Ut puer sedecim annos natus pecuniam labore manuum propriarum comparare
mihi solebam tempore aestivali. Talis mos in familia mea regnabat. Pater sat
dives fuit, sed voluit filios filiasque quam citissime capaces, ut dicere
solebat, aetatis adultae fieri.
Hac aestate ita munere fungebar ministri cauponarii[1] in
deversorio “Larus” oppidi maritimi cui nomen Nycteria, quod ab urbe mea patria
Sosopoli undeviginti miliaribus distat, iuncta cum eo via ferrata ac
autocinetica – haec tamen tunc multis in asphaltite foraminibus, quae testes
erant praeteriti belli ac ignaviae magistratuum. Sosopolim ad orientem habens,
ad occidentem solem spectabat Nycteria in sui quasi sororem – septem miliaribus
semotam Calacarin, in ipso litore maris quasi petra stantem.
Nycteria inter peregrinatores clarebat aquis tepidis, acta perlonga (ca.
5 miliaribus) arenae flavissimae plena necnon corallieto, quod multos
urinatores at interdum – licet rarissime – lamias marinas[2] in
se attrahebat. Ob timorem istorum ego numquam corpus undis hic (et alibi) dabam,
nisi centum centesimis[3]
certus locum esse a beluis non infestatum. Multi me ob hanc nimiam – ut putabant
- providentiam irridebant, sed duos noveram qui nocte sua matrimoniali in mari prope
Calacarin nataverunt neque umquam - ambo natatores optimi – reverti sunt,
hostibus caerimonii frustra reditum coniugum in litore exspectantibus. Ita,
puto, melius providentiorem, etiam fortasse ridiculosum, esse, quam audacem mori.
“Larus” fuit maxime spatiosum, at certe luxuriosissium deversorium
Nycterianum. Possessor eius collega patris mei bonus fuit – ambo equitantes,
canum vertragorum stipatu, vulpes venari solebant, diebus Domini autem pila
paganica[4] in
turba huius regionis optimatum libenter ludebant. Inter hospites deversorii
habuimus oligarchas et principes, praesidentes, ministros primarios, histiones
Hollywoodianos necnon, semel, papam ipsum Romanum, sed cauponam, ubi munus mihi
erat, etiam homines communes, aut saltem non-tam-valde-clari-et-divites, quos
taedebat vespere domi manere, frequentare solebant. Adveniebant ita illuc,
praeter deversorii hospites, una fere quaque nocte mulieres corde-modo-fracto,
saepissime provectae iam aliquantulum aetatis – hae nimis biberunt ac deinde
auxiliis egebant in domo sua repetenda. Adveniebant quoque ad poculum
vespertinum omni generis artifices infelices, poetae nullis divulgatis libris, aliique
eiusdem farinae, tam senes barbati quam iuvenes supra nubes ambulantes. Nonnulli
tacentes, quasi aliquid grave secum meditarentur, plerique tamen garruli - gratia horum post duas noctes laboris scirem
arcana vitae et politicae et lectuariae omnium civium alicuius in hac regione ponderis.
[1] Minister cauponarius – Anglice waiter. Etiam: puer (cauponarius).
[2] Lamia marina est nomen a me fictum
pro Anglico shark. Antiqui variis
nominibus bestias in mari viventes nominabant, non clare genera eorum
describentibus, ut: squalus, pistrix, canicula (marina).
[3] = 100%.
[4] Pila paganica – Anglice golf.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz