piątek, 22 czerwca 2012
De syndromate Lillehammerensi
Ludis eliminatoriis certaminis pedifolli Europaei
finitis, dimidia pars manuum nationalium (id est: octo) iam domum abierunt. Neque porro ludi habebuntur in stadiis nonnullorum urbium, ut Posnania
Polonorum aut Leopolis Ruthenorum (=Ucrainensium). Posnaniae, ubi manus Hibernica (=Irlandica) ac multa milia philathletarum
huius gentis per duas septimanas degebant, cotidie usque multam noctem in locis
publicis cerevisiam bibentes, canticulas canentes nisi etiam saltantes, nunc,
Hibernis absentibus, multi timent ne huius urbis incolae depressione animi laborent.
Quod erat sors civium urbis Norvegicae Lillehammer, urbis scilicet 25 milium incolarum,
ubi anno 1994 Olympia hiemalia habita sunt. His enim ludis Olympicis finitis multi
Lillehammerenses morbis psychicis laborare coeperunt, se scilicet a toto orbe
terrarum quasi “relictos” putantes.
Subskrybuj:
Komentarze do posta (Atom)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz