poniedziałek, 25 lipca 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Tituli Nintendo, Iaponicae fabricatricis ludi Pokemon Go, post 120% incrementum spatio praeteritarum duarum septimanarum, amisit die Lunae in bursa Tokiensi 18% pretii. [huic nuntio adicio privignum meum 18 a.n. iam fessum pokemonis se sentire, filium autem 22 a.n. adhuc eo morbo laborantem]

Novissimus computus victimarum Monachii esse 9 mortuos, 16 sauciatos. Sclopetator solus erat, post facinus ipse sibi manus intulit.

Saltem 6 homines necati, multi autem vulnerati sunt tromocratis sclopetantibus in emptores ambulantes per pantopolium prope Hortum Olympiacum Monachii.

Condicio extraordinaria trium mensium introducta est in Turcia post coniurationem militarem a regimine praesidis Erdogan expugnata.

Securi armatus 17 annorum puer Afghanus adortus est peregrinatores in tramine locali prope Herbipolim (Wuerzburg) Bavarorum. Tres philotheori Serici graviter vulnerati pro vita in nosocomio pugnant, quartus peregrinator leviora vulnera accepit. Aggressor a biocolytis sclopetantibus necatus est.

Sclopetatione in urbe Baton Rouge civitatis Ludovicianae occisi sunt tres vigiles publici, tres alii sauciati. In fine, biocolytis contigit necare ipsum sclopetatorem, qui antea fuerat miles delectus.

Pars exercitus Turcici frustra conata est regimine civitatis potiri praesidemque Erdogan depellere. In pugnis 60 homines vitam amiserunt. 754 milites-coniuratores apprehensi sunt.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz