VII. Hora quarta cum quadrante (ut vult pronavarchus) aut paulo post
(nam scimus senescentes nautas visitare “materteras” aliquantulum longius exspectato)
lupus noster marinus tramine repetivit Nycteriam. De tramine tamen descendit solus
an cum cane?
- Aderat tibi Fabricius in statione? – rogavi.
- Ut verum tibi dicam, non memini – respondit pronavarchus. – Aderat certe...
lorum.
Timui primum canem in tramine amissum esse: Nycteriae una cum nauta non
descendisse, sed porro Sosopolin petivisse (fortasse ob insitam Yorkianis cupiditatem
orbis terrarum visitandi). Nam, si aliter res sese haberent – id est canem Nycteriae
de tramine descendisse atque hic demum amissum esse – cur ipse deversorium
Fabricius non inveniret? Oppidum non esse tam magnum ac canis quisque iter
unius chiliometri aut paulo plus certe discere valeret, prasertim cum cotidie
fere, secundum testimonium pronavarchi, ambulationes longas per vias
angiportusque Nycterianas facere solebant – putares post septimanam, cum
baronessa T. “Lari” morata est, canem mente chartam geographicam oppidi clare pictam
possidere.
Ergo Sosopolin tramine vectus est Fabricius? At in metropoli tam magna difficile
erit eum invenire. Sed... quomodo in tramine de loro ac collari se liberavit,
nam utrumque manui nautae relictum est?
- Deversorium – rogavi pronavarchum – via recta e statione ferriviaria petisti?
- Ita – respondit citissime. Ac... vehentissime. Nimis cito ac nimis
vehementer, ut crederem. Intuitus ita aciem in oculos nautae diu tacebam.
- Re vera... – confessus est – via fortasse non omnino... rectissima.
- Hem...?
- Tabernam visitavi, ubi vinum ab ipsis factum ac sapidissimum praebent.
- “Apud Gryphitas”?
- Ita. Tu quoque eorum vinum amas?
Ergo telephonandi mihi erant “Grypihtae”. Nox iam erat, sed tabernae potatoriae
immo nocte operantur – telefonavi ac rogavi utrum meminissent visitationis
pronavarchi.
- Ita, meminimus – respondit vox cauponae. – Canicula illa miserrima comitatus
advenit. Ambo quoque tabernam nostram reliquerunt directionem deversorii
petentes.
Mulier certe de raptura Fabricii audiverat.
Hem, mecum meditabar, si directionem deversorii petiverunt, cur, hercle,
tantum unus huc pervenit?
- Post „Gryphitas” aliquo in loco mansisti? – rogavi nautam, automatice poculum
vino nigro replens. – Noli mentiri, quaeso!
- Veritatem verissimam tibi dico! – respondit poculum statim esiccans. –
De “Gryphitis” via rectissima huc reverti sumus... Id est, ego revertus sum. Admitto,
volui et “Sub rosa” vinum gustavi, sed, primo, hora iam erat sera ac nolui
baronessam ob mei causam stomachari. Secundo, cum praeterito tempore “Subrosanis”
adfui, vappam mihi dederunt. Praeterivi ergo hac vice locum eorum deversorium
recte petendo.
Mente pinxi viam e “Gryphitis”, iuxta popinam “Sub rosa”, usque “Larum”.
Omne compitum, omnem aedem. Non est via tam longa...
Et... statim intellexi! Eureka!
- Canem puto – dixi – adhuc vivum esse. Degentem septingentis plus minusve
passibus a loco nostro.
Pronavarchus intuitus est me suspiciose.
- Iocumne dicis, adulescentule?
- Minime.
Noveram Nycteriam fortasse magis quam urbem meam patriam – hic enim
unoquoque anno a pueritia tempus aestivale cum matre trivi (pater semper
negotiis aliquo alio loco aderat). Cum aliis pueris tum Sosopolitanis cum
localibus solebamus omnem oppidi angulum lustrare. Scivi ergo adesse Nycteriae duo
sola loca, quae olfactum caninum fallerent ita ne iter ad deversorium canis pergere
posset. Aut fortasse non tam olfactum, quam ipsam voluntatem domum revertendi. Aut
utrumque. Haec loca erant: portus piscem redolens (sed illuc pronavarchus
ferali die Lunae non ivit) atque laniena redolens carnem. Quae laniena in media
via posita erat inter “Gryphitas” et “Subrosanos”.
Post decem minutas Fabricium vivum validumque, opaco lumine lampadis
viariae illustratum, invenimus in hortulo parum culto aedibus lanienae addito,
os magnum – se fere maius – in pace corrodentem.
Ut mox didicimus, canis in casula lanienae adposita noctibus praeteritis
mansit, ubi custos aedium cubile ei e pannis veteribus constravit. Qui vir senex
ephemerides non legens nescivit totum fere oppidum caniculam a raptoribus
raptam quaerere. Biocolytas, qui utrum canem vidisset praeterundo hunc locum
fortasse rogabant (nam omnia loca oppidi perscrutati sunt), gestu manus tantum
ac vultu hilari salutavit, nam... homo surdus erat scopuli instar[1].
Quomodo autem collaris amplexum Fabricius laxare valuit, titubante
pronavarcho nihil huius rei sentiente? At, sunt fortasse Yorkiani magis
ingeniosi, quam putarent hi, qui vident in iis tantum ludibrium muliebre.
[1] Ita fortasse Romani dicerent, nam
hi surditatem in maris litus mirum in modum ponunt; cfr. “surdas clamare ad
undas” (Ov. A. A. 1,531), “tuas lacrimas litora surda bibent” (Prop. 4[5], 11,
6), “scopulis surdior” (Hor. C. 3, 7, 21), “saxa surdiora navitis" (Hor.
Epod. 17, 54). Poloni autem: surdus ut caudex (głuchy jak pień), Angli: surdus ut palus (deaf as a post).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz