Mihi res tota statim mira visa est. Cur? Primo, pronavarchum dicere se
materia soporifera sopitum, at quadrante horae postea iam cito ad baronessam
currit. Non magnam scientiam tunc – nondum studia mea medica susciperem – habui
materiarum soporiferarum, scivi tamen substantias, quas collegae mei in lyceo adhibere
solebant ad puellas stuprandas, reddere victimas alte dormientes spatio 4-5
horarum ac postea quoque nihil rerum ante ipsam sopitionem evenientium memoria
tenentes, at nauta ad punctum retulit omnia, quae passus esset, praeter fortasse
facies formamque raptorum, quarum non clare meminerat. Sed fortasse, putavi, cerebrum
lupi marini tam robustum esse, ne materiae quidem soporiferae eam laxare –
praeter somniculum quadrantis horae partis - valerent.
Secundo... Numquam antea videram pronavarchum potionem limonatam
ducentem. Memini eum dicere se ob timorem bacteriorum bibere tantum alcoholia, ceterum
secundum colorem caeli: meridie, cum bibere incipiat (mane ieiunat), necnon
pomeridiano tempore vinum album, vespere ac noctu nigrum. (Cum classi militari adfuerat,
rhomium Iamaicum et nihil aliud biberat, nunc autem, provectiori aetate tactus,
magis sanitatem se curare decrevit, at omnes scimus vinum effectum salubre
corpori animaeque affert. Legit pronavarchus aliquo in loco unum poculum vini
per diem addere homini sex novos annos vitae necnon gaudens conclamavit: “Vivam
ergo porro sexaginta sex annos!”, nam undecim in summa intermedia pocula perdius et pernox sumere solebat.) Fortasse tamen –
mecum meditabar – cum apud baronessam munere custodis canis fungeretur, mores
mutavit ac bibit nunc pronavarchus nil praeter limonatas? Mirum, sed fieri
potest.
Perendie tamen a praeconio divulgato vespere, sc. die Iovis, vidi pronavarchum
nostrum in caupona “Lari” bibere potiones minime limonatas manibus aliquantulum
trementibus, verisimiliter ob anxietatem animi specialem. In sella alta prope
mensam communem – id est iuxta me – capite demisso sedebat, ad seipsum
murmurans, si bene auscultavi, plus minusve talia: Eveniunt male male coepta..., O quae mutatio rerum...!, Qualis barba,
talis arba[1]..., Sed ubi gentium...?
Praeter nos nemo tunc cauponae aderat. Poculum nautae cito esiccatum vino
novo implevi. Ac mox altero. Ac deinde tertio. Tunc rogavi, quid re vera cum
cane eo die ferali esset factum.
Sustulit lumina ut me recte intueretur. Primum quasi voluit omnia negare,
deinde manum agitavit gestu deditionis.
- Perditus homo sum utique! – murmuravit, acie oculorum denuo in mensam infixa.
Inter nova pocula confessus mihi est – rogans ne alios huius rei
certiores facerem, quod modo nunc, post tot annos, ipso pronavarcho mortuo,
facere contra voluntatem eius audeo – se die Lunae, statu animi paululum
fortasse subebrio, canem aliquo in loco amisisse. Cuius rei certior factus demum
est hora sexta cum dimidia vespertina, cum in deversorii aula, quo advenit, ut
Fabricium famulae baronessae more solito redderet, in speculo magno iuxta
anabathrum posito seipsum conspexit stantem ibi cum loro canis de manu
pendente, sed... sine cane in altero lori fine! Et ob timorem irae baronessae T.
fabulam de raptoribus iuvenibus sese sopientibus statim mente finxit.
-
Mentitus sum – flendo coram me admittebat – et erga baronessam, et erga vigiles
publicos! Scelus sceleratissimum! O, me inhonestum, hominem vilissimum,
indignum ut terra me portet!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz