Putavi adhuc me tantum ea insania laborare: cupiditate sc. pedibus modo nudis, modo calceatis in fluvio ambulandi. Id est, non trans, sed iuxta flumen, immo in medio alveo, secundo amne, tres quinqueve chiliometra (postea nimis fessus fieres).
Hodie autem legi in actis diurnis Varsoviensibus de alio homine - puto eum iuvenem, sed fortasse fallor - qui, ut ego, ambulator fluviatilis est. Ergo non solus porro insanio...
Certe, non omnes amnes sunt ad talem ambulationem apti, aut potius: plerumque desunt, nisi certe continuo natare vis. At fortasse originem mei insaniae fuit symbola diurnaria de quodam viro [si bene memini, Gallico], qui spatio totius Fluvii Amazonum natavit, primum partim ambulans, partim natans, continuo timens anacondas alligatoresque.
Deo gratias, Masoviae deesse bestias tales, adesse autem nonnullos fluvios - ne dicam de rivulis parvis! - ubi aqua rarissime fiat alta: spatio 90-95% fluvii longitudinis ambulare pedibus in medio alveo potes. Iam ipsa nomina fluminum mihi maxime ad ambulandum gratorum - ut Świder ("Terebra") aut Liwiec ("Meandrulus") - suggerunt ea alta fieri vix posse (praeter tempus illuviei vernalis autumnalisve). Sed interdum etiam in his fluviis loco ambulationis natare debeo.
Loco alligatorum autem habes in patria mea homines "normales" in ripa aut piscantes, aut otio fruentes, aut, praesertim cum pueri sint, in aqua ludentes, qui te subito ex undis apparentem ac praeter eos ambulantem oculis horrore plenis prosequuntur.
Cur id faciam, interdum meipsum rogo. Hem... Cur mortua lingua loquor? Utra insaniarum maior?
sobota, 30 lipca 2016
Certamen nihil agendi Coreanorum
Denuo,
tertia iam vice, certatum est in annuali certatione Coreanorum... nihil
agendi.
In
eo certamine speciali – nomine Space Out
Competition – victor discedit is, qui longius quam alii in eodem loco sub Iove
(in horto publico Ichon Hangang Seuliae) manet nihil omnino agens, praeter
certe respirationem ac parvos motus corporis (licet quoque dormire, nonnullis sui
"crepundis" ludere atque etiam interdum parva voce cum vicinis colloqui).
Inventor
certaminis fuit anno 2014 artifex
visualis Coreana nomine WoopsYang, quae valde fessa erat cultu
festinationis atque laboris continui suorum. Decrevit ergo seipsam nationemque
Coreanorum mereri otia.
-
Dixi ad meipsam nos omnes melius se habituros, si una in grege nihil per tempus
quoddam egerimus – narravit diurnariis tempore modo habiti certaminis.
Hoc
anno 70 competitores certamini adfuerunt. Medici eorum cordis pulsum pressionemque
sanguinis unaquaque quadrante horae parte metiebantur ut scirent animum huius
aut illius "athletae" re vera nihil agere (i.e. minime excitatum
esse).
Hornotinus
victor pronuntiatus est Shih Hyo-Seob, Coreanus cantor scansorius (Angl. rapper).
piątek, 29 lipca 2016
Quid peius morte?
Si de hac re iam hic scripserim, ignoscite, lectores - memoria mea non bene valet. Fabella tamen tam iucunda mihi esse videtur...
Mater mea 88 annorum me rogat:
- Mi fili, quaeso, inspicias per interrete nomen amicae meae N., in suburbio O. viventis. Nam telephonis meis non respondet ab initio anni...
In machina quaesitoria Google statim fere inveni matris amicam mortuam iam nonnullos menses esse. Dico id matri, paululum inquietus. At mater:
- Deo gratia! Iam timui ei aliquid inopinatum evenisse!

Caffea matutina diei Veneris (29 Iul.)
Via Bombycina non solum
merces, sed etiam morbi vehebantur –
putant studiosi Universitatis Cantabrigensis (Cambridge), qui investigaverunt particulas merdarum humanarum in
vestibus antiquis inventarum in oppido Dunhuang (provinciae Gansu Sinensium),
ubi olim statio maximi momenti fuerat mercatoribus inter Sinas et Imperium
Romanum per Gobi et alia loca deserta Asiae Centrals cursitantibus. In
excrementis enim peregrinatorum inventum esse, praeter alia bacteria intestina,
ut lumbricus humanus (Ascaris
lumbricoides), crinicaput (Trichuris
trichiura) et taeniae (Cestoda),
etiam Clonorchis sinensis – bacterium
hydrophilum numquam antea in locis desertis reppertum. Unde thesis studiosis –
doctori Piers Mitchell et doctrici Hui-Yuan Yeh – morbos Via Bombycina migrasse.
Carissimus caseus mundi facitur
in Zasavica, vico Serborum, e lacte asinarum. Lac asinarum rarissimum est, nam
asina alma spatio unius diei minus quam duo pocula lactis asinulis praebet. Lac
illud iam ab antiquis credebatur hominem robustiorem formaque quasi iuveniorem reddere
– inde regina Cleopatra dicitur balneis lacte asinino maximo cum gaudio adfuisse.
Parva pars casei Zasavicensis – pugni magnitudine – venditur 50 euronibus.
Cervisia e lotio? Belgici studiosi Universitatis Gandavensis machinam colatoriam
stuxerunt, cuius ope ex excrementis humanis aqua purissima obtineretur
(pecuniam ad investigationem dedit miliardarius Americanus Bill Gates). Dicitur
machinam adhibitum iri ad fabricationem cervisiae Belgicae. Nunc scimus unde ei tantus "florum" sapor!:-)
His nuntiis corroboratus eat lector in pugnam contra
insaniam vitae cotidianae!
czwartek, 28 lipca 2016
Pokemona vincunt Cererem Veneremque
Id photographema nocturnum heri fecit Varsoviae amica mea:
Quae ad turbam pokemono-petarum magna voce clamavit:
- Vultne aliquis mecum ad cervisiam potandam ire?
Nemo respondit, nemo quidem animadvertit eam (at est puella forma perpulchra!).
xxx
Quod photographema mihi in mentem adduxit casum... Indianorum Brasiliensium gente Piraha. Qui sentiunt se undique, in silva et aliis locis, circumclusos daemonibus, quos vocant 'bestiae exsangues'.
Caffea matutina 28 Iul. (a. d. V Kal. Aug.)
Varsoviae reductus, decrevi: Sit caffea matutina denuo matutina (hora est nunc 10:13 matutina), sit unusquisque dies, si fieri potest, Latine a me salutandus!
Bene, res ita se habent: Papa in terram meam venit; sed haec res minime me movet. Concives mei in duos campos se diviserunt: conservatistas scilicet et liberales, quorum uterque alterum putat pessimum civitatis proditorem (cruci dignum); sed haec res minime me movet. At movet me... origo pokemonorum ab insectorum generibus, quae Satoshi Tajiri ut puer (ceterum, 21 diebus me maior natu) colligere solebat. [De hac re fortasse alio tempore, nunc ad caffeam nobis revertendumst:]
Collyram (Angl. noodles) minime te pinguiorem, ut commune putabatur, reddere invenerunt studiosi... Certe, Itali - periti Departamenti Epidemiologiae Instituti Neuromedici urbis Pozzillii. Qui 23 milia hominum, eorumque edendi mores, investigaverunt.
Placentam Neapolitanam (Angl. pizza) ad ianuam domi tuae, si Londinii habitas, adportabunt mox vehicula-robotores, a negotiatione Starship Technologies structi. Quae monstra iam per vias Londinii cursuram 8.046 chm experimento perfecerunt, nullo infortunio viario a se facto.
Vinum caerulei coloris magis magisque potatoribus fit gratum in Hispania. Nomine Gik notum, vinum hoc dulce atque 11,5% alcoholis contines, spatio duorum annorum inventum esse a studiosis Vasconicis, subsidiis agenturae statalis Azti Tecnecalia. Esse id vinum mixturam albarum atrarumque familiarium eugenearum, ut La Rioja, Zaragoza, Leon y Castilla-La Mancha, additis pigmentis naturalibus ex anthocyanis (quas substantias multae plantae fructiferae necnon brassica rubra praebent) ac foliis plantarum indigoferarum.
Alterius hominis corpus tangere sanitati psychicae prodesse invenerunt grex studiosorum Universitatis Arizonicae, duce professore Komienko. Insuper, alios amplecti salubrem effectum habeat ad multas difficultates corporales medendas, ut vulnera cicatricesve sanandae, propter emissionem hormontis ocytocinae* temporis momento cum ex. gr. digitis nostris alterius hominis digitos palpemur.
Decem milia euronum unoquoque mense sibi salario comparat tonsor praesidis Francogalliae. Cui spatio totius mensis capilli unius tantum capitis sunt curandi. Vivat Gallia, terra interdum mea ridiculior!
* quam falsa etymologia ducti nonnulli oxytocinam nuncupant

wtorek, 26 lipca 2016
De civitatibus senescentibus
Iam diu mirabar condicionem oeconomicam duarum imprimis
terrarum: Iaponiae ac Israelis. Putares enim terram cum civibus in summa
intermedia valde educatis, ad labores assuetis ac civitatem suam valde amantibus
sine dubio lucrum haud parvum continuo facturam. At Iaponia et Israel, quibus
tanti cives maxima e parte essent, iam a multis annis stagnatione oeconomica
laborant, incrementu annuali vix ullo. Cur ita? Omnes enim cives operam navant,
ut populus melius vivat, sed, videlicet, frustra. Adestne aliquis daemon, qui
incrementum prohibeat?
Adest. Nomen daemonis: senectus. Ut scribit prof. Stephanus
Lippert in analysi modo in pagina GIS (Geopolitical
Intelligence Service) divulgata, Iaponiae principalem (nisi solam) causam difficultatum –
quibus laborat a seris annis octogenariis praeteriti saeculi – esse societatem continuo
senescentem. Deesse enim porro Iaponiae satis iuventutis, quae decennis statim
post finem alterius belli mundani per fas et nefas conaretur sibi suisque meliorem
vitam futuram struere. Societatem Iaponicam hodie esse in summa intermedia populum provectioris aetatis, ubi cives, qui iam sibi aliquas opes comparaverunt, naturaliter magis ad otia quam laborem novum spectent.
Ut docet prof. Lippert, eundem esse hodie casum Sinarum, licet 20
annis Iaponia seriorem: Seres, hodie multo divitiores quam antea, ut natio
paulatim senescere incipiunt. Aliter tamen quam apud Iapones, senescentes Seres
pecunia sibi comparata non usi sunt ad systema optimum valetudinis creandum –
permulti senes Serici sine ullo statali adiuvamine manent, ut est pecunia aliis
in terris senibus rude donatis lege danda. Nimirum, primos iuvenes morbo
agoraphobiae acutae (hikikomori) laborantes
extra Iaponiam modo inventos esse, nempe in Formosa (Taiwan) et Corea
Meridionali – post nonnullos annos exspecto eos Sinis continentalibus affore (primos
casus in Iaponia reportatos esse annos nonagenarios praeteriti saeculi). Nam - haec iam mea sententia dico, non professoris Lippert - hikikomori esse morbum nationum saturarum: deerant tales homines Iaponiae anno 1945 aut postea, desunt et hodie Coreae Septentrionali.
Similem puto esse casum Israelis. Annos
octogenarios ac primos nonagenarios XX saec. permulti Russo-Iudaei, maxima e
parte iuvenes, ex pristina Unione Sovietica huc migraverunt ad meliorem vitam inveniendam, sed nunc hi
iuvenes non iam vero iuvenes sunt: 40-50 annos nati.
Et Israelianis et Europaeis (nam Europa tota quoque cito senescit) solam
fontem iuventutis, quae sat abunde quidem manat, esse Arabes necnon alias gentes immigrantium
(ut Turci in Germania aut Indi in Britannia). Qui, si de facto et de iure pars
societatis fiant, laborando pecuniam comparare possint ad veteriores cives
(Iudeaos, Europaeos) alendos. Sed voluntne Israeliani Europaeive immigrantes,
quos imprimis propter tromocratiam timent, vero suarum terrarum cives fieri? Dubito.
poniedziałek, 25 lipca 2016
Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Tituli Nintendo, Iaponicae
fabricatricis ludi Pokemon Go, post 120% incrementum spatio praeteritarum duarum
septimanarum, amisit die Lunae in bursa Tokiensi 18% pretii. [huic nuntio adicio privignum meum 18 a.n. iam fessum pokemonis se sentire, filium autem 22 a.n. adhuc eo morbo laborantem]
Novissimus computus
victimarum Monachii esse 9 mortuos, 16 sauciatos. Sclopetator solus erat, post
facinus ipse sibi manus intulit.
Saltem 6 homines necati,
multi autem vulnerati sunt tromocratis sclopetantibus in emptores ambulantes
per pantopolium prope Hortum Olympiacum Monachii.
Condicio extraordinaria
trium mensium introducta est in Turcia post coniurationem militarem a regimine
praesidis Erdogan expugnata.
Securi armatus 17 annorum
puer Afghanus adortus est peregrinatores in tramine locali prope Herbipolim
(Wuerzburg) Bavarorum. Tres philotheori Serici graviter vulnerati pro vita in
nosocomio pugnant, quartus peregrinator leviora vulnera accepit. Aggressor a
biocolytis sclopetantibus necatus est.
Sclopetatione in urbe Baton
Rouge civitatis Ludovicianae occisi sunt tres vigiles publici, tres alii
sauciati. In fine, biocolytis contigit necare ipsum sclopetatorem, qui antea
fuerat miles delectus.
Pars exercitus Turcici
frustra conata est regimine civitatis potiri praesidemque Erdogan depellere. In
pugnis 60 homines vitam amiserunt. 754 milites-coniuratores apprehensi sunt.
sobota, 23 lipca 2016
Cornucopia fungorum
Omnes fere in campo nostro - nisi corpora in litore maris apricant - fungos in silva colligunt, quos permultos post imbres continuos praeteritarum duarum septimanarum Mater Natura dedit. Deinde coquunt fungos, frigunt eos, siccant aut coctos aceto condunt, Prima omnium autem uxor mea, quae 28 pyxides vitreas - plures non habebantur in taberna vici proximi - comparavit aceto conditorum fungorum generis Boletus badius, ne dicam de multis corollis fungorum siccorum, e quibus hieme iura coquemus.
Ego prope viam silvestrem quattuor fungos forma gracili inveni, quos putabam esse generis Boletus edulis, quosque tamen peritus oculus uxoris, deinde gustatio probatoria (extremitate linguae lingendo), decrevit esse Boletos satanas, quod genus si non letaliter venenosum, tunc aliquantulum toxicum esse (dolores ventris necnon diarrhoeam efficit).
Est mos Polonorum fungos in silva colligere; nonnulli nostratum unoquoque anno ob hanc rem moriuntur. Et ego et uxor timemus certe Phallum impudicum sive Amanitam phalloidem (re vera membro virili sunt forma similes), quod genus verisimillime, manu Agrippinae datum, imperatorem Claudium necavit. Vitare conamur ergo omnes albos phallo-similes fungos, ut mihi suavissima Macrolepiota procera, quae in iuventute formam quasi-phallicam habet. Colligimus ergo tantum macrolepiotas provectioris aetatis, forma umbellica (cum sc. "umbella" omnino plana). Cum farina et crustulis panis (nonnulli vitellum quoque et lac adiciunt) in butyro fricta fit macrolepiota tantopere paene sapida ut suilla Vindobonensis (Wienerschnitzel).

piątek, 22 lipca 2016
Vita campestris
Vita in campo tentorio non facilis bibliophilis est: ex omnibus circum te tabernaculis voces hominum advolant, de qualibet re aut gloriantium [viri] aut querentium [mulieres]. Deo saltem gratia, nemo vicinorum magna vi musicam audit.
Condiciones ad libros legendos in campo tentorio ita idoneas non esse. Solutiones sunt duo: 1) spongiolis [spongiolum - Ang. earplug] uti; 2) exspectare dum colloquio saltem tres simul adsunt - tunc nihil praeter monogenam cacophoniam audis, neque significationem singulorum verborum cerebro capere conaris. De regula "trium collocutorum" audivi primum ante multos annos ex amico me maiore natu, qui in carcere ob res politicas [conspirationem in communistas] tempus quoddam manserat; dixit se maluisse manere in cella incarceratorum plena, nam tunc tantum ei libros legere contingebat - cum autem unum aut duos consodales in cella habebat, nulla fuit legendo facultas.
Plerique homines, non solum in carcere aut campo tentorio, magis quam libros legere inter se loqui malunt, inde scientiam vitae capientes. Fortasse recte agunt. M., mihi notus therapeuta alcoholicorum Cracoviensis, dicit colloqium cum viva persona* semper plus energiae habere quam lectio libri "mortui". Sed puto eum errasse, nam si verum id esset, omnis in summa intermedia sermo sapientior esset quam liber, quod plane non fit. Ceterum, nonne Nicolaus Simonides dixit in "Alphabeto":
Libri - muti sunt loquentes;
[lingis cunnum, lava dentes!]?
--------------------
* altera significatio 'personae' (sc. ut hominis) iam antiquis nota erat; vide Lewis & Short:

2.A human being who performs any function, plays any part, a person, personage: “ut meapersona semper aliquid videretur habere populare,” Cic. Att. 8, 11, D, § “7: ecquae pacificapersona desideretur,” id. ib. 8, 12, 4: “hujus Staleni persona, populo jam nota atque perspecta,”id. Clu. 29, 78; id. Fam. 6, 6, 10: “induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptiorpersona,” id. Lael. 1, 4: “Laelii persona,” id. ib. 1, 4: “certis personis et aetatibus,” to people of a certain standing and of a certain age, Suet. Caes. 43: “minoribus quoque et personis etrebus,” to persons and things of less importance, id. Tib. 32; id. Aug. 27: “nulla distantiapersonarum,” Vulg. Deut. 1, 17: “personarum acceptio,” id. 2 Par. 19, 7; cf. id. Gal. 2, 6 al.: “ipse suā lege damnatus, cum, substituta filii personā, amplius quingentorum jugerumpossideret,” Plin. 18, 3, 4, § 17: “denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda,ita ut proxima esset Epaminondae,” the second chief personage, Nep. Pelop. 4, 3.—
(β). So of persons, opp. to things and actions: “ut rerum, ut personarum dignitates ferunt,” Cic. de Or. 3, 14, 53.—
(γ). Law t. t., a being having legal rights and obligations (including the state, etc.; not including slaves; cf. Sandars ad Just. Inst. introd. § 37; “1, 3 prooem.): omne jus quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res velad actiones,” Dig. 1, 5, 1; Just. Inst. 1, 3 prooem.—
(δ). A human being in gen., a person (post-Aug. and rare): “continuantes unum quodque (praenomen) pertrinas personas,” Suet. Ner. 1: “cum dira et foedior omni Crimine persona est,” Juv. 4, 15.—
Athenis, ante duas septimanas...
Athenis, ubi ante duas fere abhinc septimanas spatio nonnullarum horarum mansimus, reliqui uxorem in taberna calceatoria negotiationis Birkenstock ad 20 minutas, decernens me interea per vias proximas (mihi omnino ignotas) ambulaturum. Post ca. 15 minutas ambulandi inveni me fortasse non bene memoria tenere reditum in plateam cum taberna Birkenstockiana - memineram viae Mercurii, qua ambulare coeperam, nunc autem in loco, ubi eam adesse sperarem, viam Aeoli, domini ventorum, habui. Tunc quoque intellexi me nihil rerum mearum mecum portare: neque documenta, nec pecuniam (omnia enim bulgae uxoris commendaveram), nihil praeter... tesseram traminis Piraeeo Athenas in sinu bracarum manentem, qua tessera ceterum iam usus eram.
Quid, putabam, mecum accidet, si viam omnino amisissem? Biocolytae sunt mihi de auxiliis rogandi? Sed hi semper documenta primum petunt...
Per breve temporis momentum putavi... id mihi solam occasionem esse vitam omnino novam incipiendi. Ecce biocolytas adibo, dicens (Anglice) me omnino nescire quem aut unde essem, quasi rerum omnium oblivione morteque memoriae* laborantem.
Tunc titulum Birkenstock procul a me conspexi, ante fenestram autem tabernae uxorem in circulum inquiete ambulantem.
*ex Plinio Maiore

czwartek, 21 lipca 2016
Iter Leoburgense
Liberis nostris – privigno meo scilicet amatricique eius –
vale diximus, nam, ut iuvenum mos est, tempore aestivali nova semper loca sunt iis
petenda, terra sub pedibus urgente. Occasionem nacti – autoraeda enim liberos
ad stationem proximam ferroviae adduximus – cum uxore visitavimus Leoburgum, Pomeraniae
hodie Polonae, olim Germanae urbem haud parvi momenti. Urbs a militibus
Teutonicis condita est, leonem et arcem in insigni habet.
Inter alias aedes, ecclesiam sancti Iacobi adorti nos athei
sumus, separatim tamen, nam unus nostrum semper cum cane extra ecclesiam manere
debebat.
Anno 2005 ecclesia haec obtinuit e Sede Vaticana donum:
particulam ossis sancti Iacobi Apostoli (Maioris). Nonnullis annis postea donata
eadem ecclesia est gutta sanguinis modo mortui (nunc sancti) papae Iohannis
Pauli II; hoc quidem in casu certi esse possumus sanguinem re vera e corpore sancti
oriri, nam os Iacobi Apostoli certitudine 99% falsum est (ut falsam esse fabulam
de miraculoso itinere navali cadaveris Apostoli in Hispaniam).
Propter patronum ecclesiae insanit urbs “morbo Iacobiano”. Habent
etiam circa diem sancti Iacobi (25 Iulii) “festum Iacoborum” (ergo proximis
diebus), cum omnes, quibus id nomen in baptismo datum est, in scaenam invitantur.
Ceterum, in loco adversus ecclesiam ipsam exhibentur imagines clarissimorum in
historia mundi Iacoborum. Monstrantur ibi, quasi picturae sanctorum, tantopere “grati”
ecclesiae catholicae homines ut: Giacomo Girolamo Casanova, James Joyce, Diego
de la Vega “Zorro”, Jack the Ripper et Jim Morrison, ne dicam de personis
fictivis: James Bond, Lord Jim, Winnie the Pooh (nam Polonice nomen eius –
Kubuś Puchatek – e Iacobello factum est).
Nihil mali, nihilque boni in cultu Iacoborum; vita interea
porro currit.
Fabulae campestres-silvestres
Cacatio matutina est tamquam medicina… At hodie mane in
nosto campo tentorio vis electrica rupit, ergo adportatio aquae necnon systema
hydrophorum latrinarum fungi cessavit. Rebus ita stantibus ca. 200 campi
incolae privati sunt facultate locis secretis uti. Quam ob rem silvae proximae
valde sunt hodie occacatae. Deo gratias, canis mea non porro stercus humanum
(neque equinum nec aliquod aliud) in deliciis habet.
xxx
K., amatrix privigni mei, de familia ut ita dicam pecuniosa oritur;
pater eius negotiator est industriae energeticae (ventimolinas struit). Amicus patris mei, inquit puella, aeroplanum habet, quo interdum in praedio
nostro, in planitie scilicet graminea, appellit. Tunc, sentiens id fortasse
non satis urbane esse coram se pauperioribus de tanta luxuria suorum gloriari,
addidit: At aeroplanum eius parvum est.
Pondere non plus quam 300 chiliogrammis.
xxx
Errata: a) vicus Stilo a mari non hortu nationali sed silva
communi dividitur, ubi tamen, deo gratias, desunt viae autoraedis aptae (nimis
sabulonis); neque, mirum in modum, adhuc fautores quadrimotrorum hunc locum
infestant, soli hippophili – de entibus, quae odi – adsunt; b) de pharo
Stilensi a Gustloffianis modo ante calamitatem viso nunc dubito, nam tempore
belli usus omnium luminum in tota Germania terrisque ab ea occupatis noctu
prohibebatur propter metum ictus aerii Anglo-Americanorum; fortasse tamen
phari, ut res navigationi maximi momenti, porro luminosae manebant, saltem hic,
in mari Baltico, procul a Britania (quod tamen non verisimile mihi videtur)? poniedziałek, 18 lipca 2016
In campo tentorio, sub Iove...
In campo tentorio, sub Iove - aut fere, nam in tabernaculo - habitamus, in eodem Balticae orae loco, ubi anno 1945 Wilhelm Gustloff torpedine Sovietica petita et mersa est. Ubi nunc sole corpora apricamus, ante 72 annos undae permulta corpora, imprimis mulierum et liberorum, in litus eiecebant. Unoquoque anno hic per totam septimanam (nisi paululum diutius) manemus, in vico parvo nomine Stilo, quod nomen, si bene memini, a colonis Batavis provenit. Vicus pharo instructus est, qui erat ultimus pharus, quem nautae Gustloffiani conspexerunt (sospites id postea narraverunt).
Nobis adesse hic valde iuvat, nam in litore maris perpauci sunt homines, quod in Polonia aestate rarissime fit. Causam hominum raritatis esse hortum nationalem (Angl. national park), quo fit ut non possis usque ipsum mare autoraeda vehi - ultima 2,5 chiliometra ambulare debes.
G., me id nesciente, enchiridion linguae Latinae secum adportavit, sperans se grammatica Latina spatio huius septimanae potiturum (numquam in schola Latinae discebat). Propter pokemona autem post primam declinationem librum abiecit. Ego autem enchiridion hoc aperui casu in loco mihi ignoto Theodori Prisciani (Euporista 1, 16, 46): Dolorem dentium fimus asini siccus et tritus pro dentifricio statim minuit. Mixtus quoque cum aceto, ore diutius retentus, aeque profuit. Casu proxime praeterito vespere, cum ob frigorem nocturnum noluimus omnes corpora dentesque lavare (nam deest hic aqua calida), narravi de Ignatio Catullano ac more Iberorum lotio os purgare. De stercore autem asino usque hodie nescivi. Neque de Theodore Prisciano.

De pokemonis (porro)
In litore maris, nunc Baltici, cum familia sumus. G., privignus meus 18 annorum, ex ambulatione nocturna per silvas valde defessus revertit, pokemona nova quaerens. Uxor, mater scililcet G., minime perterrita dixit:
- Nunc saltem iuventus causam habet, ut domum relinquant. Nam antea domi per totum diem noctemque ante computatrum sedebant...
Quod verum esse potest. Sed... exspecto primos casus iuvenum, qui, ut noster G., per totam fere noctem vagantes, in regionibus ferioribus mundi viam amittant necnon fame exhaustioneque corporis defessi animam efflent. Iam nuntii allati sunt - nescio, utrum credibiles - de puero quodam Mexicano, qui mortuus est de ponte decidendo, cum propius pokemono ibi latenti adesse cuperet.
Quisdam quoque mihi dixit se suspicari nonnullos autoraedarios pokemona currendo venari, nam currunt velocitate minima (20-30 chiliometris horaliis), quod numquam antea in viis nostris eveniebat.
Me pokemona omnino non movent. Fortasse, si variationes locales fierent, daemonos historicos - quos permultos unaquaque terra habet* - honorantes...
* si non veros 'daemones', tunc ex. gr. umbras suicidiariorum aut victimarum criminum localium etc.

piątek, 15 lipca 2016
Maria potatoria stimulatoriaque?
Iam diu suspicabar Virginem Mariam habere aliquam proclivitatem
ad alcoholia ac nunc de aliis substantiis stimulativis ei gratis cogito...
Res coepti ante ca. 7 annos, cum in sanctuario BVM suburbii
Varsoviensis Siekierki schedam prope aedem huius loci ecclesiae positam legi: Hic crescebat arbor cerasi, ubi BVM solebat
apparere hominibus annis 1943-48. Tunc, verba haec legens, summa lingua
(aut tantum ita imaginabar) subito sensi saporem wiśniówka, quae est potio alcoholica gravis (40%) Polonorum e cerasis
facta. Ceterum, e ligno, aut potius radice cerasinea pipas optimas faciunt (ante
multos annos conveni hominem talia similiave sculpentem).
Deinde legens de Matre Dei Lapurdensi (Gall. Lourdes) [mihi placeret magis forma Lapudrum,
ut mutationes quasi-pueriles litterarum crocodillus/corcodillus], didici eam in
arbore/frutice crataegi apparuisse. E ruberrimis autem fructibus crataegi
pater meus "vinum" sapidissimum facere solebat. Ceterum nomen huius
fruticis in dialectu Silesiaco esse diobli
gruszki, i.e. 'piri diabolici'. Ne id satis, apud Plinium (XX, 99) inveni
mentionem plantae (verisimiliter fruticis) nomine Graecanico crataegidis
(crataegis, -idis f) ad stimulationem
Veneris adhibitae, satyrio consimilis (nisi consubstanei): In totum quidem Graeci, cum concitationem hanc [=Veneream] volunt significare, satyrion appellant, sic
et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhenogonon, quarum semen testibus
simile est. (In Graecitate porro quaerere vires mihi desunt).
Mater Dei Guadelupana in arbore non apparet, sed... imago
eius sanctissima picta est in linteo ex agavi facto. At ex agavi scimus
Mexicanos potiones "fortes" facere, ut tequila, mezcal et pulque.
Fortasse haec sunt omnia omnino fortuita, sed fieri
etiam potest ut vires in natura latitantes – hominibus et salubres et nocivas -
manu Deiparae ita monstrentur.
Nuntii Iconoclastae plus minusve ultimae septimanae
Aetate 66 annorum cancro pancreatis mortuus est Péter
Esterházy, scriptor fabularum Hungarus, notus imprimmis suo opere magno
"Harmonia caelestis".
Novissimum computum victimarum
Nicaeae esse 84 mortuos. 18 alii pro vita in nosocomiis pugnant. Patratrorem, a
biocolytis in situ necatum, fuisse civem Gallicum Tunesianae originis.
Nicaeae autoplaustrum
celerrime currens illisit in pompam festum nationale Gallorum celebrantium.
Saltem 30 mortui sunt, 100 occisi.
Boris Johnson, olim
burgimagister Londinensis ac dux fautorum Brexitus, munere fungetur ministri
rerum externarum in regimine Theresae May. Eius missio principalis erit
negotiationes de divortio Britanniae cum Bruxellensibus agere.
In nosocomio Mediolanensi
mortuus est 83 annorum "dux ducum" mafiae Siculae Bernardo
Provenzano. Qui anno 2006, post quaesitionem 43 annorum, a biocolytis
apprehensus est, deinde a iudicibus damnatus viciens in carcerem sempiternum.
In collisione traminum prope Barium (Bari) Italorum saltem
20 homines vitam amiserunt.
Internationale Arbitrium Hagense decrevit Seres nullum ius
habere ad Mare Austro-Sinicum explorandum. Nimiarum incursionum in hoc mare
factarum accusavit regimen Pechinense gubernatio Philippinarum. Seres sperant
se in Mari Austro-Sinico praevalere, ut in hac regione piscatura necnon venis
methani utantur. Iam nunc ibi Sinenses contra legem internationalem insulas
artificiales struunt.
Terulii (Hispanice Teruel) cornibus tauri necatus est 29
annorum tauromacha Victor Barrio. Eodem die mortuus est philotheorus
Hispanicus, praeterito die cornu petitus tempore curriculi taurini
Pampeiopolitani (Pamplona).
czwartek, 14 lipca 2016
Daemon gaseosus in ergastulo Auschwitz
Ultimis diebus mundus nova insania
laborat, cui nomen Pokemon Go: incolae totius orbis terrarum quaerunt per urbes
oppidave daemones Pokemonianos. In Polonia, terra pia catholica, daemones hi
saepe prope ecclesias sacellave latent. Cuius rei certe adhuc inscius essem,
nisi filius me de daemonum praesentia certiorem fecisset.
Non in omnibus tamen locis
salutantur daemones novi gratanter. Reppertum enim esse in ergastulo
concentrativo Hitlerianorum Auschwitz-Birkenau, ubi annis 1940-45 decem centena
milia hominum necati sunt, latere daemonem sphaericae formae Koffing, cuius
ingenium in eo est, quod pugnans emittit gasium toxicum, quod in visceribus suis
fabricat ex quisquiliis (=sordibus).
Quae res fortasse non bene
congruit sanctitati loci, ubi multi victimarum Iudaeorum (i.e. 90% omnium in
Auschwitz necatorum) occisi erant gasificatione in cellis huic rei aptatis
(Angl. gas chambers, Latine fortasse cellae gasales).
Locutor
administrationis musei ergastuli Auschwitz-Birkenau reclamat contra usum huius
loci in ludo Pokemonorum. Sed, ut patet, res non erat a fabricatore ludi –
negotiatione Iaponica Nintendo – ex proposito facta: daemones apparent in orbe
terrarum ubique, unus horum se latiturum sorte decrevit in vasto loco musei-ergastuli.
Casu statistico evenit, ut ingenium ei ad gasium toxicum spectaret.
Polyglottos quomodo sine magna tibi molestia fias, explanatur
Praeconium in interreti vidi monstrans imaginem faciei
felicis viri adhuc iuvenis, subscriptum plus minusve ita: Si vis ut homo 35 annorum 11 linguis loqui, nomen tuum da scholae linguisticae...
Undecim linguis? Immo tot quot avus meus Ignatius (quem numquam
in persona vidi, nam longe ante natum meum mortuus erat), agricola pauper
regionis Cracoviensis, dicitur locutum esse. Quomodo undecim linguas ruri
didicit? Si vera est fabula (nam pater meus non solum veras narrabat), facillime:
ut iuvenis stipendia meruit in multi-nationali exercitu Caesaris
Austro-Hungariae Francisci Iosephi II. Deinde, in primo bello mundano a Russis
captus, in captivitate nonnullos annos degebat inter viros variarum gentium.
Puto idem fieri posse in carcere in terris cum multis immigrantibus.
Ergo fortasse loco scholae magna pecunia adeundae melius est ad linguas
discendas crimen quoddam facere?
Caffea matutina: aër sanctus tribus euronibus
Pyxides continentes... aërem sanctuarii Fatimensis fabricat
negotiator Sergey Pankovets, natu Ucrainensis, qui a 16 annis in Lusitania
(=Portugalia) degit. Pyxis aluminea cum imagine BVM ac schedula dicente: Aër beatus Fatimae (Lus. Ar abençoado de Fátima) stat tribus
euronibus. Emptores, secundum Paknovets, imprimis philotheori (=peregrinatores)
Sinenses Iaponensesve sunt.
Lucro magis opinato, quod sibi comparaverit, valde
gaudens, Pakovets dicit se velle mox pyxides cum aëre maiorum urbium locorumque
amoenorum Portugaliae fabricaturum, ut Insula Materia (Madera), Ebora (Evora) ac
Portus Cale (Porto). Primum autem
emptoribus dabitur aër stadii Olisiponensis Estadio
da Luz, locus sc. manus pedifollicae Benfica,
necnon aër regionis meridionalils Algarve, ubi ora maritima invenitur cum rupibus
visu pulcherrimis.
De caelo, cum ecclesiam petebat, tactus
Antonius (Antoni)
Marczewski, 30 annos natus monachus dominicanus subito mortuus est fulmine, cum
birotā ecclesiam ruri petebat.
Doleo hac morte valde, nam frater Marczewski mihi notus –
quamquam non in persona – erat propter symbolas de animalibus, quas in actis
diurnis divulgabat ab aetate sui... 12 annorum. Primum biologiae in
universitate studuit, deinde vocatione Dei se credens ductum monachus factus
est. Inter monachos notus erat cognomine alter
sanctus Franciscus, tantopere enim animalia amabat.
Post duos annos in monasterio actos fr. Antonius nuper ad tempus
domum reductus est ad matrem valde aegrotantem curandam. Praeceptor iussit ei
tamen cotidie missae sanctae adesse. Huic iusso parens, tempestate procellosa neglecta,
se ecclesiam localem birotā petere decrevit.
Dicent alii stupidum esse inter fulmina birotare, alii fortasse
Deum crudelem esse. Ego nil dicam.
środa, 13 lipca 2016
Alvin Toffler R.I.P. An... nondum?
Ut docent ephemerides, Vicipaedia aliive situs interretiales, praeclarus futurologus US-Americanus mortuus est d. 27 m. Iulii huius anni, 88. annum vitae agens. Sed... Victor (Wiktor) Osiatyński et Eva (Ewa) Woydyłło, Poloni translatores librorum Tofflerianorum "Tremor rerum futurarum" et "Tertia unda", modo necrologiam in actis diurnis Varsoviensisbus divulgaverunt, dicentem: 27 Aprilis anni 2017 mortuus est in California amicus noster, philosophus praeclarus Alvin Toffler, solus futurologorum, cuius praedicta adhuc valent...
Dominus Osiatyński et domina Woydyłło - ceterum par coniugum - noti sunt quoque ut therapeutae alcoholicorum in Polonia, fautores motus Alcoholicorum Anonymorum; ipsi a multis annis iam non bibunt. Fortasse nimis longe...

wtorek, 12 lipca 2016
Iter marinum (porro)
I. Uxor bracas breves (Ang. shorts) mihi emit cum quibusdam
imaginibus iocosis in iis pictis, quae imagines nonnullis aliis philotheoris valde
placebant. Unus nauta Canadianus ad me in portu venit ut diceret: Optimas bracas habes! Tunc pavore
paululum correptus rogavi uxorem de ipsis imaginibus. Erant imagines Roberti
Spongiosi sive SpongeBob, personae fabulae nubeculatae valde omnibus in USA et
orbe Occidentali notae. Omnibus scilicet praeter me. Puto me fortasse ultimum
in insula Ios hominem fuisse, qui de Roberto Spongioso nesciret – etiam si
solus ibi homo fui bracis SpongeBobianis vestitus.
II. Cum bibere alcoholia
mihi non licet, bibi imprimis Espresso Freddo, i.e. caffeam expressam additam
cubis glaciatis. Res sapidissima! Cur in patria mea in tabernis non praebeatur,
nescio.
III. Filius capitanei, Iohannes,
librum secum in navim adportavit Polonice scriptum de itineribus marinis
Graecorum Romanorumque (auctore Stanislao Ducin). Quem librum ego, captivus
Ious, citissime perlegi. Inter alia citat auctor opinionem M. Cary et E.H.
Warmington ("Repertores temporis antiqui") Romanos emptores semel
saltem (sed non datur annus) usque Sinum Tonkiensem (in hodierna Vietnamia)
pervenisse. Quod mirum mihi aliquantulum videtur ut mira ceterum est inscientia
Romanorum rerum Sinicarum, unde tantam copiam vestium bombycinarum importabant.
IV. Narrat quoque Ducin de
circumnavigatione Africae a nautis Poenis facta iussu pharaonis Nechonis II
(rexit 619-595 a.Ch.n.). Credit hanc circumnavigationem re vera fuisse.
Argumentum principale ei esse notam Herodoti, dicentis nautas, postquam per Mare
Rubrum profecti circum promunturium Bonae Spei [certe nomen id spectat ad multo
seriorem aetatem] navigarent, Solem semper a dextra habuisse. Hanc rem ipse Herodotus
fieri non posse putabat, at nos scimus ita re vera in australi hemisphaera
fieri. Solam rem, quae domino Ducin veritati paululum congruere videtur, esse bene
notum factum Punicos in navigatione constellatione Ursae Minoris (sive Cynosurae)
semper usos esse, quae constellatio in hemisphaera australi spectari non posse.
Hoc tamen mihi non videtur esse causam dubitandi – iter circum Africam dicitur
durasse tres annos, non erat ergo Poenis necessitas noctu navigare. Certe, in tam
longo itinere debebant nautae ad terram multoties appellere, relationesque
quasdam cum incolis Africae habere. De his tamen rebus nulla vestigia in
scriptis nobis manent.
Hactenus de rebus marinis. Redeamus
in terram!
Altera vita mea Lutetiae
Ante circiter 15 abhinc annos vita mea Varsoviae male se habebat omni fere ex parte. Eodem tempore Lutetiae Parisiorum unam septimanam causa muneris degebam. Amica et amatrix mea Lutetiensis suasit mihi Varsoviam relinquere et ad se habitum venire. (Tunc mater mea not tam male ut hodie se habebat, ergo potui eam domi sine cruciatu conscientiae relinquere.)
- Sed - rogavi - quid faciam Lutetiae? Unde pecuniam mihi comparem? Gallicam loqui nescio...
Meditata paulisper, respondit:
- Potes in actis diurnis Parisianis praeconium dare te colloquia Latine volentibus praebiturum. Fortasse snob(es) nonnulli respondebunt...
Non ausus sum ita facere ergo nescio utrum adsint tales snobes Lutetiae. Sed usque hodie interdum meipsum rogo, nonne maximam errorem vitae meae tunc fecerim.
Vale Lutetia!

poniedziałek, 11 lipca 2016
Iter marinum duarum insularum: naufragium (aut fere)!
Postero die mane Ion reliquimus, Paron petituri, statu maris
5-6 gradibus Beaufortianis, ergo condicione iam aliquantulum difficili, licet
caelum fuerit serenissimum. Primum Naxon erat nobis petenda, sed post breve
colloquium cum magis perito capitaneo Canadiensi, qui vicinus nobis erat in
portu, Adam, magister navis nostrae, decrevit marmora Pari potius nobis visenda
quam vestigia pedum Ariadnae, quasi propter auram illuc ire tutius fore. Ob
hanc fortasse rem Bacchus – cui Naxos certe magis grata[1]
- iratus nobis poenam pro consiliis ultimo in momento mutatis dedit...
Navigabamus ca. duas horas, velo principali ob vim venti
partim tantum extento, velocitate 6-7 nodorum, ergo cito, licet non citissime.
Sed cursus noster aliquantulum contrarius fuit undis, quae omnino aliter – alio
cum sonitu – quam solebant carinam flagitabant. Tunc suspicionem suscepi nos
aliquid contra deos facere, sed ut nauta imperitus non ausus sum id Adam
dicere. Ceterum, omnes fere nausea laborabamus, uxore mea maxime omnium vomitante.
Tunc, quodam temporis momento, capitaneum, facie subito pallida, dixisse:
- Gubernaculum amisimus!
Quod verum dis gratia non erat: gubernaculum ipsum (=clavum)
porro habebamus, fracta erat autem iunctio inter id et rotam gubernatoriam.
Post duas minutas summae desperationis repperimus nobis adhuc posse ope
autocybernetae (Ang. auto-pilot) navem
gubernare, ergo revertimus "Rhiniam", Ion (quae insula adhuc nobis
proxima erat) repetituri, motro et velo frontali utentes.
Per radiophoniam emisimus nuntium monitorium Pan pan, qui significat nos diffucultatibus
laborare, licet non simus in periculo mortis (tunc nuntius Mayday esset emittendus). Graeci voluerunt helicopterum ad
salutationem mittere, sed recusavimus.
Consilium capitanei erat ope autocybernetae usque ipsum
portum ire, deinde minima velocitate ibi solo motro gubernare. Sed in
anteportu, cum Orientem petebamus, subito in nos aquilo etesius invasit
vehentissimus – cui nauci erat non satis altum saepimentum collium portum
circumcludentium – pellens nos in meridiem, recte in rupes. Quasi id non satis
esset, portum continuo et petebant et relinqebant permagnae naves traiectoriae.
Rebus ita stantibus circulum – autocyberneta citissime utentes – sive elipsim
caecam in ipso portu fecimus, deinde portum, collisionem cum navibus ibi in
ancoris stantibus timendo, reliquimus et, novo circulo chaotice in anteportu a
nobis facto, decrevimus adpellere in locum qui erat partim in portu, partim in
anteportu, ubi iam vigiles publici nos exspectabant, nescientes quomodo opem
ferrent. Deo gratia, tertium circulum cum faciebamus, adpulimus ad eum locum fere
sine molestia, vento mirum in modum subito demisso. Nihil nobis nihilque navi
mali factum est (praeter certe fractum mechanismum gubernaculi), quamquam bis, circulum
elipsimve facientes, vix collisionem evitavimus: primum in navem luxuriosam
motro propulsam vexillo Britannico ("nautae" tamen Russice
loquebantur), deinde in rupes.
Hic erat nobis finis itineris marini huius anni. Quattuor
dies in insula (ceterum sat pulchra) mansimus, deinde navi traiectoria omnes
praeter capitaneum Adam Athenas petivimus. "Rhinia" demum sexto die refecta
est.
sobota, 9 lipca 2016
De caniculis marinis
De squalis nonnulli loquuntur, alii de karchariis, ceteri de lamiis, alii etiam de pistricibus aut caniculis. Caecilia Koch spernit usum nominis 'caniculus (marinus)' pro bestia, quae Anglice shark nominatur. Sed Plinius ipse de Mari Rubro loquens (XV, 139) dicit: Caniculis referta maria, vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus. Num de aliis bestis hic agi posse? Orcae Mare Rubrum non visitant.
Iter marinum duarum insularum: nuditas atque Homeri sepulcrum
Praeterita septimana nihil hic scripsi propter iter marinum Graecum,
quo quinque insulas Cycladas visurus eram, sed... di aliter voluerunt. Ut homo
electronice (partim saltem) exclusus nescio diarium id aperire alibi quam in computatro
domi meae. Neque epistulas electronicas legere valui, donec... ultimo itineris
die uxor mihi monstravit quomodo eas per sophophonum reperirem.
Breviter ergo: aeroplano societatis Aegean petivimus insulam
Theram – hodie corrupto nomine sanctae Irenae ut Santorini notam[1],
unde Athenae spatio sex dierum erant velis petendae. Therae in portu iam bene
nobis nota navis "Rhinia" (longitudine 50,5 pedum) cum capitaneo Adam
et ceteris septem nautis nos exspectabat. Primo die decrevimus tamen omnes in
insula manere. In ora maris ergo iacens manu in sabulone nigro (sed simul
molli) oblectamenti causa fodivi, cogitans de Minois eruptione vulcani necatis.
Utrum hi vero Atlantidis incolae fuerint???
Postero die per mare parum excitatum (4. gradum
Beaufortianum) modo motro, modo velis petivimus insulam Ios, notam olim morte
Homeri necnon (multo postea) fama insulae nuditatis (e tempore puerorum-florum,
annis sc. sexagenariis XX saec.). Quod ad nuditatem spectat, pro dolor mos hic
ultimis in annis verisimiliter evanuit, sed manet Ios insula amoris, aut potius
copulationis: philotheori hic maxima e parte iuvenes variarum terrarum sunt,
quos advehunt una fere quaque hora magnae naves traiectoriae. (Nautae provectioris
aetatis minoritas in ipso portu, ne dicam de tota insula, sunt.) Iuvenes hi die
in ora maris corpora sole apricant, deinde vespere discothecas ac tabernas
potorias visitant. Hos ludos praecoitales intuendo, memoravi meipsius
iuventutis necnon imprimis actuum dictorumque, quorum usque hodie maxime pudet
(tale nihilominus saepe viris est pretium futuendi).
Sepulcrum Homeri positum est in summo colle ad mare
spectante, in loco, unde nullam domum aut vestigium hominis intueri potes. E
lapidibus naturalibus structa est ibi quasi saepes, intus autem tabula fracta
marmorea(?) cum disticho Graeco, quod Latine nuntiat plus minusve: Hic terra occultat sacrum caput ducis
(=kosmetora) hominum ac caelestium,
Homeri.
Solitudo huius loci – praeter pulcherrimum maris aspectum:
undae scopulos flagitant ca. 100 metris infra iacentes – perhorret cor hominum.
Postquam alii locum reliquerant, diu ibi mansi venti sibilationes audiens.
In portu autem sculpturam Homeri capitis inveni, cum, praeter
inscriptiones Neograecas, (a tergo sculpturae posita) citatione Plinii Maioris, qui laconice, ut mos ei erat,
scripsit: Ios a Naxo viginti milia
passuum Homeri sepulgro [sic] veneranda,
longitudinis viginti cuinque [sic] milia,
ante Phoenice appellata [Odia, Oletandros].
Satis gloriae veterum, remanet de duobus erroribus narrare
in scriptis Anglicis legendo. T. enim, nauta noster peritus sed Anglice parum
eloquens, nuntiavit, cum Ion petebamus, paginas libri Rod Heikell Periplous marium Graeciae (Greek Waters Pilot) intuitus: Homeri pollex ibi inscpiciendus! Certe thumb cum tomb confudit. Ego autem, eundem librum citissime legens, male
interpretatus sum locum ad amatores nuditatis spectantem: The beaches around the island are packed with lobster-red bodies and some
natural brown ones as well. Nuntiavi ergo aliis nautis oris huius insulae adesse,
praeter sole appricata corpora nuda hominum, multa... cadavera locustarum.
Hactenus haec. Cras de... naufragio scribam.
[1] Graeci nuncupabant eam quoque Kalliste (Pulcherrima), velisimiliter ob specialem
formam crateris maiori e parte submersi.
piątek, 1 lipca 2016
Cui magis Brexitus nocet: Europae an Britanniae?
Cum ad valores nummorum spectamus, sine dubio Britanniae. Nam libra erga francum Helvetorum amisit fere 11% pretii ac condicio haec usque hodie manet; euro autem cecidit coram franco 2%.
Sed sunt, qui dicant viliorem nummum esse bonum nuntium huius nummi terrae exportatoribus...
Cum autem ad fora titulorum spectamus, imago omnino alia est. Negotiationes maximi momenti Europae (Euro Stoxx 50) decima parte viliores statim post Brexitum factae sunt, cuius damni dimidiam tantum partem usque hodie recuperaverunt. Index autem bursae Londinensis FTSE 100 cecidit post diem Jun. 23 tantum 5% ac hodie pretia titulorum Britannorum 2,5% altius volant quam modo ante Brexitum.
O jerum, jerum, jerum, o quae mutatio rerum!

Caffea matutina
Sophophona pretio 251 rupiarum (=4 dolaria) fabricatura est negotiatio Indica Ringing Bells. Nomen sophophoni Freedom 251, habet 1 GB memoriae RAM et 8GB memoriae internalis. Insuper calculatrum, machina quaesitoria WWW, empetriatrum. Aliae negotiationes similia instrumenta fabricantes suspiciuntur fraudem - dicunt pretium fabricationis sophophoni minimum esse 50 dolariorum.
xxxx
Tria pantopolia vestiaria Londinensia - Birmingham Bullring, Bristol Cabot Circus et Croydon Centrale - spatio unius septimanae in parietibus specula nulla habebunt. Causam experimenti esse visum iri utrum mulieres vestium empturae melius se sine speculis sentiant, solis consiliis aut amicarum/amicorum aut tabernae operariorum nitentes. Nam, secundum indagationes opinionum, 71% mulierum Britannicarum non gaudere imagine sui corporis in speculo visa [nimis pingues?] atque ob hanc rem vestes non emere.

Subskrybuj:
Posty (Atom)