Senescens magis magisque fidem in sensum priscum (etymologicum) vocabulorum pono. Ita Deus Slavorum (Bóg) deus est, quia... dives (bogaty), qui sc. habet multum frumenti (zboże). Ob sui divitias est maximi in gente nostra ponderis, maximeque valet. Omnes eum ut divitissimum "civem" nostrum aestimamus ac potestatem eius timemus.
Fortasse aliae gentes habent meo divitiores deos, sed non mea res est ultra fines gentis meae spectare - ne ob nimietatem rerum alienatione mentis laboram; aliquid simile "Daodejing" docet.
Sed certe ut iuvenis putabam aliter. Ceterum, si ultra finem regionis meae non spectassem, ipsum "Daodejing" numquam legissem.
Ergo quis recte putat: iuvenis an senex? Nemo. Mundus erat, est atque erit controversia plenus. Et ob hanc rem est pulcher. Nil delectat tantopere quam aenigma.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz