Subito fata linguis garrionum dederunt rem novam atque incredibilem tractandam:
abductionem canis Yorkiani[1]
baronessae T., quae hospes spectabilis unoquoque anno mense Augusto erat
deversorii nostri. Bis vel ter ipsa, Yorkiano stipata, cauponam diebus modo praeteritis
visitavit – omnes ergo picturam Fabricii (nomen id cani fuit) memoriae bene inscriptam
habuimus.
Baronessa mulier erat non iam iuvenis, sed adhuc omnino formosa, ambulans
eminenter, ut hominibus sui classis ambulare decet. Bene vestita – diceres non
mulierem cauponam sed navem celebrem plenis velis portum regium intrare – ac
moribus vero aristocraticis praedita. Negotiatores[2]
quibuscum negotia habebat, nuncupabant eam “dominam ferream”, sed nobis, deversorii
operariis, praebebat plus cordis. Cum poculum menthae piperitae frigidae[3] in
mensam ei adportabam, arridebat leniter oculis semi-tristibus, quasi dicere oculi
vellent: Putatis baronessae vitam suavissimam
esse? Quantopere erratis! At nunc nova baronessae cura: canis tam sibi
amatus abductus!
Die postero, id est Martis, mane, cum visitor rarissimus cauponam
intrabat, legi in actis diurnis “Prodromus Nycterianus”, quae ad usum hospitum
in mensa iacentia tenebamus, praeconium speciale a baronessa T. datum: Raptores, estote humanitate praediti: reddite
mihi canem, quem tantopere amo! Pecuniam vobis dabo haud parvam. A ianitore
Beniamino, qui ob munus suum omnes res intueatur ac multa audiat, didici raptores
praeterito die aggressos strategemate nobis omnibus notum veterem pronavarchum[4],
qui a nonnullis iam annis canem Yorkianum baronessae T., cum Nycteriae aderant,
curabat temporibus, cum ipsa baronessa ob negotia aut oblectamenta specialia
(ut e.gr. iter navi velifera celerrima) canem secum adportare nequiret.
Pronavarchus – olim oliorum lupus verus marinus – nunc rude ac plenissima barba
alba donatus, pecuniam additivam similibus operis merebat. Raptores – par
iuvenum – simulantes se velle tam pulchrum canem mulcere, ad mensam assederunt,
ubi nauta noster potionem limonatam ducebat. Deinde, pronavarcho ad temporis
momentum aliquid circa canem curante necnon caput ad Fabricium inclinante, poculo
nautae addiderunt substantiam soporiferam. Deinde, in sella dulce accumbans,
pronavarchus post quadrantem horae partem subito experrectus horroris certior factus
est: canem abductum esse! Solum lorum canis sibi remansit, nam etiam sopitus
lorum sibi de manu, digitis in pugnum artatis, abducere non sivit – raptores
debuerunt amplexum collaris laxare.
Tunc statim ad baronessam pronavarchus cucurrit, ubi flens ei facta, ut
fuerant, retulit. Biocolytae ad locum arcessiti umeros concusserunt (“Canis
nobis sit quaerendus, cum homines abducuntur?”), sed post nonnulla telephona
quae baronessa ad sui amicos in magistratu fecit rem cautissime sequi coeperunt,
suos ad perscrutandum omnem angiportum mittentes. Frustra tamen: canis sine
vestigiis evanuit.
Praeconio in “Prodromo” divulgato, dies et alter transierunt at nemo
raptorum baronessam de lytro appropinquavit. Tunc hospites cauponam intrantes de
nulla alia re quam cane Yorkiano loqui coeperunt, varissimas solutiones rei
praebentes, ut: 1) canem a domino Y.[5],
olim amante baronessae, raptum, quem illa frigido corde praeterito anno reliquerat
– erat ergo quasi ultio abiectionis: canis certe iam mortuus est ac mox
baronessa fasciculum cursu publico accipiet cum partibus corporis eius; 2)
Fabricium a Vietnamensibus abductum, qui canes comedunt - habebamus enim
Sosopoli coloniam haud parvam Vietnamensium, quorum multi, coqui exquisiti,
cauponas tenebant, cibos suos varios parvo pretio incolis urbis praebentes,
numqam tamen caninam; 3) canem re vera non canem fuisse sed robotorem, quem
Iapones, mafia Siculorum mandante, fabricati sunt, ut vitam ac negotia
baronessae – nam fuit heres fortunae haud parvae ac negotiatrix alicuius in
civitate ponderis - exploraret duobus microcameris oculis instructis. Et ita
porro.
[1] Fortasse Latinius: canis Eboracianus.
[2] Negotiator – Anglice businessman.
[4] Pronavarchus – Anglice boatswain.
[5] Dominus Y. fuit in nostra
regione necnon tota civitate notus negotiator industriae ferrariae. Insuper gubernator
clarus bolidum Formulae Primae, qui post nonnullos annos in cursura F1 infortunio
mortuus est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz