Amicus meus sat pecuniosus, Robertus, modo circumitionem mundi confecit, quod iter sex menses durabat et a Varsovia per Turciam, Persiam, Indiam, Cambodiam, Indonesiam, Chiliam, Argentinam et Lusitaniam ducebat (ex Argentina navi velifera, ut nauta simplex, Olisipponem spatio duorum mensium Robertus petebat).
Reducem statim rogavi de duabus in itinere rebus maximi semper mihi momenti: potionibus alcoholicis necnon coitu sexuali cum mulieribus. Respondit se, cum alcoholia tractamus, decrevisse antequam profectus esset nihil in toto itinere temeti sumpturum et promissum hoc sine magnis animae doloribus effecit. Quod tamen mulieres ad pertinet... respondit subridendo: Certamen nationum finitum est ludo inter Bataviam et Sinas Maiores (Hongkongia scilicet, Singapuria et Formosa respectis), effectu portarum violatarum (licet mihi, spero, hoc in casu sermonem ad ludum pedifollis pertinentem adhibere?) tres ad tres (3:3). Di boni! Nam non est Robertus (sicut etiam ego) vir valde pulcher, atque insuper (aliter quam ego) aliquantulum est verecundus. Tanta ergo copia mulierum (una, in summa intermedia, per singulum mensem)! Sed cur hae solae duae nationes, quamvis conatus sit, puto, Robertus noster cum multis aliis?
Tales sunt voluptates itineris circum totum terrarum orbem.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz