niedziela, 17 czerwca 2012

Sacellum Herculis prope Varsoviam?

Heri cum circum oppidum Caelestiniam (quod oppidum a Varsovia circiter quinquaginta chiliometris abest) birotā vehebar, prope ecclesiam quandam conspexi statuam (sacello parvo additam) sancti Christophori Iesum Christum puerum manu portantem (trans flumen – ut scimus e fabula a Iacobo de Voragine renarrata). Sed videns eum (sc. sanctum Christophorum), virum valde procerum, baculo haud parvo corpus sui nitentem (qui baculus potius clavae similis videbatur) statim de Hercule cogitavi. In mentem venit suspicio: nonne cultus sancti Christophori re vera erat continuatio cultus Herculis, nomine tantum herois pagani mutato?
Vesperi, domum reductus, coepi Vicipaediam aliasque fontes interretiales scrutari, ut de similitudine Heraclis et sancti Christophori aliquid discerem. Obstupefactus inveni iam multos ante me ad hanc amborum similitudinem animum advertisse. Ambo enim erant gigantes ut ita dicam boni cordis, etsi non semper perspicacissimae mentis.
Ambo quoque spectant aliquo modo ad munus per flumen homines transferendi: sanctus Christophorus puerum Christum (ut diximus) ad alteram fluvii ripam portavit; Hercules autem centaurum Nessum (qui simili munere in ripa Eueni laborabat) rogavit ut Deianiram per fluctus transferret – cum exitiali his tribus effectu.


1 komentarz:

  1. Apud Indos, Vasudeva fertur Crisnam puerum trans flumen transtulisse: suspicor tales fabulas posse apud permultas gentes reperiri, nam ab infirmioribus, ut pueris feminisque, periculum naturae arcere plerisque gentibus videbatur viri fortis.

    OdpowiedzUsuń