Etiam ego, hodie, ut dixi, bovinae crudae (=incoctae) delectator, olim
homo vegetarianus fui. Puer enim quindecim annos natus decrevi – partim propter
regulas buddhistarum, tunc mihi alicuius momenti – me porro carnem animalium
non comesurum. Per quattuor fere annos a carne ulla re vera abhorrebam, donec anno
1985 una cum matre ad amicum eius visitandum iter Vindobonense fecimus. Quod
erat primum meum iter trans “aulaeum ferreum”, primum scilicet cum terram
occidentalem, i.e. regimini communistico Sovietorum eorumve sociorum non subiectam,
meis propriis oculis viderem. Certe, ut iuvenis civis Poloniae communisticae
pecuniam fere nullam mecum habebam neque vero multo melius se in hoc respectu
habebat mater mea, sed amicus matris, de pauperia nostra sciens, in habitationem
suam alteram (quod ad tempus morationis nostrae solis nobis reliquit) hostes
suos adducens, dixit: Potestis uti
omnibus rebus, quas in culina frigidariove invenietis. Oro, ut ita faciatis, nam aliter has omnes res, mihi
nimias, ut sordes eicere debebo.
Verbis eius, urbanitate tam plenis, valde gavisus eram, donec frigidarium
(hero nostro iam absente) aperui: more vetero Germanorum/Austrorum plenum
frigidarium erat solis fere botulis, tomaculis, lucanicis aliove genere carnis!
Rebus
ita stantibus decrevi dispensationem sive laxamentum morum ad escam spectantium
mihi ad tempus itineris (i.e. unius septimanae) daturum. Ita feci et per totam
hanc septimanam sola fere carne vescebar. At postea, in Poloniam reductus, iam
in regulam vegetarianam redire (licet nonnullies conatus sim) minime valui.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz