Alter amicus meus sat pecuniosus, N., modo commercium corporale (atque fiscale) cum meretrice habuit, pecunia haud parva pro eius munere soluta. Quod facit, ut asseverat, rarissime, cum scilicet animo depresso laboret (quo laborat, mea saltem sententia, fere semper). Cum tamen Venerem cum hac muliere colere coepit, meretrix dixit se posse ipsam solum a tergo pulsare (ductu vaginali scilicet, non anali, sed a tergo tantum). Miratus est his verbis amicus meus, qui est traditionalis potius coitus amator, rogavit ergo:
- Cur ita, domina carissima?
Respondit meretrix:
- Nam nolo facies clientium mihi in somniis molestiam afferre.
Mulieribus semper parens, pulsavit N. meretricem a tergo, minore tamen sui cum voluptate.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz