Omnes fere in campo nostro - nisi corpora in litore maris apricant - fungos in silva colligunt, quos permultos post imbres continuos praeteritarum duarum septimanarum Mater Natura dedit. Deinde coquunt fungos, frigunt eos, siccant aut coctos aceto condunt, Prima omnium autem uxor mea, quae 28 pyxides vitreas - plures non habebantur in taberna vici proximi - comparavit aceto conditorum fungorum generis Boletus badius, ne dicam de multis corollis fungorum siccorum, e quibus hieme iura coquemus.
Ego prope viam silvestrem quattuor fungos forma gracili inveni, quos putabam esse generis Boletus edulis, quosque tamen peritus oculus uxoris, deinde gustatio probatoria (extremitate linguae lingendo), decrevit esse Boletos satanas, quod genus si non letaliter venenosum, tunc aliquantulum toxicum esse (dolores ventris necnon diarrhoeam efficit).
Est mos Polonorum fungos in silva colligere; nonnulli nostratum unoquoque anno ob hanc rem moriuntur. Et ego et uxor timemus certe Phallum impudicum sive Amanitam phalloidem (re vera membro virili sunt forma similes), quod genus verisimillime, manu Agrippinae datum, imperatorem Claudium necavit. Vitare conamur ergo omnes albos phallo-similes fungos, ut mihi suavissima Macrolepiota procera, quae in iuventute formam quasi-phallicam habet. Colligimus ergo tantum macrolepiotas provectioris aetatis, forma umbellica (cum sc. "umbella" omnino plana). Cum farina et crustulis panis (nonnulli vitellum quoque et lac adiciunt) in butyro fricta fit macrolepiota tantopere paene sapida ut suilla Vindobonensis (Wienerschnitzel).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz