Exeunte anno 1944 Germani ultima vice conati sunt cursum belli mutare, adgredientes Americanos et Britannos in Silva Arduennica Belgarum (Fr. Ardennes). In quo conamine adhibiti sunt quoque ut speculatores milites delectos duce Ottone Skorzenny, qui umbellis desultoriis de aeronavibus deiecti sunt in regiones ab hostibus occupatas. Speculatores hi vestiti erant uniformibus Americanicis aut Britannicis necnon optime lingua Anglica loquebantur (Skorzenny tales quasiverat per totam Germaniam). Americani cito certiores facti sunt de praesentia speculatorum sibi vestitu ac lingua similium. Ut eos caperent, coeperunt omnes suos milites suspiciose se agentes interrogare quaestionibus ad res pertinentibus, quarum scientiam tantum veri Americani possiderent. Ut ex. gr. quod sit nomen amatricis muris Mickey? (Mus Minnie). Inter suspiciosos apprehensus tunc est ipse dux generalis Omar Bradley. Qui, rogatus de nomine urbis capitalis civitatis Illinois, respondit (recte): Springfield. Miles-interrogator tamen putabat urbem capitalem Illinoiensium esse Chicagiam, ergo generalis Bradley ad tempus breve in custodiam datus est.
Hanc historiam in sui pagina Facebookiana modo posuit - Polonice - Aleksy Uchański, investigator similium factorum inopinatorum alterius belli mundani.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz