Novum poculum nautae implendo rogavi ut narraret omnia, quae eo ferali die
evenerint, sicut ea memoria teneret, incipiens ab ipso mane.
- Hem... hem... – balbutire potius quam loqui coepit, sed, haustu vini
adiuvante, verba invenit, quibus casus omnes huius diei sat clare depingeret. Ita
in chartula indicem huius diei rerum a nauta factarum ordine horarum septem
punctis scripsi:
I. Hora octava matutina. Ad tonsorem, ut mos ei est diebus Lunae,
pronavarchus ivit, nam ipse ob manus trementes barbam attondere nescit. At
tremunt manus eius unoquoque die mane, antequam primum poculum vini albi sumat
– quod more solito evenit saepissime meridie ipso (mane, ut diximus, ieiunat).
Haec res tamen nullius est nobis momenti, nam evenerat prius quam canem a
famula baronessae T. accepit.
II. Hora nona cum minutis decem. Canem a famula baronessae accepit.
III. Hora circiter decima. Pronavaruchus laophoro Sosopolim breviter petivit,
ut testamentum apud notarium publicum relictum mutaret. (Citius Sosopolis a
Nycteria ferrivia peti potest, sed pronavarchus non semper citissimis viis utitur.)
Hoc facere solebat plus minusve bis per mensem, nam liberos non habens largiter
amicis bona sua distribuisset – amici autem res sunt volubiles, correcturae
testamenti ergo nunc et tunc necessariae. Haec tamen denuo nullius nobis sunt
momenti, nam sine cane urbem petivit, Fabricio domi sua (i.e. pronavarchi)
clauso (fortasse contra voluntatem baronessae T., quae vellet nautam totius
diei spatio Fabricio in promptu adesse).
IV. Meridies. Pronavarchus, domum Sosopoli reductus, primum hoc die
poculum temeti sumpsit. Meminit se statim post alterum poculum vacuefecisse ac
manibus minime iam trementibus canem diu mulsisse. (Ergo canis nondum amissus
tunc erat.)
V. Hora pomeridiana prima. Prandium et sibi et cani domi sua dedit.
(Canis baronessae enim ut homo ter per diem cibum edit.) Ambo cibos comederunt.
Pronavarchus tertium et quartum huius diei poculum vacuefecit, cane eum id
facientem caute intuente. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)
VI.
Hora tertia cum quadrante. Meridiatione bene usi, et pronavarchus et canis ad
stationem ferriviam ambulaverunt, ut Calacarin tramine peterent. Ibi materteram
nomine Carolina visitavit nauta noster occasione eius diei nominalis, ubi
nonnulla pocula vini albi ambo vacuefecerunt. (Hoc narrationis momento monui
pronavarchum diem sanctae Carolinae iam ante septimanam, Kalendis Iuliis, apud nos
celebratum esse, hic tamen explanavit visitationem seram fuisse ob multum
numerum negotiorum sibi faciendorum, quae negotia prohibuerunt eum ut prius
consanguineam visitaret.) Aliquid mirum in hac fabulae parte latere suspicans,
poposci ut me praesente materterae telephonaret rogaretque utrum illa meminerit
nautam una cum cane domum sui reliquisse. Paululum infelix, nihilominus fecit
pronavarchus quod ab eo petivi ac mox materteram et ego prope stans clare
dicentem audivi, confirmantem nautam una cum cane tramen Nycteriam repetens eo die
Lunae ascendisse – ipsa cum iis ad stationem ferriviae ivit (horam recte non
meminerat, putabat circa quartam fuisse). Omnia ergo bene procedebant in diei
feralis reconstructione, praeter fortasse quod vox materterae ad mulierem
spectabat in summa quadraginta annos natam – videlicet lupus noster marinus,
vir plus quam sexaginta annorum, societatem se multo iuveniorum “materterarum”
amabat. Sed haec res non erat mihi qualiscumque momenti, praeter certe
confirmationem canem Calacari amissum non esse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz