum, ubi mens celera maximi sit momenti – exempli gratia autocineta non duco, nisi re vera coactus. (Tunc infortunia viaria facio, deo gratia nemine adhuc in iis mortuo!)
Res fortasse lentius sed cautius intuens, conspicere plura solebam quam alii citissime ad sibi destinata currentes. Ita iam ut puer haud pauca sciebam de vita, etiam vita secreta, adultorum circum me viventium. Etiam res, quas scire fortasse nolebam. De divortionibus parentium collegarum meorum in ludo scivi interdum prius quam collegae ipsi, nisi fortasse prius quam parentes ipsi. Crux mea generaliter erat (et usque nunc manet) scientia rerum, quam minime poscebam. Factis ita stantibus nimirum crimina solvere coepi – mihi id facilius ad faciendum erat quam alipedibus.     
Tarda mente praeditus quomodo detector factus sim, fortasse rogabitis. Respondebo: fortuito. Ut omnia alia, obtulit hanc mihi professionem fors caeca.  Ut adulescens sociopatha magis quam cum collegis pila in campo ludere amabam legere libros, etiam fabulas detectivas, ubi interdum coniectare valui perpetratorem antequam scriptor fortasse me eum scire vellet.



[1] Detector - Anglice detective. Qui scilicet criminum vertitatem detegit.
[2] “Veritas liberabit vos.” Joh. 8:32.
[3] Nihil contra mulieres auctor habet – econtra, mulieres amat. Sed verum est Vaccae numquam contigit ullam feminam uxorem ducere. Neque ulli contigit eum in catenas matrimoniales proicere. At vir septuagenarius iam est...
[4] Rude donatus – Anglice retired. Ob morem gladiatores veteres, postquam officia expleverunt, rudibus donare, quibus pugnas com collegis exercere solebant. Etiam: rudiarius. 

niedziela, 10 grudnia 2017

Opinio de somnis

Somnus sensu oeconomico omnino caret: dormienti nihil vendere potes - docet doctissime Paulina Wilk, diurnaria Polona.

sobota, 9 grudnia 2017

"Detector Vacca" - pars 7

VII. Hora quarta cum quadrante (ut vult pronavarchus) aut paulo post (nam scimus senescentes nautas visitare “materteras” aliquantulum longius exspectato) lupus noster marinus tramine repetivit Nycteriam. De tramine tamen descendit solus an cum cane?
- Aderat tibi Fabricius in statione? – rogavi.
- Ut verum tibi dicam, non memini – respondit pronavarchus. – Aderat certe... lorum.
Timui primum canem in tramine amissum esse: Nycteriae una cum nauta non descendisse, sed porro Sosopolin petivisse (fortasse ob insitam Yorkianis cupiditatem orbis terrarum visitandi). Nam, si aliter res sese haberent – id est canem Nycteriae de tramine descendisse atque hic demum amissum esse – cur ipse deversorium Fabricius non inveniret? Oppidum non esse tam magnum ac canis quisque iter unius chiliometri aut paulo plus certe discere valeret, prasertim cum cotidie fere, secundum testimonium pronavarchi, ambulationes longas per vias angiportusque Nycterianas facere solebant – putares post septimanam, cum baronessa T. “Lari” morata est, canem mente chartam geographicam oppidi clare pictam possidere.  
Ergo Sosopolin tramine vectus est Fabricius? At in metropoli tam magna difficile erit eum invenire. Sed... quomodo in tramine de loro ac collari se liberavit, nam utrumque manui nautae relictum est?
- Deversorium – rogavi pronavarchum – via recta e statione ferriviaria petisti?
- Ita – respondit citissime. Ac... vehentissime. Nimis cito ac nimis vehementer, ut crederem. Intuitus ita aciem in oculos nautae diu tacebam.
- Re vera... – confessus est – via fortasse non omnino... rectissima.
- Hem...?
- Tabernam visitavi, ubi vinum ab ipsis factum ac sapidissimum praebent.
- “Apud Gryphitas”?
- Ita. Tu quoque eorum vinum amas?
Ergo telephonandi mihi erant “Grypihtae”. Nox iam erat, sed tabernae potatoriae immo nocte operantur – telefonavi ac rogavi utrum meminissent visitationis pronavarchi.
- Ita, meminimus – respondit vox cauponae. – Canicula illa miserrima comitatus advenit. Ambo quoque tabernam nostram reliquerunt directionem deversorii petentes.  
Mulier certe de raptura Fabricii audiverat.
Hem, mecum meditabar, si directionem deversorii petiverunt, cur, hercle, tantum unus huc pervenit?
- Post „Gryphitas” aliquo in loco mansisti? – rogavi nautam, automatice poculum vino nigro replens. – Noli mentiri, quaeso!
- Veritatem verissimam tibi dico! – respondit poculum statim esiccans. – De “Gryphitis” via rectissima huc reverti sumus... Id est, ego revertus sum. Admitto, volui et “Sub rosa” vinum gustavi, sed, primo, hora iam erat sera ac nolui baronessam ob mei causam stomachari. Secundo, cum praeterito tempore “Subrosanis” adfui, vappam mihi dederunt. Praeterivi ergo hac vice locum eorum deversorium recte petendo.
Mente pinxi viam e “Gryphitis”, iuxta popinam “Sub rosa”, usque “Larum”. Omne compitum, omnem aedem. Non est via tam longa...
Et... statim intellexi! Eureka!  
- Canem puto – dixi – adhuc vivum esse. Degentem septingentis plus minusve passibus a loco nostro.
Pronavarchus intuitus est me suspiciose.
- Iocumne dicis, adulescentule?
- Minime.
Noveram Nycteriam fortasse magis quam urbem meam patriam – hic enim unoquoque anno a pueritia tempus aestivale cum matre trivi (pater semper negotiis aliquo alio loco aderat). Cum aliis pueris tum Sosopolitanis cum localibus solebamus omnem oppidi angulum lustrare. Scivi ergo adesse Nycteriae duo sola loca, quae olfactum caninum fallerent ita ne iter ad deversorium canis pergere posset. Aut fortasse non tam olfactum, quam ipsam voluntatem domum revertendi. Aut utrumque. Haec loca erant: portus piscem redolens (sed illuc pronavarchus ferali die Lunae non ivit) atque laniena redolens carnem. Quae laniena in media via posita erat inter “Gryphitas” et “Subrosanos”.
Post decem minutas Fabricium vivum validumque, opaco lumine lampadis viariae illustratum, invenimus in hortulo parum culto aedibus lanienae addito, os magnum – se fere maius – in pace corrodentem.    
Ut mox didicimus, canis in casula lanienae adposita noctibus praeteritis mansit, ubi custos aedium cubile ei e pannis veteribus constravit. Qui vir senex ephemerides non legens nescivit totum fere oppidum caniculam a raptoribus raptam quaerere. Biocolytas, qui utrum canem vidisset praeterundo hunc locum fortasse rogabant (nam omnia loca oppidi perscrutati sunt), gestu manus tantum ac vultu hilari salutavit, nam... homo surdus erat scopuli instar[1].
Quomodo autem collaris amplexum Fabricius laxare valuit, titubante pronavarcho nihil huius rei sentiente? At, sunt fortasse Yorkiani magis ingeniosi, quam putarent hi, qui vident in iis tantum ludibrium muliebre.



[1] Ita fortasse Romani dicerent, nam hi surditatem in maris litus mirum in modum ponunt; cfr. “surdas clamare ad undas” (Ov. A. A. 1,531), “tuas lacrimas litora surda bibent” (Prop. 4[5], 11, 6), “scopulis surdior” (Hor. C. 3, 7, 21), “saxa surdiora navitis" (Hor. Epod. 17, 54). Poloni autem: surdus ut caudex (głuchy jak pień), Angli: surdus ut palus (deaf as a post).

Detector Maciejewski et vaccae, quae veritatem produnt

Nomen Vaccae cum personae detectoris a me creati dedi, putavi id solum ad tarditatem mentis eius spectare. Nunc tamen aliquid aliud in memoriam revenit...
Cum ante 6-7 annos munus mihi investigatoris erat in agentura speculatoria oeconomica domini N., habuimus ibi "detectorem verum", nomine, ni fallor, Maciejewski (sine dubio fallor, sed nuncupetur iam ita), qui ut solus nostrum (quoad scio) pistolium secum portabat atque rebus aderat vero criminalibus (ubi, scilicet, sanguis fluere interdum solebat). Nos ceteri, plerumque olim-diurnarii, sola documenta studebamus, Maciejewski autem in situ criminibus instabat.
Non magna societas (pro dolor!) mihi cum eo erat (homo fuit, ut ita dicam, sui-retentus), sed semel occasio mihi erat cum detectore verba longius facere, nam in cena sollemni ob 50 annos expletos vitae domini N. ad eandem mensam ego et Maciejewski cum uxore sedebamus. (Tunc mihi adhuc vinum bibere licuit.)
De quibus rebus locuti simus, non bene memini. Praeter unam. Rogavi, utrum umquam in labore suo cladem accepisset, i.e. ab homine a se clam investigato recognitus esset. Respondit ita, semel, tempore cum possessorem quendam praedii boarii investigabat, at, ut praedium id iniret, simulavit se esse emptorem vaccarum. Mendacium tamen statim se manifestavit, postquam rogatus de aliqua re technica a praedii possessore condufisset Maciejewski vaccas "lactarias" cum "carnariis", i.e. quae aluntur aut ad lac, aut ad carnem habendam, nam hae et illae non eaedem sunt (quod factum multis, etiam mihi, tam evidens detector noster, mirum in modum, nescivit). Possessor praedii ita dixit Maciejewski "citum vale", portam domus "hospiti" monstrans.
Nonne unde fortasse nomen Vaccae detectori meo? At, si ita... lactarius an carnarius est? Certe carnarius, carnificinas investigat.

Hypericum

Decoctum hyperici perforati heri bibere coepi, sperans eam herbam effectum contra nimiam animi anxietatem mecum habituram.
Id facere persuasus sum non a saga, sed professtrice artis botanicae, quem percontatus modo sum, nam symbolam de historia usu herbarum scribo. (Diurnarius sum actorum menstruorum "Culina", licet ipse nil praeter ova coquere sciam.)
Hypericum curat imprimis digestionem, sed quoque depressionem (parvam) animi sinatque homini omnia in meliorem partem interpretari, i.e. magis "optimistice" futura exspectare.
Nam dixi dominae professtrici, si vitam meam aliquo medicimine possem 10-15% "laxatiorem" reddere, felix fierem. Respondit hyperico fortasse me uti debere, magis quam melissa, quae habet generalem effectum (res perplexas ad tempus) lenientem. Hypericum lentius (non "ad hoc") operatur, sed longiorem effectum habeat.
Videbimus. Pro nunc bibo duo pocula decocti hyperici tempore pomeridiano, post quinque pocula caffeae matutinae (quibus anxietas animi certe crescit, sed quid faciam?... addictus usui caffeae maxime sum). Ut gustum meliorem potio habeat (licet non tam male solum hypericum sapiat), addo potioni florem sambuci nigrae (una pars ad unam); tilia quoque similem effectum habere dicitur, sed nondum eam adhibere conatus sum - heri, ut dixi, res tota coepit.      

De Deo quem timeamus (explanatio etymologica)

Senescens magis magisque fidem in sensum priscum (etymologicum) vocabulorum pono. Ita Deus Slavorum (Bóg) deus est, quia... dives (bogaty), qui sc. habet multum frumenti (zboże). Ob sui divitias est maximi in gente nostra ponderis, maximeque valet. Omnes eum ut divitissimum "civem" nostrum aestimamus ac potestatem eius timemus.
Fortasse aliae gentes habent meo divitiores deos, sed non mea res est ultra fines gentis meae spectare - ne ob nimietatem rerum alienatione mentis laboram; aliquid simile "Daodejing" docet.
Sed certe ut iuvenis putabam aliter. Ceterum, si ultra finem regionis meae non spectassem, ipsum "Daodejing" numquam legissem.
Ergo quis recte putat: iuvenis an senex? Nemo. Mundus erat, est atque erit controversia plenus. Et ob hanc rem est pulcher. Nil delectat tantopere quam aenigma.

Emendatio "Patris nostri"?

Lego in ephemeridibus papam Franciscum velle phrasin "et ne nos inducas in tentationem" mutatum iri verbis "et ne sinas nos tentatione falli" (vel quid simile). Credit enim partem hanc male interpretatam esse, aliumque sensum in evangeliis (Math., Luc.) habuisse. Quasi non possit Deus tam crudelis esse ut ipse nos in tentationem ducat.
Mihi tamen magis placet Deus quem timeam, quam qui omnes amet omniaque ignoscet. Mundus sola bonitate plena pertaediosus mihi videtur. Ceterum maiorem fidem habeo in educationem per baculum, quam per carotas. Ipse ut puer solas carotas habueram at res - ut videtis - non bene evenit. Fortasse erro. Fortasse Franciscus errat. (Fortasse Deus errat?)  

czwartek, 7 grudnia 2017

Enucleatio, quae hodie, cum cane stipatus ambulabam, mentem meam invasit

"Temporis lapsu November fit December. Rarissime vice versa".

"Detector Vacca" - pars 6 mendo horribili purgata

Novum poculum nautae implendo rogavi ut narraret omnia, quae eo ferali die evenerint, sicut ea memoria teneret, incipiens ab ipso mane.
- Hem... hem... – balbutire potius quam loqui coepit, sed, haustu vini adiuvante, verba invenit, quibus casus omnes huius diei sat clare depingeret. Ita in chartula indicem huius diei rerum a nauta factarum ordine horarum septem punctis scripsi:
I. Hora octava matutina. Ad tonsorem, ut mos ei est diebus Lunae, pronavarchus ivit, nam ipse ob manus trementes barbam attondere nescit. At tremunt manus eius unoquoque die mane, antequam primum poculum vini albi sumat – quod more solito evenit saepissime meridie ipso (mane, ut diximus, ieiunat). Haec res tamen nullius est nobis momenti, nam evenerat prius quam canem a famula baronessae T. accepit.
II. Hora nona cum minutis decem. Canem a famula baronessae accepit.
III. Hora circiter decima. Pronavaruchus laophoro Sosopolim breviter petivit, ut testamentum apud notarium publicum relictum mutaret. (Citius Sosopolis a Nycteria ferrivia peti potest, sed pronavarchus non semper citissimis viis utitur.) Hoc facere solebat plus minusve bis per mensem, nam liberos non habens largiter amicis bona sua distribuisset – amici autem res sunt volubiles, correcturae testamenti ergo nunc et tunc necessariae. Haec tamen denuo nullius nobis sunt momenti, nam sine cane urbem petivit, Fabricio domi sua (i.e. pronavarchi) clauso (fortasse contra voluntatem baronessae T., quae vellet nautam totius diei spatio Fabricio in promptu adesse).
IV. Meridies. Pronavarchus, domum Sosopoli reductus, primum hoc die poculum temeti sumpsit. Meminit se statim post alterum poculum vacuefecisse ac manibus minime iam trementibus canem diu mulsisse. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)  
V. Hora pomeridiana prima. Prandium et sibi et cani domi sua dedit. (Canis baronessae enim ut homo ter per diem cibum edit.) Ambo cibos comederunt. Pronavarchus tertium et quartum huius diei poculum vacuefecit, cane eum id facientem caute intuente. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)   
VI. Hora tertia cum quadrante. Meridiatione bene usi, et pronavarchus et canis ad stationem ferriviam ambulaverunt, ut Calacarin tramine peterent. Ibi materteram nomine Carolina visitavit nauta noster occasione eius diei nominalis, ubi nonnulla pocula vini albi ambo vacuefecerunt. (Hoc narrationis momento monui pronavarchum diem sanctae Carolinae iam ante septimanam, Kalendis Iuliis, apud nos celebratum esse, hic tamen explanavit visitationem seram fuisse ob multum numerum negotiorum sibi faciendorum, quae negotia prohibuerunt eum ut prius consanguineam visitaret.) Aliquid mirum in hac fabulae parte latere suspicans, poposci ut me praesente materterae telephonaret rogaretque utrum illa meminerit nautam una cum cane domum sui reliquisse. Paululum infelix, nihilominus fecit pronavarchus quod ab eo petivi ac mox materteram et ego prope stans clare dicentem audivi, confirmantem nautam una cum cane tramen Nycteriam repetens eo die Lunae ascendisse – ipsa cum iis ad stationem ferriviae ivit (horam recte non meminerat, putabat circa quartam fuisse). Omnia ergo bene procedebant in diei feralis reconstructione, praeter fortasse quod vox materterae ad mulierem spectabat in summa quadraginta annos natam – videlicet lupus noster marinus, vir plus quam sexaginta annorum, societatem se multo iuveniorum “materterarum” amabat. Sed haec res non erat mihi qualiscumque momenti, praeter certe confirmationem canem Calacari amissum non esse.

"Detector Vacca" (6) - mendum horribile!

Certe non mulgebat canem pronavarchus, sed mulcebat eum. Di boni, quantum mendum horribile!
Gratias ago ingentes Thomae Ihnken Coloniensi pro emendatione.
Mox emendatam versionem lectoribus mittam.

"Detector Vacca" - pars 6

Novum poculum nautae implendo rogavi ut narraret omnia, quae eo ferali die evenerint, sicut ea memoria teneret, incipiens ab ipso mane.
- Hem... hem... – balbutire potius quam loqui coepit, sed, haustu vini adiuvante, verba invenit, quibus casus omnes huius diei sat clare depingeret. Ita in chartula indicem huius diei rerum a nauta factarum ordine horarum septem punctis scripsi:
I. Hora octava matutina. Ad tonsorem, ut mos ei est diebus Lunae, pronavarchus ivit, nam ipse ob manus trementes barbam attondere nescit. At tremunt manus eius unoquoque die mane, antequam primum poculum vini albi sumat – quod more solito evenit saepissime meridie ipso (mane, ut diximus, ieiunat). Haec res tamen nullius est nobis momenti, nam evenerat prius quam canem a famula baronessae T. accepit.
II. Hora nona cum minutis decem. Canem a famula baronessae accepit.
III. Hora circiter decima. Pronavaruchus laophoro Sosopolim breviter petivit, ut testamentum apud notarium publicum relictum mutaret. (Citius Sosopolis a Nycteria ferrivia peti potest, sed pronavarchus non semper citissimis viis utitur.) Hoc facere solebat plus minusve bis per mensem, nam liberos non habens largiter amicis bona sua distribuisset – amici autem res sunt volubiles, correcturae testamenti ergo nunc et tunc necessariae. Haec tamen denuo nullius nobis sunt momenti, nam sine cane urbem petivit, Fabricio domi sua (i.e. pronavarchi) clauso (fortasse contra voluntatem baronessae T., quae vellet nautam totius diei spatio Fabricio in promptu adesse).
IV. Meridies. Pronavarchus, domum Sosopoli reductus, primum hoc die poculum temeti sumpsit. Meminit se statim post alterum poculum vacuefecisse ac manibus minime iam trementibus canem diu mulgere. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)  
V. Hora pomeridiana prima. Prandium et sibi et cani domi sua dedit. (Canis baronessae enim ut homo ter per diem cibum edit.) Ambo cibos comederunt. Pronavarchus tertium et quartum huius diei poculum vacuefecit, cane eum id facientem caute intuente. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)   
VI. Hora tertia cum quadrante. Meridiatione bene usi, et pronavarchus et canis ad stationem ferriviam ambulaverunt, ut Calacarin tramine peterent. Ibi materteram nomine Carolina visitavit nauta noster occasione eius diei nominalis, ubi nonnulla pocula vini albi ambo vacuefecerunt. (Hoc narrationis momento monui pronavarchum diem sanctae Carolinae iam ante septimanam, Kalendis Iuliis, apud nos celebratum esse, hic tamen explanavit visitationem seram fuisse ob multum numerum negotiorum sibi faciendorum, quae negotia prohibuerunt eum ut prius consanguineam visitaret.) Aliquid mirum in hac fabulae parte latere suspicans, poposci ut me praesente materterae telephonaret rogaretque utrum illa meminerit nautam una cum cane domum sui reliquisse. Paululum infelix, nihilominus fecit pronavarchus quod ab eo petivi ac mox materteram et ego prope stans clare dicentem audivi, confirmantem nautam una cum cane tramen Nycteriam repetens eo die Lunae ascendisse – ipsa cum iis ad stationem ferriviae ivit (horam recte non meminerat, putabat circa quartam fuisse). Omnia ergo bene procedebant in diei feralis reconstructione, praeter fortasse quod vox materterae ad mulierem spectabat in summa quadraginta annos natam – videlicet lupus noster marinus, vir plus quam sexaginta annorum, societatem se multo iuveniorum “materterarum” amabat. Sed haec res non erat mihi qualiscumque momenti, praeter certe confirmationem canem Calacari amissum non esse.

środa, 6 grudnia 2017

"Detector Vacca" - pars 5

Mihi res tota statim mira visa est. Cur? Primo, pronavarchum dicere se materia soporifera sopitum, at quadrante horae postea iam cito ad baronessam currit. Non magnam scientiam tunc – nondum studia mea medica susciperem – habui materiarum soporiferarum, scivi tamen substantias, quas collegae mei in lyceo adhibere solebant ad puellas stuprandas, reddere victimas alte dormientes spatio 4-5 horarum ac postea quoque nihil rerum ante ipsam sopitionem evenientium memoria tenentes, at nauta ad punctum retulit omnia, quae passus esset, praeter fortasse facies formamque raptorum, quarum non clare meminerat. Sed fortasse, putavi, cerebrum lupi marini tam robustum esse, ne materiae quidem soporiferae eam laxare – praeter somniculum quadrantis horae partis - valerent.
Secundo... Numquam antea videram pronavarchum potionem limonatam ducentem. Memini eum dicere se ob timorem bacteriorum bibere tantum alcoholia, ceterum secundum colorem caeli: meridie, cum bibere incipiat (mane ieiunat), necnon pomeridiano tempore vinum album, vespere ac noctu nigrum. (Cum classi militari adfuerat, rhomium Iamaicum et nihil aliud biberat, nunc autem, provectiori aetate tactus, magis sanitatem se curare decrevit, at omnes scimus vinum effectum salubre corpori animaeque affert. Legit pronavarchus aliquo in loco unum poculum vini per diem addere homini sex novos annos vitae necnon gaudens conclamavit: “Vivam ergo porro sexaginta sex annos!”, nam undecim in summa intermedia pocula perdius et pernox sumere solebat.) Fortasse tamen – mecum meditabar – cum apud baronessam munere custodis canis fungeretur, mores mutavit ac bibit nunc pronavarchus nil praeter limonatas? Mirum, sed fieri potest.
Perendie tamen a praeconio divulgato vespere, sc. die Iovis, vidi pronavarchum nostrum in caupona “Lari” bibere potiones minime limonatas manibus aliquantulum trementibus, verisimiliter ob anxietatem animi specialem. In sella alta prope mensam communem – id est iuxta me – capite demisso sedebat, ad seipsum murmurans, si bene auscultavi, plus minusve talia: Eveniunt male male coepta..., O quae mutatio rerum...!, Qualis barba, talis arba[1]..., Sed ubi gentium...?
Praeter nos nemo tunc cauponae aderat. Poculum nautae cito esiccatum vino novo implevi. Ac mox altero. Ac deinde tertio. Tunc rogavi, quid re vera cum cane eo die ferali esset factum.
Sustulit lumina ut me recte intueretur. Primum quasi voluit omnia negare, deinde manum agitavit gestu deditionis.
- Perditus homo sum utique! – murmuravit, acie oculorum denuo  in mensam infixa.
Inter nova pocula confessus mihi est – rogans ne alios huius rei certiores facerem, quod modo nunc, post tot annos, ipso pronavarcho mortuo, facere contra voluntatem eius audeo – se die Lunae, statu animi paululum fortasse subebrio, canem aliquo in loco amisisse. Cuius rei certior factus demum est hora sexta cum dimidia vespertina, cum in deversorii aula, quo advenit, ut Fabricium famulae baronessae more solito redderet, in speculo magno iuxta anabathrum posito seipsum conspexit stantem ibi cum loro canis de manu pendente, sed... sine cane in altero lori fine! Et ob timorem irae baronessae T. fabulam de raptoribus iuvenibus sese sopientibus statim mente finxit.
- Mentitus sum – flendo coram me admittebat – et erga baronessam, et erga vigiles publicos! Scelus sceleratissimum! O, me inhonestum, hominem vilissimum, indignum ut terra me portet!



[1] Arba – est vox nihil significans, nisi fortasse apud Hebraeos, ubi significat ‘quattuor’.

wtorek, 5 grudnia 2017

"Detector Vacca" - pars 4

Subito fata linguis garrionum dederunt rem novam atque incredibilem tractandam: abductionem canis Yorkiani[1] baronessae T., quae hospes spectabilis unoquoque anno mense Augusto erat deversorii nostri. Bis vel ter ipsa, Yorkiano stipata, cauponam diebus modo praeteritis visitavit – omnes ergo picturam Fabricii (nomen id cani fuit) memoriae bene inscriptam habuimus.
Baronessa mulier erat non iam iuvenis, sed adhuc omnino formosa, ambulans eminenter, ut hominibus sui classis ambulare decet. Bene vestita – diceres non mulierem cauponam sed navem celebrem plenis velis portum regium intrare – ac moribus vero aristocraticis praedita. Negotiatores[2] quibuscum negotia habebat, nuncupabant eam “dominam ferream”, sed nobis, deversorii operariis, praebebat plus cordis. Cum poculum menthae piperitae frigidae[3] in mensam ei adportabam, arridebat leniter oculis semi-tristibus, quasi dicere oculi vellent: Putatis baronessae vitam suavissimam esse? Quantopere erratis! At nunc nova baronessae cura: canis tam sibi amatus abductus!  
Die postero, id est Martis, mane, cum visitor rarissimus cauponam intrabat, legi in actis diurnis “Prodromus Nycterianus”, quae ad usum hospitum in mensa iacentia tenebamus, praeconium speciale a baronessa T. datum: Raptores, estote humanitate praediti: reddite mihi canem, quem tantopere amo! Pecuniam vobis dabo haud parvam. A ianitore Beniamino, qui ob munus suum omnes res intueatur ac multa audiat, didici raptores praeterito die aggressos strategemate nobis omnibus notum veterem pronavarchum[4], qui a nonnullis iam annis canem Yorkianum baronessae T., cum Nycteriae aderant, curabat temporibus, cum ipsa baronessa ob negotia aut oblectamenta specialia (ut e.gr. iter navi velifera celerrima) canem secum adportare nequiret. Pronavarchus – olim oliorum lupus verus marinus – nunc rude ac plenissima barba alba donatus, pecuniam additivam similibus operis merebat. Raptores – par iuvenum – simulantes se velle tam pulchrum canem mulcere, ad mensam assederunt, ubi nauta noster potionem limonatam ducebat. Deinde, pronavarcho ad temporis momentum aliquid circa canem curante necnon caput ad Fabricium inclinante, poculo nautae addiderunt substantiam soporiferam. Deinde, in sella dulce accumbans, pronavarchus post quadrantem horae partem subito experrectus horroris certior factus est: canem abductum esse! Solum lorum canis sibi remansit, nam etiam sopitus lorum sibi de manu, digitis in pugnum artatis, abducere non sivit – raptores debuerunt amplexum collaris laxare.
Tunc statim ad baronessam pronavarchus cucurrit, ubi flens ei facta, ut fuerant, retulit. Biocolytae ad locum arcessiti umeros concusserunt (“Canis nobis sit quaerendus, cum homines abducuntur?”), sed post nonnulla telephona quae baronessa ad sui amicos in magistratu fecit rem cautissime sequi coeperunt, suos ad perscrutandum omnem angiportum mittentes. Frustra tamen: canis sine vestigiis evanuit.
Praeconio in “Prodromo” divulgato, dies et alter transierunt at nemo raptorum baronessam de lytro appropinquavit. Tunc hospites cauponam intrantes de nulla alia re quam cane Yorkiano loqui coeperunt, varissimas solutiones rei praebentes, ut: 1) canem a domino Y.[5], olim amante baronessae, raptum, quem illa frigido corde praeterito anno reliquerat – erat ergo quasi ultio abiectionis: canis certe iam mortuus est ac mox baronessa fasciculum cursu publico accipiet cum partibus corporis eius; 2) Fabricium a Vietnamensibus abductum, qui canes comedunt - habebamus enim Sosopoli coloniam haud parvam Vietnamensium, quorum multi, coqui exquisiti, cauponas tenebant, cibos suos varios parvo pretio incolis urbis praebentes, numqam tamen caninam; 3) canem re vera non canem fuisse sed robotorem, quem Iapones, mafia Siculorum mandante, fabricati sunt, ut vitam ac negotia baronessae – nam fuit heres fortunae haud parvae ac negotiatrix alicuius in civitate ponderis - exploraret duobus microcameris oculis instructis. Et ita porro.  




[1] Fortasse Latinius: canis Eboracianus.
[2] Negotiator – Anglice businessman.
[3] Pepermint frappé.
[4] Pronavarchus – Anglice boatswain.
[5] Dominus Y. fuit in nostra regione necnon tota civitate notus negotiator industriae ferrariae. Insuper gubernator clarus bolidum Formulae Primae, qui post nonnullos annos in cursura F1 infortunio mortuus est.