In suo opere "Arboretum sacrum sive de arborum,
fruticum & herbarum consecratione, proprietate, usu ac qualitate libri III"
Ioannes Meursius tales coniunctiones inter arbores et deos Graeco-Romanos facit:
Abies sacra est Baccho; quercus Baccho & Cereri
necnon Iovi & Rheae; fagus Iovi; laurus Apollini; palma Apollini et musis (Apollo
quarum praeses);
populus Herculi; cedrus Eumenidibus; aesculus Herculi & Iovi; cupressus
Apollini et Diti; ficus Mercurio; fraxinus Marti; ilex Iovi; oleaster Iovi
& Minervae; pinus Pani & Cybeli; platanus Genio; smilax Baccho & Cereri;
iuniperus Apollini.
Explanat autem suas coniunctiones ita (cito electas partes
operis supradicti):
Abies. Qui obirent sacra Bacchi
ramos abiegnos gestabant, siquidem illi in corona abies sacrata esset, uti
testis est Xenophanes... Nam hederea, & smilax, & abies, & quercus
erant arbores Baccho sacrae, quibus Thyades utebantur in sacris...
Quercus. Constat ex variis
authoribus, quod in Cerealibus quercu coronabantur... Neque Baccho tantum &
Cereri, sed & Iovi, ac Rheae, sacra existimata [quercus] fuit. Et Iuppiter
quidem interdum coronabatur quercu, aut olea... Rheae vero etiam sacrata
fuit... Araque eius frondibus ornabatur, ut testatur Apollonius in "Argonauticorum"
libro primo.
Fagus Iovi sacra erat. Unde
etiam fagutal, sacellum Iovis, cognomento fagutalis... (Festus: Fagutal,
sacellum Iovis, in quo fuit fagus arbor, quae Iovi sacra habebatur).
Laurus est sacra Apollini,
quod testatur Virgilius in Ecloga VII: Populus
Alcidae gratissima, vitis Iaccho / Formosae Veneri myrtus, sua laurea Phoebo.
Dicitur laurus Apollini sacra non solum quia fabula extat, quod Ladonis filia,
quam amore Apollo prosequeretur, in illam arborem transmutata sit... Notum
illud est, laurum Apollinis insigne perhiberi, eiusque fronde, palma iam posthabita,
eius simulachra coronari. Et non propter ea tantum, quod laurus in rostro
palumbi vim medicinalem indicet, quae plerisque volucribus praesentaneum
praebet remedium, quantum quia sit, ut Eusebius ait, ignea, ideoque daemonibus
infesta est. Quando uritur, sonum reddat, quod quandam praedicendi vim habet...
Ferunt vero Empedoclem, qui animam esse igneam statuebat, lauri natura
considerata, dicere solitum, si homini sit in animalium quodpiam
transmigrandum, optandum maxime, ut in leonem transiret (...), sin vero arbor
esset subeunda, in nullam commodius, quam in laurum, fieri transmigrationem.
Populus. Fama est, Herculem
Cerberum per Acherontem fluvium in lucem eduxisse... Huius fluminis aquam
insuavissimam fuisse, sicut etiam Cocyti, scripsit Pausanias in "Atticis",
cuius alumna est alba populus, ut oleaster Alphei, populus nigra Eridani; quare
cum ad Cerberum Hercules per eam portam accessisset, dicitur fuisse alba populo
coronatus, cum ob caliginem tamen inferorum facta sit postea nigra illa corona,
de qua apud Padum defossa, nata est nigra populus ut fabulantur.
Cedrus. [Multa de Eumenidibus
narrat Meursius, licet iunctionem cum cedro nullo modo explanet; talia tamen de
arbore dicit:] Cedro dignum dicere solemus quicquid iudicare volumus
immortalitem mereri. Huius arboris ea natura est, ut cariem non sentiat; quare
oleum cedrinum, authore Vitruvio, libros a tineis conservat.
Cupressus. Cyparissus Telephi
filius fuit, amatus ab Apollline, vel, ut alii, a Sylvano. Qui cum lassatus
aestu, sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus, cervum,
quem in delitiis habebat, feram credens, per ignorantiam, emisso telo
occidisset & fletu nimio & abstinentia cibi ac potus tabesceret. Misericordia
deorum in arborem cupressum conversus est, aptam & consecratam lachrymis
& luctibus. Alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum & castissimum
fuisse, quem quidam ab Apolline, nonnulli Zephyro amatum volunt; qui cum
castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta, ad Orontem fluvium
& montem Cassum dicitur pervenisse, atque in cypressum arborem commutatus.
Quae arbor ideo mortuis consecratur, quod semel caesa nescit renasci...
Virgilius ponit cupressum, quae est sacra Diti & funebri signo ad domos
ponitur. Nam moris Romani fuit ramum cupressi domui funestae praeponi, ne quis
pontifex per ignorantiam ingressus pollueretur.
Ficus. Sykon ephe' Herme, id est ficum Mercurio. De prompto &
quibuslibet exposito beneficio dicebatur. Nam antiquus mos erat, sicubi ficus
repertus fuisset, eum veluti Mercurio sacrum suspendere. Liberum autem erat
tollere ficum Mercurialem, cuicunque libitum fuisset; vel quod is deus furibus
favere creditus est, velu iuxta paroemiam illam koinos Hermes, communis Mercurius.
Fraxinus. In sacris Martis
nulla ligna, nisi fraxinorum urebantur. Fraxinus vocari fertur, quod magis in
asperis locis montanisque fragis nascatur.
Ilex Iovi sacra. Arbor de
amplissimis, ut robur , materie spissa et robusta, sed quae frangatur ac
dissiliat sponte sua; ob id Perciles Boeotios ilicibus dixit esse similes, ut
est apud Aristotelem, quoniam ipsi se conficerent intestinis discordiis...
Instar etenim laetissimi ominis id habuit Augustus: quemadmodum aliis olim fuit
inter tristia omina, cornicem ex ilice argutantem audire, iuxta vulgare illud: Saepe sinistra cava praedixit ab ilice
cornix.
Oleaster. Terra initio fuit
aquis adobruta, emersitque primum Attica; cuius amore ducti Neptunus &
Minerva de civitatis constituendae nomine litem intenderunt. Ideo Iovi
complacitum, eius esse urbis pontificium, qui pulcherrimum excogitasset munus,
tunc portubus & navibus ab Neptuno urbem excultam, Minerva oleam producente
in Acropoli – quo argumento evasit superiorem.
Pinus. Constantinus in libro XI "Geoponicon"
dicit: Pinus puella prius erat & mutattionem naturae exacte duplicis
assumpsit. Amabat enim puellam Pan. Amabat eandem etiam Boreas. Quum autem
puellam alliceret, ipsa Panis amore magis afficiebatur & ob hanc rem Boreas,
aemulatione motus, puellam in petras impulit ac neci tradidit. Terra porro
miserta cladem, plantam puellae cognominem reddidit ac produxit. Et permutata
vita erga eosdem plures affectus servat & Pana quidem germine suo coronat.
Flet autem & lamentatur arbor, ubi Boream afflantem percipit. Hermesianax [autem]
elegorum scriptor Atten Calai Phrygis filium ad suscipiendam sobolem inutilem
factum ab ipsa Dea scripsit; qui cum adolevisset, Magnae Matris ceremonias in
Lydia monstravit. Quare tanto in honore fuisse apud Deam dicitur, ut Iuppiter
illud graviter ferens immanem aprum in segetes Lydorum immiserit, a quo &
alii Lydorum complures, & ipse Attes fuerit interemptus. Fama est praeterea
Atten in arborem pinum ab ipsa Dea conversum fuisse, quare pinus matri Deum
fuit consecrata.
Smilax. Utebantur in
Sicilia in sacrificiis Cereris non floreis quidem coronis, neque in aliis eius
sacrificiis, quia ob memoriam raptae filiae colligentis flores, illi fuerunt
vetiti. At myrteis coronis & e smilace utebantur... Et smilax Baccho quoque
sacra est.
Iuniperus. Memoriae proditum
est a Musaeo in libro III iuniperum arborem Apollini consecratam fuisse.