Incredilem fabulam ad rem medicam spectantem narravit mihi Hiacynthus Passer, cuius amici uxor operationem chirurgicam nuper subire debuit, nam suspicaverant medici eam in intestinis aliquid mali forsan habere. Post chirurgiam e narcosi excitata, se comperit haec mulier solam iacere in cubiculo nosocomii. Prope lectum mensa parva erat, in qua iacebant nonnulla documenta ad operationem nostrae mulieris videlicet pertinentia. Quae cum legere coepisset, statim fere animo relicta est, nam conspexit in summa pagina nomen 'Carcinoma' (Polonice: Rak). Postea demum, mente sana recuperata, legit chartam cautius atque comperit Carcinoma esse... nomen gentile medici, qui operationem conduxerat! Nam Polonice 'rak' et 'carcinoma' et 'cancer' (animal scilicet aquatile) significare potest, atque, ut patet, nonnullis hominibus nomen gentile tale est (a cancro certe, non a carcinomate, originem trahens).
Ipsa mulier autem omnino sana a medicis pronuntiata est, nam repertum est, chirurgia peracta, condicionem intestinarum eius minime periculosam esse. At potuit infarctu cordis mori, charta a se primo visu inspecta...
Mirum in modum, exstat quidam cutis morbus, qui vocatur "carcinoma cellularum 'Merkel' dictarum": http://www.merkelcell.org/ Miror me nullos iocos de hoc morbo audivisse propter hodiernas res oeconomicas.
OdpowiedzUsuń