niedziela, 3 grudnia 2017

Inter Danos et Italos

Cum Anna L., muliere incredibilis pulchritudinis et corporis et animi, collocutus sum de variis rebus in caupona potoria Cracoviensi, Cracoviae enim his diebus dego. Tres maritos habuit Anna, sed paulo cum effectu. Dicit viros Polonos esse minime responsales, propter... absentiam patris.
- Aut in bello patres moriuntur, aut pecuniae comparandae in alias terras emigrant - explanat. - Domi desunt. Unde ita pueri discere possunt mores, quibus maritus responsalis regetur?
Putat tamen - nam multa itinera fecit, etiam amoris causa - peiores Polonis esse Italos: hi numquam, inquit, mammis matris abiguntur. Meliores autem Danos: matrimonia inire primum non valde, ut omnes viri, cupiunt, sed uxorati iam fideles usque mortem manent.
Meum timorem solitariae vitae Anna irridet.
- Varsoviae? - rogat. - Satis est, ut nomen des ludo saltandi. Habebis ibi decem mulieres pro unoquoque viro. Quinque horum decem puellae seriosae sunt.
Ita Anna L., mulier incredibilis pulchritudinis et corporis et animi.
xxxxxxxxxxx
Cracovia nota est pessimo aere, sed optima aqua publica. Solum Singapura meliorem aquam in fistulis habeat. Sed ita dicunt cives Cracovienses - nuntius a nulla auctoriate scientifica confirmatus est. Aliter quam nuntii de viris Polonis, Italis Danisque.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz