Cum Carolina ambulationem fecimus quattuor horarum iuxta flumen Świder ad oppidum Otwock, quae regio ante alterum bellum mundanum erat locus iucundissimus Iudaeis Varsoviensibus ad ferias agendas (multoties memoravit hunc locum in suis scriptis Izaak Bashevis Singer). Hodie autem, Iudaeis absentibus, Otwock plerumque ab alcoholicis inhabitatur, ergo etiam silvae pinosae circum id oppidum positae non tantopere redolent paradisum ut olim solebant.
Carolina, ut mos ei est, multa mira narravit. Exempli gratia, suos amatores Polonos Sueticosque comparans, dixit ne unum quidem virum Polonum sui cunnum umquam lixisse! Declaravi me statim in hac silva recompensurum pro peccatis istorum malorum virorum Polonorum, recusavit tamen Carolina, nam timet res Venerias nocivas fore amicitiae nostrae (ita saltem dicit).
Alias tamen res de viris Sueticis audivi ex amica mea Croata, Liliana, quae per unum aut plus annos munere quodam ad pecuniam colligendam apto in Suetia fungebatur. Dixit mihi Liliana (tunc puella sat formosa 25 annorum): "In Suetia res ita se habent: die Veneris vesperi intras discothecam, ubi manes quattuor aut quinque horas, bascaudam vodkae hauris et... sola domum repetis".
Quod congruit fortasse cum ipsius Carolinae fabula. Nam, ut dixit (licet mihi tam intima coram aperire?), proximos praeteritos annos matrimonii cum Mats peregerunt sine Venere omnino culta. "Si Polonus (Mats) esset – dixit Carolina – me vi stuprasset atque omnia inter nos bene se fortasse postea habuissent. Sed, ut vir Sueticus, id facere non potuit".
Habent ita Poloni nonnulas virtutes, sicut facultas mulieres – id officialiter nolentibus, sed re vera cupientibus – stuprandi.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz