Ut fortasse scis,
lector care, patria mea, una cum vicina Ucraina, terrae hospitatrices his
diebus sunt certaminis pedifollis Europaei, qua re valde ego laboro nam vesperibus
cum ludi in stadio Varsoviensi habeantur difficillimus mihi est domum reditus e
caupona “Gustatoria” viae Regalis, ubi horis vespertinis saepe manere soleo;
difficillimus scilicet propter turbam philathletarum per vias urbis instar eluviei
manantium atque id efficientium, ne unum fere laophorum (=autoraeda publica) aut
tramen transviarium sui solitum iter sequatur.
Sed ego non
de hoc genere molestiarum narrare volo, sed de hysteria qua mei concives
corripiebantur primis duabus septimanis certaminis, donec scilicet Poloni a
lusoribus Bohemicis inopinate superati ipsum certamen relinquere coacti sunt. Ne
unus quidem homo eo tempore in locis publicis a me visus de alia quadam re collocutus
est quam de isto certamine pedifollis. Adeo ventum est, ut... mater mea vetustissima hos follis ludos per
televisorium spectaret!
Casu, die Polonis
maximi momenti, id est die ludi nostratum contra Bohemis, ubi de vita aut morte
pugnabatur, tempore statim pomeridiano – ergo quinque circiter horis ante
initium ludi – mortem voluntariam sibi, pistolio in caput sclopetando, conscivit
generalis Slavomirus Petelicki, olim sat clarus (saltem in terra nostra) dux
militum delectorum sive agminum specialium exercitus Poloni. Biocolytae, qui investigationem
mortis generalis agunt, causam suicidii putant esse eius “problemata personalia”
(de quibus adhuc nihil fere scimus). Multi nihilominus concives mei putant hanc
mortem non suicidariam fuisse (licet certum sit dominum Petelicki solum, sine
ullo alio homine fuisse in loco mortis, scopocameris securitatis id testantibus)
sed homicidium. At internautae nonnulli in variis foris de hac re scribentes
maxime mirantur... horam mortis. Sunt fere qui his verbis argumententur: Suicidium sibi paravit? Bene, fieri potest.
Sed cur finem ludi exspectare noluit???
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz