Unum ciborum
maxime a Hispanis petitorum esse fricta viridicoloria capsica nomine vulgo pimientos del Padrón (est varietas speciei
nomine Linnaeano ’capsicum annuum’ notae). Quod capsicum habet unam indolem
extraordinariam: circiter decimum quintum (in summa intermedia) quodque se
praebere acerbissimum dum omnia alia sint gustatu optimo ac lenissimo. Rebus
ita stantibus comedendo haec capsica quasi aleam subis: fieri potest ut iam
primo morsu amaritatem pati debeas, fieri potest ut (secundum regulas artis statisticae)
vel triginta a te manducatis nullum gustum acerbum reperias.
Sed finis huic
cruciatui! Artis enim geneticae periti modo nuntiaverunt se eduxisse capsica
Padronensia, quibus adsunt tantum bona (i.e. gustu dulci instructa) specimina,
nullis exceptionibus admissis. Quae comedere certe tutius cenantibus fore, nisi certe quis aleam etiam
in cena experiri amet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz