Quomodo somniis propheticis uti ad pecuniam sibi, aut in alea publica aut in foro bursario, comparandam docent in libro "Somnia victorum" Americani Michael Hunt et Stephen Copeland. Constat – ita saltem ambo asseverant – iam medio in praeterito saeculo duos Britannos – Harold Horwood et John Godley – imaginibus in somniis visis se dirigendo in equiriis ad magnas opes pervenisse. Horwood indolem enim adfuisse nomina mira in somniis audire, quae saepe similia erant nominibus equorum proximis in equiriis habendis victurorum, exempli gratia: Sahoney/Sayani, Malory Marshes/Marshmallow. Non semper recte eo modo equum-victorem coniectabat, tam saepe nihilominus, ut multo plus pecuniae sibi compararet quam perderet.
Num omnes tamen somnia propheticia cum nominibus habemus?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz