Gratianus
Stanislao spd.
Non servavi heri ieiunium, hodie autem satis superque comedi nec mihi opus fuit "catillo" tuo in maeniano posito. "Quis est iste"? fortasse dixeris. Olim (duo fere iam praeterierunt anni) in Ephemeride meum scriptum- Lydia adiuvante - pervulgasti , id est "S. A. Burri memorialem libellum". Ipse, iam munere docendi perfunctus, interdum Latine scribo; saepius vero ea quae alii scribunt perlego (praesertim carmina Martini) . Nuper legi quaedam iam dudum a te pervulgata in "Iconoclastes". Gratulor tibi primum quia iucundus, facetus lepidusque es, deinde quia sermone Latino optime uti scis ( etsi aliquando res et verba aetatis nostrae magna quadam audacia Latine vertere minime dubitas). Opto ut dies festos Natalis laete peragas atque venturus annus sit tibi faustus multaque alia ornate scribas: valde equidem legens delectabor. Feliciter! Gratianus Dall'Ava

Brak komentarzy:
Prześlij komentarz