środa, 27 czerwca 2012

Catulus vivus consumendus

Tale somnium me hodie mane invasit:
Cum Catharina, amore ut ita dicam primo meae iuventutis [quam re vera multos annos non vidi, nam in Canada degit], vagamur noctu per tribus "Cracoviae borealis" (in caelo conspiciuntur ignotae nobis constellationes australes, formis vero mirandis), ubi, praeter insulas urbis, hic et illic subito inveniuntur... vici parvi monticolarum (diceres inclavia rustica in terra aliter omnino metropolitana). In uno tali vico incidimus in cauponam, cui titulus, super ianua positus: "Taberna Slovaca". Intramus. Ut mox patet, cibus maxime hoc anni tempore a populo petitus est... 'catulus vivus', quae scilicet canicula adhuc viva (aut potius: moriens) consumetur! Maxime hac re perterriti a caupone statim sedamur – dicit enim caupo catulum hunc ita condocefactum esse, ne tempore cenae vagitum quidem edat.
Post haesitationem brevem consilium capimus locum hunc relinquere et alias cauponas aliosque cibos quaerere. Caupo nos, in ianuam revertentes, intuetur tristissimus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz