Manuel Rosa, qui est, ut ita dicam, US-Americanus rerum gestarum peritus autodidactus, asseverat Christophorum Columbum bene scisse se in occidentem navigando Indiam nullo modo petiturum, fecisse id nihilominus ut animos Hispanorum a vera in Indiam via averteret. Quam veram viam, id est in orientalem ex Europa directionem, circum scilicet Africam, Lusitani (=Portugalenses) modo potiti erant, qui etiam commodissimos in litore Africano necnon in ipsa India portus condiderunt ac bene munitos tenebant. Erat enim Columbus – secundum Rosa – speculator regis Lusitanorum.
Ceterum docet Rosa Columbum (de cuius origine nihil fere scitur) fuisse filium regis Poloniae Vladislai III, qui rex officialiter a Turcis in pugna Varnensi (1444) necatus est, sed multas fabulas eum vitam servasse narrabant (corpus mortui regis numquam reppertum esse, Turcos autumantes caput eius detruncasse re vera alicuius alii equitis capite potitos esse, etc.) et postea diu ac tacite vixisse in extremo Europae angulo: insula Materia (sive Insulis Purpurariis, hodie: Madeira), nomine novo sui induto Henrici Germani.
Sed varia iam de Columbo audiebamus (nuper scripsi hoc in diario de hypothesi eum nulla scientia navigandi praeditum fuisse). Utcumque res sese habebant, animos Hispanorum re vera a via in Indiam advertere Columbo contigit, novas terras – maioris fortasse ut ipsa India momenti – iis in manus praebendo.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz