Ecce septima pars:
VII. Hora quarta cum quadrante (ut vult pronavarchus) aut paulo post
(nam scimus senescentes nautas visitare “materteras” aliquantulum longius exspectato)
lupus noster marinus tramine repetivit Nycteriam. De tramine tamen descendit solus
an cum cane?
- Aderatne tibi Fabricius in statione? – rogavi.
- Ut verum tibi dicam, non memini – respondit pronavarchus. – Aderat
certe... lorum.
Timui primum ne canis in tramine sit amissus; putabam eum Nycteriae una
cum nauta non descendisse, sed porro Sosopolin petivisse (fortasse ob insitam
Yorkianis cupiditatem orbis terrarum visitandi). Nam, si aliter res sese haberent
– id est si canis Nycteriae de tramine descendisset atque hic demum amissus
esset – cur ipse deversorium Fabricius non inveniret? Oppidum non esse,
putabam, tam magnum ut non canis quilibet iter unius miliaris aut paulo maius discere
valeret, praesertim cum cotidie fere, secundum testimonium pronavarchi,
ambulationes longas per vias angiportusque Nycterianas facere solebant –
putares post septimanam, cum baronessa T. “Lari” morata est, canem mente chartam
geographicam oppidi clare pictam possidere.
Ergone Sosopolin tramine vectus est Fabricius? At in metropoli tam magna
difficile erit eum invenire. Sed... quomodo in tramine de loro ac collari se
liberavit, nam utrumque manui nautae relictum est?
- Deversoriumne – rogavi pronavarchum – via recta e statione ferriviaria
petisti?
- Ita – respondit citissime. Ac... vehentissime. Nimis cito ac nimis
vehementer, ut id verum esse crederem. Intuens ita oculos nautae diu tacebam.
- Re vera... – confessus est – via fortasse non omnino... rectissima.
- Hem...?
- Tabernam visitavi, ubi vinum ab ipsis factum ac sapidissimum praebent.
- “Apud Gryphitas”?
- Ita. Tu quoque eorum vinum amas?
Ergo telephonandi mihi erant “Grypihtae”. Nox iam erat, sed tabernae potatoriae
quoque noctu operantur – telefonavi ac rogavi num meminissent visitationis
pronavarchi.
- Ita, meminimus – respondit vox cauponae. – Canicula illa miserrima comitatus
advenit. Ambo quoque tabernam nostram reliquerunt directionem deversorii
petentes.
Mulier certe de rapina Fabricii audiverat.
Hem, mecum meditabar, si directionem deversorii petiverunt, cur, hercle,
tantum unus huc pervenit?
- Post „Gryphitas” aliquo in loco mansisti? – rogavi nautam, automatice
poculum vino nigro replens. – Noli mentiri, quaeso!
- Veritatem verissimam tibi dico! – respondit poculum statim exsiccans. –
De “Gryphitis” via rectissima huc reversi sumus... Id est, ego reversus sum.
Admitto, volui et “Sub rosa” vinum gustavi, sed, primo, hora iam erat sera ac
nolui baronessam propter me stomachari. Secundo, cum praeterito tempore “Subrosanis”
adfui, vappam mihi dederunt. Praeterivi ergo hac vice locum eorum deversorium
recte petendo.
Mente pinxi viam e “Gryphitis”, iuxta popinam “Sub rosa”, usque “Larum”.
Omne compitum, omnem aedem. Non est via tam longa...
Et... statim intellexi! Eureka!
- Canem puto – dixi – adhuc vivum esse. Degentem septingentis plus
minusve passibus a loco nostro.
Pronavarchus intuitus est me suspiciose.
- Iocumne dicis, adulescentule?
- Minime.
Noveram Nycteriam fortasse magis quam urbem meam patriam – hic enim
unoquoque anno a pueritia tempus aestivale cum matre trivi (pater semper
negotiis aliquo alio loco aderat). Cum aliis pueris tum Sosopolitanis cum
localibus solebamus omnem oppidi angulum lustrare. Scivi ergo adesse Nycteriae duo
sola loca, quae olfactum caninum fallerent possent ita ut iter ad deversorium canis
pergere posset. Aut fortasse non tam olfactum, quam ipsam voluntatem domum
revertendi. Aut utrumque. Haec loca erant: portus piscem redolens (sed illuc
pronavarchus ferali die Lunae non ivit) atque laniena redolens carnem. Quae laniena
in media via posita erat inter “Gryphitas” et “Subrosanos”.
Post decem minutas Fabricium vivum validumque, opaco lumine lampadis
viariae illustratum, invenimus in hortulo parum culto aedibus lanienae addito,
os magnum – se fere maius – in pace corrodentem.
Ut mox didicimus, canis in casula lanienae adposita noctibus praeteritis
mansit, ubi custos aedium cubile ei e pannis veteribus constravit. Qui vir senex
ephemerides non legens nescivit totum fere oppidum caniculam a raptoribus
raptam quaerere. Biocolytas, qui num canem vidisset praeterundo hunc locum
fortasse rogabant (nam omnia loca oppidi perscrutati sunt), gestu manus tantum
ac vultu hilari salutavit, nam... homo surdus erat scopuli instar[1].
Quomodo autem collaris amplexum Fabricius laxare valuit, titubante
pronavarcho nihil huius rei sentiente? At, sunt fortasse Yorkiani magis
ingeniosi, quam putarent hi, qui vident in iis tantum ludibrium muliebre.
[1] Ita fortasse Romani dicerent, nam
hi surditatem in maris litus mirum in modum ponunt; cfr. “surdas clamare ad
undas” (Ov. A. A. 1,531), “tuas lacrimas litora surda bibent” (Prop. 4[5], 11,
6), “scopulis surdior” (Hor. C. 3, 7, 21), “saxa surdiora navitis" (Hor.
Epod. 17, 54). Poloni autem: surdus ut caudex (głuchy jak pień), Angli: surdus ut palus (deaf as a post).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz