Virum hunc convenio cotidie fere mane, cum in tabernam iuxta me ibo ad caffeam habendam - haec est mea "luxuriositas": unum aut duo pocula caffeae in taberna empta, licet adsit mihi domi, ubi nunc habito - Ursinoviae scilicet - machina caffearia (numquam tamen ea usus sum, nam timeo ne quid mali machinae faciam necnon... amo in tabernam ire). Ceterum, bibo nunc (per plus minusve unum annum) non porro caffeam (more Italorum) expressam, sed "Americanam" aliquantulum aqua dilutam - gustus meus mutatus est, puto, ob aetatem senescentem: caffea expressa nimis gravis mihi esse videtur.
Sed ad virum ipsum supradictum reveniendum nobis est. Cum caffeam emo, ille, ante me stans, lagoenam aut duas lagoenas aquae vitae (secalinae, vi alcoholis 40%) petit. Necnon ephemerides ad vitam athleticam spectantes. Deinde passibus parvulis exambulat, non titubans - ut mos est horum, qui continuo bibunt (in tramine bibendi sunt). Cum autem cum cane mea ambulationem matutinam facio, video eundem virum aquam vitae sub Iove bibere.
Est vir ca. 60 annos natus. Vestibus adhuc non maculatis - fortasse aliquis (uxor?) eum curat. Bibit tamen ita, ut bibunt homines, qui nihil porro sibi iucundum eventurum putant.
Cum ei portam tabernae hodie mane aperuissem - nam caffeam mihi in machina prope portam stante paravi (ita mos est in hac taberna, solvis 1,5 dolarium atque ipse caffeam facis) - "Gratias!" dixit ac mihi risu hilari arrisit. Ergo hilaritatis adhuc est capax.
Utinam di boni eum servent, si ipse se servare nescit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz