Tot linguis (25? 30?) studebam, nullam tamen,
praeter fortasse maternam, bene didici. Lupus enim rapax sum, exspectatione
effectus minime patiens. Cum sentiam mihi non tantum ut vellem vitae remanere,
piscari e mulititudine conor has linguas, quibus nondum studui at (paululum
saltem) studere cuperem. Sunt hae: Aegyptiaca, Lituanica aut Lettonica,
Sanscritica necnon... una e linguis Esquimensium, propter harum structuram
polysyntheticam.
Polysyntheticae linguae sunt enim hae, in
quibus difiicillime esse limitem ponere inter quod sit verbum, quod enuntiatio.
Quarum praegustationem iam Arabica mihi attulit, licet ipsa non sit polysynthetica
pura (item Aegyptiaca). Lubeat discere ex. gr. mentem Esquimensis gentis Yupik,
quae in US-civitate Alasca degit [cuius gentis linguae tota mea "scientia" ex Vicipaedia oritur], apud quos "verbum" tuntussuqatarniksaitengqiggtuq significat nondum ille
denuo dixit se iturum esse tarandros venari. Inspiciamus id
"verbum" in morphema divisum:
tuntu-ssur-qatar-ni-ksaite-ngqiggte-uq, id est: tarandrus-venatio-actio futura-dicere-negatio-denuo-tertia persona numeri singularis modi indicativi.
Dicet quis: Sed id plane non verbum sed
enuntiationem esse! Respondebo: Minime!,
nam maximi momenti esse hic ex supradictis septem morphemis tantum primum (tuntu-tarandrus)
ut verbum per se (solum) in enuntiatione stare posse, omnia (sex) cetera ab aliis morphemis separata (i.e. sui iure stantia) non inveniuntur (dum in
linguis "normalibus" expectares saltem 'venationem', 'dicere' et
'denuo' verba per se fieri posse). Morphema 3., 5. et fortasse 6. (actio
futura; negatio; denuo/iterativum) in linguis agglutinantibus plus minusve similibus
locis starent*, dum morphemum septimum (tertia persona numeri singularis modi
indicativi) ad linguas flexione utentes (ut Latina) clare patet.
* in his
enim linguis categoriae grammaticales una per unam ut "currus" sequentes
agglutinantur "machinae vaporariae" significationem ferenti, eo modo
totum "tramen ferriviarium" faciendo
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz