Tempore morationis meae Pecchini (AD 1987-88) amicus mihi ibi erat studens Russus, nomine Andreas. Tetricus, obscurus, parumloquens, homo mentis nebulosae. Rogavi aliquam aliam Russam, condiscipulam eius, quae casu etiam Andream puerum cognoverat (ambo enim ut pueri in eodem tribu Petropolitano habitabant), utrum semper talis fuisset.
- Minime! – respondit. – Puer alacer erat, hilaritate plenus.
- Quid ergo eum tantopere mutavit?
- Servitium militare – explanavit.
Andreas enim spatio quinque annorum in navi quadam submarina Sovietica nucleari (fieri potest ut in ista postea calamitosa "Kursk"!) stipendias meruerat. Ut ipse mihi postea narravit, maiorem partem horum quinque annorum sine motu ullo in fundo Oceani Indici iacebant, nihil facientes nisi iussa a Kremlino belli contra USA incipiendi exspectantes. Semel per septimanam (si bene memini, sed fortasse erro), noctu, ad superficiem maris adnavigabant, ut aerem novum navis in machinas suas compressorias duceret.
Talibus vitae condicionibus, Andreas hilaritatem suam puerilem omnino amisit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz