czwartek, 7 czerwca 2012

De itinere Cracoviensi (porro)

De itinere Cracoviensi narrans oblitus sum dicere Kingae (aut fortasse Latinius: Cunegundi, licet de hac puella scribendo malit semper manus in eius nomine Latino duplicem 'n' post duas primas litteras ponere) maxime inter varias escas placere carnem crudam (=incoctam) edere, id est bovinam more Tartarorum cum ovis (item crudis) factam. Sicut et mihi! O, puella caelestis, libidinem meam tantopere, tot variis modis evocans!
Ego, Kinga et Martinus ad pocula (licet Kinga nihil fere biberit, propter aliquem morbum, cuius nominis iam non memini) de multis rebus locuti sumus, inter quas etiam de voluptate sexuali in coitu anali assequenda. Nam, ut unus nostrum nuntiavit, viros homosexuales (passivos) maiori cum voluptate eo modo coitu frui quam feminas, cuius rei causam esse prostatam. De hac re quid sentiam, nescio. Sermo erat nihilominus valde iucundus, eo magis quod unus nostrum homosexualis, alter bisexualis, tertius autem heterosexualis est: plena ergo repraesentatio opinionum.

1 komentarz:

  1. Quamquam pisces crudes et more Iaponico parati mihi magis placet, puer tamen delectabar bovina caro cum ovis more Tartaroum facta, quam pro dolor modo bis terve in Helvetia et Mexico gustavi: nam domi id ferculum numquam videram nec postea vidi. Salubrius autem a nonnullis nuper dicebatur crudi carne holeribusque incoctis vesci: itaque forsitan liceat mihi sperare mox iterum gustaturum hanc Tartarorum cenam opiparum!

    OdpowiedzUsuń